mus, et ego et mater tua exspiremus, et" de summa imperii sui populus Romanus periclitetur. Nihil interest, valeam ipse nec ne, si tu non valebis. Deos obsecro, ut te nobis conservent, et valere nunc et semper patiantur, si non populum Romanum perosi sunt. » XXII. Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa' juvene interemto. Hunc Tribunus militum custos appositus occidit, lectis codicillis, quibus, ut id faceret, jubebatur. Quos codicillos, dubium fuit, Augustusne moriens reliquisset, quo materiam tumultus post se subduceret; an3 nomine Augusti Livia, et ea, conscio Tiberio, an ignaro, dictasset. Tiberius 4 renuncianti Tribuno, factum esse, quod imperasset, « neque imperasse se, et redditurum eum Senatui rationem,» respondit; invidiam scilicet in præsentia vitans. Nam mox silentio rem obliteravit. XXIII. Jure' autem tribuniciæ potestatis coacto Se natu, inchoataque' allocutione, derepente velut impar dolori congemuit; utque non solum vox, sed et spiritus deficeret, optavit, ac perlegendum librum Druso filio tradidit. Illatum3 deinde Augusti testamentum, non admissis signatoribus, nisi senatorii ordinis, ceteris extra Curiam signa agnoscentibus, recitavit per libertum. Testamenti initium fuit : « Quoniam sinistra4 Fortuna Caium et Lucium filios mihi eripuit, Tiberius Cæsar mihi ex parte dimidia et sextante heres esto. » Quo et ipso aucta suspicio est opinantium, successorem ascitum eum necessitate magis, quam judicio, quando ita præfari non abstinuerit. XXIV. Principatum, quamvis neque occupare' confestim, neque agere dubitasset, et statione militum, hoc est, vi et specie dominationis, assumta, diu tamen recusavit impudentissimo' mimo; nunc adhortantes amicos Coss., duce conaminis Icilio Tribuno. Auctor Dio, X, 31. Marcus Varro apud Gell. XIV, 8, « Nam et Tribunis pleb. Senatus habendi jus erat. » Convocati a Tribunis pl. Senatus exempla sunt apud Dion. XLI, 15, et LX, 16, ad ann. 795. Vide Fabric. ad eumdem Dion. LVI, 47. 2. Inchoataque allocutione. Addunt vett. editt. de Republica, quod ortum ex sequente derepente. 3. Illatum deinde Augusti testamentum, etc. Conf. ad Aug. cap. 101, et locos ibi allatos. Per libertum. Polybium, Augusti libertum, qui partim testamentum scripserat, nominat Dio. 4. Sinistra Fortuna. In aliis Codicibus, atrox Fortuna. XXIV. 1. Quamvis neque оссиpare confestim, neque agere dubi tasset, etc. Tacit. Annal. I, 7 : « defuncto Augusto, signum prætoriis cohortibus ut Imperator dederat ; excubiæ, arma, cetera aulæ; miles in Forum, miles in Curiam comitabatur; literas ad exercitus, tanquam adepto principatu, misit; nusquam cunctabundus, nisi quum in Senatu loqueretur. » Hoc est agere, exercere, principatum. Conf. Dio, LVII, 2. De voc. species vide ad Cæs. 77. 2. Impudentissimo mimo. Ita emendavit vulgarem lectionem impudentissimo animo Gronovius, probantibus Dukero ad Flor. II, 14, 3, Ernest. et Wolfio ad h. 1. Si staret hæc scriptura, interpungendum saltem esset cum plerisque edd. et Oudend. post recusavit, jungendaque impudentissimo animo.... inFalsam enim daret sentencrepans. increpans, ut ignaros, quanta bellua esset imperium; nunc3 precantem Senatum, et procumbentem sibi ad genua, ambiguis responsis et callida cunctatione suspendens ut quidam patientiam rumperent, atque unus in tumultu proclamaret, «Aut agat, aut desistat:» alter coram exprobraret, « Ceteros, quod polliciti sint, tarde præstare sed ipsum, quod præstet, tarde polliceri. Tandem quasi coactus, et querens, « miseram et onerosam injungi sibi servitutem,» recepit imperium; nec tamen aliter, quam ut, depositurum se quandoque, spem faceret. Ipsius verba sunt: « Dum veniam ad id tempus, quo vobis æquum possit videri, dare vos aliquam senectuti meæ requiem. XXV. Cunctandi causa erat metus undique imminentium discriminum: ut sæpe, «lupum' se auribus tenere, » diceret. Nam et servus Agrippa, Clemens nomine, non contemnendam manum in ultionem domini compararat: et3 L. Scribonius Libo, vir nobilis, res novas clam molie tiam illud; nam non revera recusavit, sed recusare tantum simulavit. Sed ita etiam inepta esset verborum ambages in impudentissimo animo, pro impudentissime. 3. Nunc precantem Senatum.... suspendens. Tacit. A. I, 11 : « Plus in oratione dignitatis quam fidei erat; Tiberioque etiam in rebus, quas non occuleret, seu natura, sive assuetudine, suspensa semper et obscura verba; tunc vero nitenti, ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur. » Cf. Dio, LVII, 1 et 2. 4. Ipsius verba sunt, etc. Conf. Dio, LVII, 8. Post sunt additur vulgo hæc, quod delevimus cum optimis Codd. et Oudendorpio. XXV. 1. Lupum se auribus tene re. Terent. Phormion. III, 2, 21, cum, ...quod aiunt, Auribus teneo lupum, Nam neque quomodo a me amittam, invenio, neque, uti retineam, scio; ubi Donat. dat proverbium Græτῶν αὐτῶν ἔχω τὸν λύκον, οὔτ ̓ ἔχειν, οὔτ ̓ ἀφεῖναι δύναμαι, ubi interpretatio ab eo, ex quo Donatus hausit, addita videtur, quemadmodum etiam in Terentio versus Nam neque.... scio spurius a Bentleio judicatur. 2. Nam et servus.... Clemens nomine, etc. Rem narrant Tacit. II, 39 seq. Dio, LVII, 16, ad ann. 769. 3. Et L. Scribonius Libo, etc. Tacit. II, 27 seq. a quo dicitur Libo Drusus e familia Scriboniorum ; Dio, LVII, 15. Res et ipsa ad ann. 769 pertinet. batur: et4 duplex seditio militum, in Illyrico et in Ger mania, exorta est. Flagitabant ambo exercitus multa extra ordinem: ante omnia, ut æquarentur stipendio prætorianis. Germaniciani quidem etiam Principem detrectabant, non a se datum, summaque vi Germanicum, qui tum iis præerat, ad capessendam Rempublicam perurgebant, quamquam obfirmate resistentem. Quem maxime casum timens, partes sibi, quas Senatui liberet, tuendas in Republica depoposcit: quando? universæ sufficere solus nemo posset, nisi cum altero, vel etiam cum pluribus. Simulavit et valetudinem, quo æquiore animo Germanicus celerem successionem, vel certe societatem principatus, opperiretur. Compositis seditionibus, Cle 4. Et duplex seditio militum, ete. Utramque Tacitus Annal. lib. I narrat; Pannonicam nempe trium legionum cap. 16 ad 30; Germanicam octo legionum cap. 31 ad 50, ad ann. 767. 5. Flagitabant..... prætorianis. Flagitabant, auctore Tacit. A. I, 17, ut singulos denarios mererent; sextusdecimus stipendii annus finem afferret; ne ultra sub vexillis tenerentur, sed iisdem in castris præmium pecunia solveretur. An pratorias cohortes, quæ binos denarios acciperent, quæ post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus periculorum suscipere? etc. conf. cap. 26, ubi: «< Clemens Centurio orditur de missione a sedecim annis; de præmiis finitæ militiæ; ut denarius diurnum stipendium foret; ne veterani sub vexillo haberentur. Non prorsus igitur æquari stipendio prætorianis voluerunt, quum ii binos denarios acciperent, ipsi singulos postularent. Vide interprett, ad Tacitum. Conf. " ad Cæs. cap. 26 de militum stipendio notata. De seditione legionum Pannonicarum vide etiam Dion. LVII, 4. 6. Germaniciani quidem, etc. Ita optimi editores interpunxerunt pro, « ut æquarentur stipendio prætorianis Germaniciani. Quidam etiam, etc.» aliisque scripturæ vitiis, quæ enumerata vide apud Burm. et Oudendorp. Germaniciani sunt milites legionum, in Germania bellantium. Eutrop. VII, 11, a Germanicianis exercitibus. Ita Illyriciani et Urbanieiani dicuntur. De seditione præter Tacitum, I, 31 seq. cf. Dio, LVII, 5. Quamquam obfirmate resistentem. Tacit. cap. 34, « Sed Germanicus, quanto summæ spei propior, tanto impensius pro Tiberio niti, etc. » 7. Quando universæ sufficere.... vel etiam cum pluribus. Tacit. I, 11, in civitate, tot illustribus vi ris subnixa, non ad unum omnia deferrent; plures facilius munia Reipubl. sociatis laboribus exsecu mentem quoque fraude deceptum redegit in potestatem. Libonem, ne quid in9 novitate acerbius fieret, secundo demum anno in Senatu coarguit, medio temporis spatio tantum cavere contentus. Nam et inter Pontifices sacrificanti simul pro 10 secespita plumbeum cultrum subjiciendum curavit et "secretum petenti, non nisi adhibito Druso filio, dedit: dextramque obambulantis, veluti incumbens, quoad perageretur sermo, continuit. XXVI. Verum liberatus metu, civilem' admodum inter initia, ac paulo minus quam privatum egit. Ex plurimis maximisque honoribus, præter paucos et modicos non recepit. Natalem' suum, plebeiis incurrentem Circensibus, vix unius bigæ adjectione honorari passus est. ficesque ad sacrificia utebantur. » 11. Secretum; Gallice nos, un entretien secret. XXVI. 1. Civilem agere, meminisse, civem se cum civibus versari, et paulo minus quam privatum i. e. tantum non privatum. Cf. Dio, LVII, 7. 2. Natalem suum; XVI Kal. Dec. vide c. 5. — Vix unius bigæ adjectione, etc. Ne id quidem permissum fuisse scribit Dio, LVII, 8; et serius etiam tales honores non admisisse Tiberium, narrat idem, LVIII, 12, ad ann. 784. — Plebeii autem > Circenses, distinguendi a magnis sive Romanis, de quibus dictum ad August. cap. 23, edebantur ab Ædilibus plebis in Circo Flaminio, mense Novembri medio, ut adeo in Tiberii diem natalem inciderent. Plura de iis vide apud Bulenger. de Circo Roman. (Thes. tom. IX, pag. 613). |