Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

filius dexteriore veheretur. Præsedit9 et Actiacis ludis, et Trojanis Circensibus, ductor turmæ puerorum majorum.

VII. Virili toga sumta, adolescentiam omnem, spatiumque insequentis ætatis usque ad principatus initia, per hæc fere transegit: Munus gladiatorium in memoriam patris, et alterum in avi Drusi, dedit, diversis temporibus ac locis: primum in Foro, secundum in Amphitheatro; 'rudiariis quoque quibusdam revocatis, auctoramento centenum millium. Dedit et ludos, sed 'absens; cuncta magnifice, impensa matris ac vitrici. Agrippinam, M. Agrippa genitam, neptem3 Cæcilii Attici Equitis Ro

9. Præseditet Actiacis ludis ; quos egit Augustus ann. 726. Dio, LIII, 1. Cf. Aug. 18, et Dio, LI, 1, ibique Fabric. Difficultati, quæ nostro loco oritur ex eo, quod præsedisse Tiberius ludis dicitur, idemque turmam duxisse, cui succurrit Casaub. suppleto fuit post majorum, facilius medearis resecto et, ut ita legatur: « Præsedit et Actiacis ludis, Trojanis Circensibus ductor turmæ puerorum majorum. Præsedit cum vitrico et Agrippa; quum ad Trojam ventum esset, ad certamen descendit. Puerorum majorum. Minores dicebantur annorum 14, atque inde majores ad ad annum 18.

[ocr errors]

VII. 1. Rudiariis. Lips. Saturn. II, 23: « Rudem indulgebant gladiatoribus veteranis, quasi magisterii signum, aut etiam novis, in novo aliquo et strenuo facto... Quidam gladiatores liberi erant, sive auctorati, qui arena operam pretio locabant. li donati rude, redibant in veterem prorsus libertatem, nullo ultra vinculo servitutis....

[ocr errors]

Alii e gladiatoribus conditione servi. Hi donati rude non libertatem accipiebant, sed vacationem duntaxat a pugna. Lanistæ deinceps prove lanistis erant, doctores tironum, et batuebant, non pugnabant..... Qui donati rude, rudiarii dicti.» Auctoramentum est obligatio ad serviendum pacta mercede contracta, ut interpretatur Heusinger. ad verba Cicer. de Offic. I, 42, 3, « Illiberales autem et sordidiquæstus mercenariorum omnium, quorum operæ, non quorum artes emuntur. Est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis; ■ unde merces, pro qua rudiarü sponte ad pugnas gladiatorias redibant.

2. Sed absens. Cf. Aug. 43.

3. Neptem Cæcilii Attici. Corn. Nep. Attic. 12: « His rebus effecit (Atticus), ut M. Vipsanius Agrippa, intima familiaritate conjunctus adolescenti Cæsari, quum propter suam gratiam et Cæsaris potentiam nullius conditionis non haberet potestatem, potissimum ejus deligeret

mani, ad quem sunt Ciceronis epistolæ, duxit uxorem : sublatoque ex ea filio Druso, quamquam bene convenientem, rursusque gravidam, dimittere, ac Juliam, Augusti filiam, confestim coactus est ducere: non sine magno angore animi, quum et Agrippinæ consuetudine teneretur, et Juliæ mores improbaret; ut quam sensisset sui quoque sub3 priore marito appetentem, quod sane etiam vulgo existimabatur. Sed "Agrippinam et abegisse post divortium doluit; et semel omnino ex occursu visam adeo contentis et tumentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit, ne unquam in conspectum ejus posthac veniret. Cum Julia primo concorditer et amore mutuo vixit: mox dissedit, et aliquanto gravius, ut etiam perpetuo

8

affinitatem, præoptaretque Equitis Romani filiam generosarum nuptiis. » Tacit. Annal. II, 43, Drusi, Tiberii filii, proavum Pomponium Atticum dicit. Cæcilii nomen Pomponius acceperat ab avunculo per testamentum adoptatus. Cornel. Nep. Attic. 5. Verba autem ad quem sunt Ciceronis epistolæ e glossemate profecta mihi videntur.

4. Sublatoque.... dimittere. Conf. Dio, LIV, 31. Res a veteribus inde usu confirmata inter eos, qui, regendis populis præfecti, mores et fidem prædicant, quibus obstringi se non ferunt. Sic, legibus subversis, dux ille noster (Napoléon) ne matrimonium quidem suis, ubi visum erat, sanctum esse voluit, quum ad regnum provectos nuptias, prioribus abrogatis, novas inire juberet. — Quamquam bene convenientem; indole, moribus et amore conjunctam.

5. Sub priore marito; Agrippa. Conf. August. 63. Existimabatur, ferebatur.

[ocr errors]

6. Agrippinam. Duxit abactam Asinius Gallus, Asinii Pollionis filius, qui dicitur Tacit. Annal. I, 12, pridem invisus (Tiberio), tanquam ducta in matrimonium Vipsania, M. Agrippæ filia, quæ quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam civilia agitaret, Pollionisque Asinii patris ferociam retineret. » Cf. Dio, LVII, 2, et LVIII, 3.

7. Contentis.... oculis. Mallem intentis, quamquam eodem redit. Tumentibus scil. obortis lacrimis, sed nondum effusis, ut recte Burmann. Nam Casaub. contento intuitu tumentes explicat, comparans xuλodiev e Theocrit. I, 37. Heinsius uventibus vei humentibus conjiciebat.

8. Mox dissedit. Valde hoc differt a discidio. Illud dissensionem animorum significat, hoc matrimonii solutionem. Ita nos Galli dissension a sentire habemus, et scission a scindere. Postea pro communis filii pignore, præplacet, puto,

communi.

secubaret, intercepto communis filii pignore, qui Aquileiæ natus infans exstinctus est. Drusum9 fratrem in Germania amisit, cujus corpus, pedibus toto itinere prægrediens, Romam usque pervexit.

VIII. Civilium officiorum rudimentis regem 'Archelaum, Trallianos, et Thessalos, varia quosque de causa, Augusto cognoscente, defendit. Pro Laodicenis, Thyatirenis, Chiis, terræ motu afflictis, opemque implorantibus, Senatum deprecatus est. Fannium Cæpionem, qui cum Varrone Murena in Augustum conspiraverat, reum majestatis apud judices fecit, et condemnavit. Interque hæc duplicem curam administravit, 3annonæ, quæ artior inciderat, et 4repurgandorum tota Italia ergastulorum, quorum domini in invidiam venerant, quasi exceptos supprimerent, non solum viatores, sed et quos sacramenti metus ad hujusmodi latebras compulisset.

9. Drusum fratrem, etc. ann. 745. Vide Claud. 1, et Dion. LV, 2. Audito fratris morbo quanta celeritate ad illum profectus sit Tiberius, narrat Valer. Max. V, 5, 3: « tantum.... amorem princeps parensque noster insitum animo fratris Drusi habuit, ut quum Ticini, quo victor hostium ad complectendos parentes venerat, gravi illum et periculosa valetudine in Germania fluctuare cognosset, protinus inde metu attonitus erumperet; iter quoque quam rapidum et præceps velut uno spiritu corripuerit, eo patet, quod Alpes Rhenumque transgressus die ac nocte, mutato subinde equo, ducenta millia passuum per modo devictam barbariem, Antabagio duce solo comite contentus, evasit, etc. >>

VIII. 1. Archelaum; Cappadociæ regem, cujus regnum postea

in provinciæ formam redegit: vide c. 37. Hunc, non Judæum Archelaum h. 1. intelligendum esse, patet ex Dion. LVII, 17.

2. Fannium Cæpionem, etc. Cf. ad Aug. c. 19. Condemnavit, id est, fecit, ut condemnaretur. Vide Ernest. ad hunc locum, et in Clav. Cicer. cf. Vitell. 2.

3. Annonæ. Vell. II, 94 : « Quæstor, undevicesimum annum agens, capessere cœpit Rempublicam, maximamque difficultatem annonæ ac rei frumentariæ inopiam ita Ostiæ atque in Urbe mandato vitrici moderatus est, ut per id, quod agebat, quantus evasurus esset, eluceret.» A. U. 732. Vide Kraus. ad hunc Velleii locum.

4. Et repurgandorum... ergastulorum. Cf. Aug. 32. Sacramenti metus; ne militiæ dare nomen cogerentur.

IX. Stipendia prima expeditione' Cantabrica Tribunus militum fecit: dein, 'ducto ad Orientem exercita, regnum Armeniæ Tigrani restituit, ac pro tribunali diadema imposuit. Recepit3 et signa, quæ M. Crasso ademerant Parthi. Post hæc Comatam4 Galliam anno fere rexit, et barbarorum incursionibus, et principum discordia inquietam. Exin Ræticum Vindelicumque bellum, inde Germanicum gessit. Rætico atque Vindelico gentes Alpinas; Pannonico Breucos et Dalmatas subegit; Germanico' quadraginta millia dediticiorum trajecit in Galliam,

IX. 1. Expeditione Cantabrica. Cf. ad Aug. 20.

"

2. Dein, ducto ad Orientem exercitu, etc. Vide Aug. 21. Vell. II, 94: Nec multo post (A. U. 734) missus ab eodem vitrico cum exercitu ad visendas ordinandasque, quæ sub Oriente sunt, provincias, præcipuis omnium virtutum experimentis in eo tractu editis, cum legionibus ingressus Armeniam, redacta ea in potestatem populi Rom. regnum ejus Artavasdi dedit; » ubi vel lapsu memoriæ Artavasden pro Tigrane dixit Velleius, quod vix credibile in re tam recenti, vel lacuna in libris. Vide Kraus. ad hunc loc. et Oudend. ad nostrum. Historiam pete ex Tacit. Ann. II, 3, ubi, « occiso Artaxia per dolum propinquorum, datus a Cæsare Armeniis Tigranes, deductusque in regnum a Tiberio Nerone; » et Dion. LIV, 9.

3. Recepit et signa, etc. De receptis a Parthis signis cf. not. ad August. 21.

4. Comatam Galliam anno fere rexit. Pertinere hoc videtur ad ann. 738, quo Prætor Tiberius simul cum Augusto Urbe dicitur profectus Dion. LIV, 19, ubi vide Fa

bric. Rem prorsus omittit Velleius.

5. Rætico atque Vindelico, etc. Conf. Aug. 21; Dion. LIV, 22. Gestum hoc bellum est ann. 739, conjunctis Drusi Tiberiique viribus. Velleius, II, 95: « uterque, divisis partibus, Rætos Vindelicosque aggressi, multis urbium et castellorum oppugnationibus, nec non directa quoque acie feliciter functi, gentes locis tutissimas, aditu difficillimas, numero frequentes, feritate truces, majore cum periculo quam damno Romani exercitus, plurimo cum earum sanguine, perdomuerunt. »>

6. Pannonico, etc. ann. 742. Missus est Tiberius in Pannoniam post mortem Agrippæ. Vell. II, 96:

Subinde bellum Pannonicum, quod inchoatum ab Agrippa. magnum atroxque et perquam vicinum imminebat Italiæ, per Neronem gestum est. » Dio, LIV, 31, 34. Breucos inter Pannoniæ gentes referunt Strabo, VII, 5, 3; Plin. Hist. Nat. III, 25 (28), qui Savum fluere dicit per Colapianos Breucosque, et Dio, LV, 34.

7. Germanico... collocavit. Vide August. 21.

[ocr errors]

juxtaque ripam Rheni sedibus assignatis collocavit. Quas ob res, et ovans, et curru Urbem ingressus est, primus9, ut quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, novo nec antea cuiquam tributo genere honoris. Magistratus" et maturius inchoavit, et pæne junctim percucurrit quæsturam, præturam, consulatum : interpositoque tempore, Consul" iterum etiam tribuniciam potestatem in quinquennium accepit.

X. Tot prosperis confluentibus, integra ætate ac valetudine, statuit' repente secedere, seque e medio quam longissime amovere : dubium, uxorisne tædio, quam neque criminari aut dimittere auderet, neque ultra perferre posset; an ut, vitato assiduitatis fastidio, auctori

2

8. Et ovans, et curru, etc. Ovavit ann. 745. Dio, LV, 2. Vell. II, 96: «Hujus victoriæ compos Nero ovans triumphavit. » Scilicet turpis adulator dicere noluit simpliciter, ovasse Tiberium. Curru justum triumphum egit ann. 747 de Germanis. Dio, LV, 8. Vell. II, 97: «Tum alter triumphus cum altero consulatu ei oblatus est. » Sibi enim constans, ovationem illam priorem triumphum dicit. De alio triumpho post reditum ex insula Rhodo vide ad cap. 17.

9. Primus.... triumphalibus ornamentis honoratus ; A. U. 742. Dio, LIV, 31. Addidit autem auctor primus, ut quidam putant, quoniam alii putabant, primo Agrippa hunc honorem fuisse tributum, quibus accedit Dio, LIV, 24. De ornamen. tis triumphalibus vide ad Aug. 38. Nostro loco pro primus al. prius, quod verum quidem; nam tulit Tiberius hæc ornamenta tertio anno ante ovationem; sed ferri non potest ob additum ut quidam putant.

Vidit hoc Burmannus, et neglexisse miror Wolfium.-Pro honoratus, al. ornatus. Illud Suetonio in

usu est.

10. Magistratus, etc. Quæstor factus ann. 730; Prætor, ann. 738. Consul autem primum fuit ann. 741, cum Quintilio Varo, unde junctim non nimis est urgendum, sed intelligendum de neglecto vetere ordine annali, quo et certa ætas singulis magistratibus ineundis, et certum intervallum, post quod nova petitio liceret, erat constitutum.

11. Consul iterum; id est, ex solenni auctoris brevitate, quum Consul iterum fuisset. Cf. ad Cæs. 1, Flamen Dialis destinatus. Iterum Consul fuit Tiberius ann. 747: vide ad Aug. 27, atque omnino loca Dionis, quæ citat Baumgart.

X. 1. Statuit repente secedere ; ann. 748, annos natus 36.

2. Vitato assiduitatis fastidio. Assiduitatem intellige perpetuam præsentiam, qua plerumque fit, ut ce

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »