Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

præsentia exprobrarent, et futura denunciarent mala :
Asper et immitis, breviter vis omnia dicam?
Dispeream, si te mater amare potest.

Non es Eques. Quare? non sunt tibi millia2 centum :
Omnia si quæras, et Rhodos exsilium est.

Aurea mutasti Saturni secula, Cæsar:

Incolumi nam te ferrea semper erunt.

Fastidit 3 vinum, quia jam sitit iste cruorem:
Tam bibit hunc avide, quam bibit ante merum.
Aspice felicem sibi, non tibi, 4 Romule, Sullam :
Et Marium, si 5 vis, aspice, sed reducem:
Nec non Antonì, civilia bella moventis,
Nec semel infectas aspice cæde manus:
Et dic, Roma perit: regnabit sanguine multo,
Ad regnum quisquis venit ab exsilio.

Quæ primo, quasi ab impatientibus 6 remediorum, ac non

2. Millia centum; i. e. ne quarta quidem pars census equestris, ut non opus sit emendare cum Lipsio, quater et non sunt tibi millia centum, qua medela versus vehementer claudicat. Postea Omnia si quæras cum Ernest. et Burm. refero ad sequentia et Rhodos exsilium est. Respondet enim superiori Quare, et est: quid porro, tí d'é, tí d'šti, sequiturque responsio : ne civis quidem es; Rhodi exsul agis. Minus bene Bremius jungit; non sunt tibi millia centum, Omnia si quæras; quod interpretatur : si omnia, quæ possides, corradas et computes.

3. Fastidit vinum. Plin. XIV, 22 (28), quem locum ad c. 42 citavimus, « Tiberium in senecta jam severum (Pintian. sobrium corrigit) atque etiam sævum alias, sed ipsa juventa ad merum proniorem fuisse » scribit.

4. Romule. Hoc non regis nomen censet Muller. in Schedis, sed diminutivum pro Romane, quod sæpe dicatur Romulus pro Romuleus, et hoc pro Romanus.

5. Si vis; i. e. etiam, porro, nota transeundi formula, quam exemplis Latinis illustravit Burmann. Sed, si vis, Græci etiam, si di foúλ, ut Xen. Memor. III, 5, 11 (cf. Viger. et Zeun. ad Viger. pag. 511), et nos, si vous voulez. Inepta est correctio Grævii in vivis, data, quod, ut ait, valde friget istud si vis.

6. Remediorum. Vulg. Romæ dominii. Spectat, quod initio capitis, specie gravitatis ac morum corrigendorum, unde etiam Tiberii vox, Oderint, dum probent, scil. remedia, corruptis moribus a me adhibita. Dictum reddit CHÉNIER, Tibère, act. I, sub fin.

Rome peut me haïr, pourvu qu'elle me craigne.

tam ex animi sententia, quam bile et stomacho, fingerentur, volebat accipi; dicebatque identidem : « Oderint, dum probent. » Dein, vera plane certaque esse, ipse fecit fidem.

LX. In paucis diebus, quam Capreas attigit, piscatori, qui sibi secretum agenti grandem mullum inopinanter obtulerat, perfricari eodem pisce faciem jussit, territus, quod is a tergo insulæ per aspera et devia erepsisset ad se. Gratulanti autem inter pœnam, quod non et locustam, quam prægrandem ceperat, obtulisset, locusta quoque lacerari os imperavit. Militem prætorianum, ob surreptum e viridario pavonem, capite puniit. In quodam itinere, lectica, qua vehebatur, vepribus impedita, exploratorem viæ, primarum' cohortium Centurionem, stratum humi pæne ad necem verberavit.

LXI. Mox in omne genus crudelitatis erupit, nunquam deficiente materia: quum primo matris, deinde nepotum et nurus, postremo Sejani familiares atque etiam notos persequeretur. Post' cujus interitum vel sævissimus exstitit; quo maxime apparuit, non tam ipsum a Sejano concitari solitum, quam Sejanum quærenti occasiones subministrasse. Etsi commentario, quem de vita sua summatim breviterque composuit, ausus est scribere, «Sejanum se punisse, quod comperisset, furere adversus liberos Germanici filii sui: » quorum ipse alterum, suspecto jam, alterum', oppresso demum Sejano, interemit. Sin

LX. 1. Primarum cohortium. Vexat interpretes pluralis, unde Græv. e Lipsii emendatione dedit primarium; idem Lipsius, Elect. II, 17, suasit prætoriarum; Oudendorp. et Wolf. sub primarum gentis nomen vel tale quid latere existimant. Puto, primas cohortes dici prætorias, et primarum cohortium Centurionem

unum aliquem Centurionem prætorianorum, quum cohortem ipsam, cui præerat, distinctius nominare h. 1. non attineret. Sic nos, « un officier des gardes, » ubi, cujus cohortis fuerit, non quærimus.

LXI. 1. Post cujus interitum, etc. Cf. Dion. LVIII, 14 seq.

2. Alterum.... interemit. Periit

gillatim crudeliter facta ejus exsequi, longum est: genera, velut exemplaria, sævitiæ enumerare, sat erit. Nullus a pœna hominum cessavit dies, ne3 religiosus quidem ac sacer. Animadversum in quosdam ineunte anno novo: accusati damnatique multi cum liberis atque etiam uxoribus suis. Interdictum 4, ne capite damnatos propinqui lugerent: decreta 5 accusatoribus præcipua præmia, nonnunquam et testibus. Nemini delatorum fides abrogata. Omne crimen pro capitali receptum, etiam paucorum simpliciumque verborum. Objectum est poeta, quod in tragœdia Agamemnonem probris lacessisset: objectum et historico, quod « Brutum Cassiumque ultimos Roma

Sejanus ann. 784. Superiori anno interfectus fuerat Nero, igitur suspecto jam Sejano; Drusus ann. demum 786, biennio igitur post oppressum Sejanum.

3. Ne religiosus quidem ac sacer; quibus non magis, quam Kal. Januariis, supplicium de homine sumi fas erat. Vide Casaub. ad August. 57. Ceterum voc. hominum, quod nonnulli in omnino mutare voluerunt, et postea novo, quod aliis e glossemate ortum visum, recte ob morem Suetonii aliorumque defendit, addere solitorum, quæ supervacua videantur.

4. Interdictum, ne.... propinqui lugerent. Tacit. Annal. VI, 19: « Irritatus suppliciis, cunctos, qui car. cere attinebantur, accusati societatis cum Sejano, necari jubet. Jacuit immensa strages; omnis sexus, omnis ætas; illustres, ignobiles, dispersi, aut aggerati. Neque propinquis aut amicis adsistere, illacrimare, ne visere quidem diutius, dabatur; sed circumjecti custodes et in moerorem cujusque intenti,

corpora putrefacta assectabantur, dum in Tiberim traherentur; ubi fluitantia, aut ripis appulsa non cremare quisquam, non contingere. Interciderat sortis humanæ commercium vi metus, quantumque sævitia glisceret, miseratio arcebatur. »

5. Decreta accusatoribus.... præmia, etc. per legem majestatis. Cf. Dio, LVII, 19, et, quem locum ex Excerpt. Peiresc. Reimarus inseruit LVIII, 14, xai gap ixì Tißıρίου, etc.

6. Omne crimen pro capitali receptum. Cf. Dio, LVIII, 24.

7. Objectum est poetæ, etc. Similis, nisi eadem, a Suetonio tantum aliter excepta, causa fuit Mamerci Scauri, quem accusaverat Macro, « detuleratque, » ut Tacit. Annal. VI, 29, « argumentum tragœdiæ, a Scauro scriptæ, additis versibus, qui in Tiberium flecterentur. » Conf. Dio, LVIII, 24. Sub Agamemnonis persona Tiberium probris lacessitum ferebant.

8. Objectum et historico, etc. Tacit. Annal. IV, 34 : « Cornelio Cos

norum » dixisset: animadversum est statim in auctores, scriptaque abolita, quamvis probarentur ante aliquot annos, etiam Augusto audiente, recitata. Quibusdam, custodiæ traditis, non modo9 studendi solatium ademtum, sed etiam sermonis et colloquii usus. Citati ad causam dicendam partim se domi vulneraverunt, certi damnationis, sed ad vexationem ignominiamque vitandam; partim in media Curia venenum hauserunt, et tamen colligatis vulneribus, ac semianimes palpitantesque in carcerem rapti. Nemo punitorum non et in Gemonias abjectus, uncoque tractus; viginti" uno die, [abjecti tractique sunt] inter eos feminæ et pueri. Immaturæ puellæ, quia more tradito nefas esset virgines strangulari, vitiatæ prius a

so, Asinio Agrippa Coss. (ann. 778), Cremutius Cordus postulatur, novo ac tunc primum audito crimine, quod, editis annalibus, laudatoque M. Bruto, C. Cassium Romanorum ultimum dixisset... Egressus Senatu (cap. 35), vitam abstinentia finivit. Libros per Ediles cremandos censuere Patres; sed manserunt, OCcultati et editi. » Cf. Dio, LVII, 24. Hoc autem loco nostro, junge quamvis probarentur.... recitata, id est, quamvis testimoniis probaretur, evinceretur, ea recitata esse.

9. Studendi. Studere ea ætate absolute dici cœpit. Plurima Quintiliani et Plinii exempla vide in Lexico Schelleri. Ex hujus usus ignorantia venit apud Nostrum lectio scribendi, sententia nimis circumscripta.

10. Citati.... partim se domi vulneraverunt, etc. Dio, LVIII, 15. Edidimus, auctore Cod. Memm., « sed ad, etc. » pro « et ad, etc. » subintellecto quidem post certi.

11. Viginti uno die. Quoniam

[ocr errors]

12

Tacit. Annal. VI, 19, immensam stragem fuisse dicit, Lipsius ∞ i. e. mille, alii alium numerum h. l. substituerunt. Sed patet, Tacitum de totius post oppressum Sejanum temporis strage, Nostrum de uno die loqui. Ceterum verba 'abjecti traclique sunt, quæ e glossemate in textum venisse id quoque ostendit, quod tractique sunt in multis Codd. desideratur, uncis inclusimus.

12. Immaturæ puellæ..... dein strangulatæ. Ad hoc MONTESQUIEU, Esprit des lois, XII, 14, de Tiberio: « tyran subtil et cruel, il dé« truisait les mœurs pour conserver << les coutumes.» Immaturos omnino

Triumvirorum capitalium supplicio tradi nefas erat, quam ob causam Antonius et Octavianus rerum potiti prætextatum quemdam, ut posset occidi, togam virilem induere jusserunt, ut narrat Dio, XLVII, 6. Hoc autem loco Suetonius Sejani filiam dicit, de qua Tacit. Annal. V, 9: « Tradunt temporis ejus auctores, quia, Triumvirali suppli

carnifice, dein strangulatæ. Mori volentibus vis adhibita vivendi. Nam mortem adeo leve supplicium putabat, ut, quum audisset, unum e reis, Carnulium nomine, anticipasse eam, exclamaverit: « Carnulius me evasit. » Et in recognoscendis custodiis, precanti cuidam pœnæ maturitatem respondit : « Nondum 13 tecum in gratiam redii. » Annalibus suis vir consularis inseruit, frequenti quondam convivio, cui et ipse affuerit, interrogatum eum subito et clare a quodam nano, adstante mensæ inter 14 copreas, cur Paconius majestatis reus tam diu viveret, statim quidem petulantiam linguæ objurgasse, ceterum post paucos dies scripsisse Senatui, ut de pœna Paconii quamprimum

statueret.

LXII. Auxit intenditque sævitiam, exacerbatus indicio de morte filii sui Drusi: quem quum morbo et intemperantia perisse existimaret, ut tandem veneno ' interemtum fraude Livillæ uxoris atque Sejani cognovit, neque tor

cio affici virginem, inauditum habebatur, a carnifice, laqueum juxta, compressam; exin, oblisis faucibus, id ætatis corpora (virginis scil. fratrisque) in Gemonias abjecta. » Cf. Dio, LVIII, 11.

inter hujus accusatores commemoratur a Tacit. Annal. III, 67. Vide de Paconiis, patre et filio, Lips. ad Annal. XVI, 28.

LXII. 1. Veneno interemtum, etc. ann. 776. Tacit. Annal. IV, 8: « Se

13. Nondum... redii. Conf. Dio, janus, maturandum ratus, deligit LVIII, 3 et 23.

14. Copreas. Ita legendum esse pro inepto capreas censuerunt Scaliger, not. ad Festum in scurra, Lipsius, Elect. II, 17, Turneb. Advers. XXII, 31, et receperunt post Casaubonum omnes. Conf. hujus not. ad h. 1. Fabric. ad Dion. L, 28, et Reimar. ad LXXIII, 6, qui pro nompeías, quod illo loco legitur, nopías scribendum contendit. Coprea, homines βωμολόχοι, γελωτο wool, et scurræ. M. Paconius, legatus C. Silani, Proconsulis Asiæ,

venenum, quo paullatim irrepente, fortuitus morbus assimilaretur: id Druso datum per Lygdum spadonem, ut octo post annos cognitum est. » Idem, cap. 10, diversum de Drusi morte eorum temporum rumorem, et c. 11, « ordinem sceleris per Apicatam Sejani proditum, tormentis Eudemi ac Lygdi patefactum,» tradit. Cf. Dio, LVII, 22, qui proditum scelus narrat LVIII, 11: ann. 784.—Livillæ ; filiæ Drusi, fratris Tiberii, ex Antonia minore, sororisque Germanici, quæ nupta

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »