Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

quam disciplina' cultuque Romano institutam et ornatam, postea universam civitate donavit. Nec deinde ulla belli occasione, ne injusti quidem ac periculosi, abstinuit, tam fœderatis, quam infestis ac feris gentibus ultro lacessitis: adeo ut Senatus quondam, legatos ad explorandum statum Galliarum mittendos, decreverit, ac nonnulli, dedendum eum hostibus, censuerint. Sed prospere decedentibus rebus, et sæpius, et plurium, quam quisquam unquam, dierum supplicationes impetravit. XXV. Gessit autem novem' annis, quibus in imperio fuit, hæc fere: Omnem Galliam, quæ saltu Pyrenæo Alpibusque et monte Gebenna, fluminibusque Rheno et Rhodano continetur, patetque circuitu ad bis et tricies centum millia passuum, præter socias ac bene meritas

10

de singulis militibus, qui ad eam cohortem pertinent.

7. Disciplina, etc. Disciplina pertinet ad artem moremque militarem; junge cum institutam: cultus ad arma et vestes (la tenue); iis ornabatur legio. Ita infra, cap. 84: arma, quibus exculti.

8. Nonnulli, etc. Ipse Cato; vide Plut. Cæs. 22. Dedendum eum hostibus. Solitum hoc Romanis. Cic. de Offic. III, 30 : « quod ni ita esset, nunquam claros viros Senatus vinctos hostibus dedidisset.» Hostes hoc loco dicit Suetonius Usipetes et Tenchtheros. De bello cum iis gesto, vide Cæsar. Bell, Gall. IV, init. Dion. XXXIX, 47 seq.

9. Decedentibus; pro cedentibus, novo usu, si lectio sana.

10. Quam quisquam unquam; ante Cæsarem nempe, qui ipse supplicationes sibi decretas commemorat quindecim dierum, Bell. Gall. II, 35; viginti dierum post

expeditionem Britannicam, Bell. Gall. IV, 38; et totidem post victum Vercingetorigem, Bell. Gall. VII, 90, ubi tamen Dio, XL, 50, suo, an librarii errore, sexaginta dies habet. Post bellum civile, adulationis in decernendis supplicationibus nullus fuit modus. Supplicatio, publica gratiarum actio.

XXV. 1. Novem annis. Nam ante

finitum alterum quinquennium (ex mente Suetonii) ad bellum civile profectus est. Hæc fere, etc. Plin. Hist. Nat. VII, 25, Cæsarem signis collatis quinquagies dimicasse, et præter civiles victorias undecies centena et XCII millia hominum occisa præliis ab eo narrat. Cf. Vellei. II, 47, qui tamen modestiore numero amplius quadringenta millia hostium a C. Cæsare cæsa, plura capta dicit; et omnino BAYLE, Dictionn. histor. et crit. sub voc. César, not. D, ubi de numero eorum, qui in bellis Casaris perierunt, fuse disputat.

civitates, in provinciæ formam redegit, eique quadringenties' in singulos annos stipendii nomine imposuit. Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte3 fabricato aggressus, maximis affecit cladibus. Aggressus est et 4 Britannos, ignotos antea, superatisque pecunias et obsides imperavit: per tot successus ter, nec amplius, adversum casum expertus: in Britannia, classe vi tempestatis prope absumta; et in Gallia, ad 7Gergo

[ocr errors]

2. Quadringenties. Eutrop. VI, 14, qui Nostrum exscripsit : « Galliæ autem tributi nomine annuum imperavit sestertium quadringenties. Inde nostro loco numerus, qui aberat, est restitutus. Ceterum tam modicum stipendium (ut adeo Lipsio, Admir. II, 3, scribendum videretur, quater millies) tantæ provinciæ Cæsar imperavit, ut genti parceret continuis bellis exhaustæ, et a novis rebus eam abstraheret. Stipendiariæ tamen provinciæ s. tributariæ, quæ capitis censum quotannis solvebant, pejoris conditionis putabantur, quam vectigales, de quibus ad c. 20.

3. Ponte fabricato. Cæs. Bell. Gall. IV, 17; Plutarch. Cæs. 22; Dio, XXXIX, 48. Maximis affecit cladibus; non nimiis: nam dies omnino XVIII trans Rhenum consumsit. Cæs. I. c. 18, 19; Dio, I. c.; Plutarch. Cæs. 23. Ridiculus est Eutropius, qui 1. c. Suetonium magno ore superaturus : « Germanosque trans Rhenum aggressus, immanissimis præliis vicit. » Rectius Oros. VI, 9. Verissime Florus, III, 10, 15: « nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto, penetratus est. Sed major aliquanto trepidatio : quippe quum Rhenum suum sic ponte, quasi ju

[blocks in formation]

4. Britannos. Cæs. Bell. Gall. IV, 20 seq. et V, 1-23; Plut. Cæs. 23. Priorem expeditionem in Britannos Dio, XXXIX, 50 seq., alteram XL, 1 seq. describit. Veterum loca de Britannia eorumque de ea opiniones collegit omnium locupletissimus Tzschuck. ad Mel. III, 6, 4.

:

5. Per tot successus. Inepte hunc etiam locum exscripsit Eutrop. VI, 14 «inter tot successus ter male pugnavit; apud Arvernos semel præsens, et absens in Germania bis: nam legati ejus duo, Titurius et Aurunculeius, per insidias cæsi sunt; ubi Suetonii verba mutaturus, in errorem incidit.

6. Classe.... absumta. Naufragio bis classis ejus affecta est, in priori expeditione (Cæs. Bell. Gall. IV, 28; Dio, XXXIX, 52) et in altera (Cæs. V, 10, 11; Dio, XL, 2). Suetonius alteram cladem intelligere videtur, de qua Cæsar ipse, J. c. cap. 11 : « sic ut, amissis circiter quadraginta navibus, reliquæ tamen refici posse magno negotio viderentur. »

7. Ad Gergoviam. Oppugnationem hujus urbis Cæsar describit,

8

viam legione fusa; et in Germanorum finibus, Titurio et Aurunculeio legatis per insidias cæsis.

XXVI. Eodem temporis spatio matrem primo, deinde filiam', nec multo post nepotem amisit. Inter quæ consternata P. Clodii2 cæde Republica, quum3 Senatus unum Consulem, nominatimque Cn. Pompeium, fieri censuisset, egit cum Tribunis plebis, collegam se Pompeio destinantibus, id potius ad populum ferrent, ut absenti sibi, quandoque imperii tempus expleri cœpisset, petitio secundi consulatus daretur: ne ea causa maturius, et imperfecto adhuc bello, decederet. Quod ut adeptus est,

[ocr errors]

tur,

VII, 44 seq. atque ipse cap. 51: Nostri, quum undique premerenXLVI centurionibus amissis, dejecti sunt loco; » postea: « eo die milites sunt paulo minus 700 desiderati. »

8. In Germanorum finibus; in Eburonibus, « quorum pars maxima est inter Mosam ac Rhenum, » Cæs. V, 24, qui totam cladem Titurianam narrat usque ad cap. 37. Hostibus Ambiorix præerat.

XXVI. 1. Filiam, Juliam, uxorem Pompeii, tenerrime dilectam marito. Antea abortum fecerat præ terrore, quum Pompeii sanguine pol

lutam vestem e turba forensi domum relatam vidisset; Plut. Pomp. 53; Val. Max. IV, 6, 4.- Nepotem; alii neptem, cui lectioni suffragantur Græci auctores. Sed Vell. II, 47:

[blocks in formation]

parvus Pompeii, Julia natus, intra breve spatium obiit. Ita etiam Lucan. V, 474; « mortemque nepotis; » et IX, 1049; « nec nata jubet mærere neposque. » Parum autem refert, filiolusne fuerit, an filiola. Puto etiam Romæ illo ipso tempore, quo obierat, rem haud fuisse exploratam.

2. P. Clodii; scelestissimi hominis, qui omnia sua facinora Pompeii, Crassi Cæsarisque auctoritati tribuebat (Cicer. de Harusp. Resp. 22), interfecti a T. Annio Milone, quem Cicero timidior ob imminentem Pompeium male defendit. Vell. II, 47 : « Quo tempore P. Clodius a Milone, candidato consulatus, exemplo inutili, facto salutari Reipublicæ, circa Bovillas, contracta ex occursu rixa, jugulatus est, etc. »

3. Quum Senatus, etc. Cf. Dio, XL, 50, 51; Plutarch. Cæs. 28, et Pompei. 54, 55, 56; Cat. min. 47, 48, (is enim maxime suaserat, ut consulatus soli Pompeio deferretur, e pluribus malis minimum eligens); Cæs. Bell. Civ. I, 9.

[ocr errors]

altiora jam meditans, et spei plenus, nullum largitionis aut officiorum in quemquam genus publice privatimque omisit. Forum de manubiis inchoavit; cujus area super sestertium millies 4 constitit. Munus 5 populo epulumque pronunciavit in filiæ memoriam, quod ante eum nemo. Quorum ut quam maxima exspectatio esset, ea, quæ ad epulum pertinerent, quamvis macellariis oblocata " etiam domesticatim apparabat. Gladiatores' notos, sicubi infestis spectatoribus dimicarent, vi rapiendos reservandosque mandabat. Tirones neque in ludo, neque per lanistas, sed in domibus per Equites Romanos, atque etiam per Senatores armorum peritos erudiebat; precibus enitens, quod epistolis ejus ostenditur, ut disciplinam

4. Millies, scil. centena millia, ut semper in hac dicendi forma. Ac legendum esse millies, non mille, ut nonnulli putaverunt, qui illam pecuniæ summam exhorrescebant, docet Plinius, Hist. Nat. XXXVI, 15: « Pyramides regum miramur opera, quum solum tantum foro exstruendo HS. millies

Cæsar Dictator emerit. » Idem, P.
Clodium, quem Milo occidit, HS.
centies et quadragies octies domo
emta habitasse, et Milonem HS.
septingenties æris alieni debuisse,
ut prodigia animi humani narrat.
Absolvit hoc forum post bellum ci-
vile Cæsar, A. U. 708. Cf. Appian.
Bell. Civ. II, 102, et Panciroll. in
Descriptione urbis Roma (Thes.
Græv. tom. III, p. 352).
5. Munus gladiatorium.

ante eum nemo,

Quod

scil. fecit in filiæ honorem; post patris enim funus

res solennis erat.

missa.

8

6. Oblocata, præparanda com· Macellariis, qui macellum, i. e. fora, ubi res ad victum

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

singulorum susciperent, ipsique dictata exercentibus darent. Legionibus stipendium in perpetuum duplicavit. Frumentum, quoties copia esset, etiam sine modo mensuraque præbuit; ac singula interdum mancipia ex præda" viritim dedit.

XXVII. Ad retinendam autem Pompeii necessitudinem' ac voluntatem, Octaviam, sororis suæ neptem, quæ C. Marcello nupta erat, conditionem ei detulit, sibique filiam ejus in matrimonium petiit, Fausto3 Sullæ desti

9. Stipendium, etc. Quum post Julii tempora stipendium militum deni in diem asses essent (Tac. Ann. I, 17, ubi cf. Gronov. et Lips. Excurs.), patet, antea quinos fuisse. Vide Polyb. VI, 39, ubi Schweigh. docet, duos obolos Romano ære proprie fuisse v asses cum triente, (quum denarius, qui æquivalet fere drachmæ, xvi asses valeret; Plin. XXXIII, 3, 13; duo autem oboli tertia pars essent drachmæ ); Polybium vero numero rotundo duos obolos pro quinque assibus dixisse. Cf. Lips. Elect. I, 2; Gronov. de Pecun. Vet. III, 2.

10. Frumentum, etc. Conf. Polyb. C. - Quoties copia esset; i. e. abunde suppetente commeatu ; neque legendum e Cod. Perizon. quod Burm. placuit, quoties inopia esset. Tum enim haud bene sine dimensus esset

modo

mensuraque militibus Cæsar.

11. Mancipia ex præda. Cæs. Bell. Gall. VII, 89: « ex reliquis captivis toto exercitu capita singula prædæ nomine distribuit; » quem locum Noster ante oculos habuit. Vulgo, mancipia et prædia, quod omnem fidem excedit. Alii, et prandia. Burm. conjicit et pecora, quod pla

cuit Ernestio. Bremi : et pretiosa. Nostrum edidit jam Wolf. qui monet etiam cum Oudend. hanc Casaris largitionem fuisse contra vetera instituta, quum mancipia proprie essent extra prædam, eorumque pretium a Quæstore ad ærarium referretur, qualem Spartanorum quoque morem notavimus ad Xenoph. Ages. I, 18.

XXVII. 1. Necessitudinem; conjunctionem, maxime per affinitatem. De ficta hujus vocis differentia ab altero necessitas (quam nunquam observat Sallustius, cui semper necessitudo i. q. alibi necessitas), vide Gell. XIII, 3.

[ocr errors]

2. Quæ C. Marcello nupta erat; Consuli A. U. 704. Hæc Octavia, soror Augusti, nupsit postea M. Antonio. Conf. Stemma Cæsarum, quod Tacito adjungitur, tom. V, Condipag. 153 nostræ Edition. tionem; uxorem. Corn. Nep. Att. 12: « quum... nullius conditionis non haberet potestatem. » Unde etiam formula in dissolvendis sponsalibus: Conditione tua non utor. Alii hoc nostro loco conditione.

3. Fausto Sullæ. Denuo de hujus sponsa agebatur, quam prius Pompeius contra datam fidem Ser

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »