Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

5

natam. Omnibus vero circa eum, atque etiam parte ma4 gna Senatus, gratuito, aut levi fenore, obstrictis, ex reliquo quoque ordinum genere, vel invitatos, vel sponte ad se commeantes, uberrimo congiario prosequebatur: libertos insuper servulosque cujusque, prout domino patronove gratus quis esset. Tum reorum, aut obæratorum, aut prodigæ juventutis, subsidium unicum ac promtissimum erat nisi quos gravior criminum, vel inopiæ luxuriæve vis urgeret, quam ut subveniri posset a se: his plane palam, « bello civili opus esse,» dicebat. XXVIII. Nec minore studio reges atque provincias per terrarum orbem alliciebat: aliis captivorum millia dono offerens; aliis citra Senatus populique auctoritatem, quo vellent, et quoties vellent, auxilia submittens: superque Italiæ, Galliarumque et Hispaniarum, Asiæ quoque et Græciæ potentissimas urbes præcipuis operibus exornans: donec, attonitis jam omnibus, et, quorsum illa tenderent, reputantibus, M. Claudius Marcel

vilio Cæpioni promiserat. Conf. ad c. 21. Tamen Faustus eam tandem accepit: vide c. 75, not.

4. Omnibus circa eum; Græce dictum; omnibus, quorum familiaritate et amicitia Pompeius utebatur. Sic nos : les alentours de quelqu'un. Cf. Plutarch. Cæs. 20, et Pomp. 51, qui quidem utroque loco de priori, quam Suetonius, tempore loquitur, quod tamen nihil refert, quum Cæsar hunc agendi modum ab initio continuaverit. - Gratuito. Non substantive sumendum puto cum Burm. sed referendum ad fenore, cui inest cuniæ notio, quam cúλanı h. 1. statuit Ernest. Pecunia autem gratuita est sine usuris alicui data, nt Plin. Epist. III, 11 : pecuniam

[ocr errors]

pe

etiam.... mutuatus ipse gratuitam dedi. » Obstrictis, sibi devinctis.

5. Congiario. Congiarium, quum proprie donatio sit pecuniæ, olei, frumenti aliusve rei populo facta, postea de quovis dono dicitur, ut h. 1. et Vespas. 18, maxime de iis, quæ Cæsares vel populo, vel privatis dare solebant. Vid. nost. Tac. t. IV, p. 260, de congiariis Romanis. ED.

XXVIII. 1. M. Claudius Marcellus; cum Serv. Sulpic. Ruf. Consul A. U. 703.-Retulit ad Senatum. Cf. Dio, XL, 59; Cæs. Bell. Gall. VIII, 53. Florus, nimio brevitatis studio, plurium annorum acta confundit IV, 2, 15: «Ergo Lentulo Marcelloque Coss. rupta prima conjurationis fide, de successione Cæsaris Senatus, id est, Pompeius,

2

lus Consul, edicto præfatus, de summa se Republica acturum, retulit ad Senatum, ut ei succederetur ante tempus; quoniam bello confecto pax esset, ac dimitti deberet victor exercitus et ne absentis ratio comitiis haberetur, quando et plebiscito Pompeius postea obrogasset. Acciderat3 autem, ut is, legem de jure magistratuum ferens, eo capite, quo a petitione honorum absentes submovebat, ne Cæsarem quidem exciperet, per oblivionem; ac mox, lege jam in æs incisa, et in ærarium condita, corrigeret errorem. Nec contentus Marcellus provincias Cæsari et privilegium eripere, retulit

[blocks in formation]
[ocr errors]

2. Ne absentis ratio.... haberetur. Vide cap. 18, ibique not. Quando et plebiscito Pompeius postea obrogasset. Vulgo: quando nec plebiscito Pompeius postea abrogasset, quod vix idoneum sensum exhibet. Nostram lect. e Gronovii emendatione legentis et pro nec, et Brissonii auctoritate, nonnullos Codd. habere obrogasset affirmantis, quomodo edidit etiam Steph., recepit Wolfius. Plebiscitum intellige, de quo c. 26: « ut absenti sibi petitio secundi consulatus daretur. » Ei plebiscito obrogaverat Pompeius lege de comitiis, qua cavebatur, ne quis absens honorem peteret,

5

excepto tamen Cæsare, quod ut illegitimum haud curabat Marcellus. Dio, XL, 51, et 56. Conf. ad cap. 28, ubi loca de privilegio Cæsari dato congessimus.

3. Acciderat autem, etc. Valde ob hanc inconstantiam reprehendit Pompeium Cic. ad Att. VIII, 3, ubi dicitur ideo : « ille absentis in omnibus adjutor, idem etiam tertio consulatu postquam esse defensor Reipublicæ cœpit, contendit, ut decem Tribuni plebis ferrent, ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua; Marcoque Marcello Consuli, finienti provincias Gallias Kal. Mart., restitit.» Conf. et Philipp. II, 10. Ceterum, M. Marcello Pompeium restitisse, auctor etiam est Dio, XL, 56, et 59.

4. In ærarium, ubi leges servabantur. Conf. Aug. 94.

5. Privilegium proprie lex est ad unius vel pœnam vel honorem pertinens, seu brevius lex de uno homine lata (vide Rosin. Ant. Rom. VIII, 6, pag. 567). Hic intelligitur petitio alterius consulatus, Cæsari absenti plebiscito concessa.

etiam, ut colonis, quos rogatione Vatinia Novumcomum deduxisset, civitas adimeretur, quod per ambitionem et ultra præscriptum data esset.

XXIX. Commotus his Cæsar, ac judicans, quod sæpe ex eo auditum ferunt, difficilius se principem civitatis a primo ordine in secundum, quam ex secundo in novissimum detrudi, summa ope restitit, partim per intercessores Tribunos, partim per Servium Sulpicium, alterum Consulem. Insequenti quoque anno, C. Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat, eadem tentante, collegam ejus Æmilium3 Paulum,

6. Rogatione. Vide cap. 5. Novumcomum; antea Comum: Liv. XXXIII, 36, 37. Cf. Cellar. Geogr. Ant. II, 9, p. 680. Secundum Appian. 26, Novocomenses jus tantum Latii, non civitatem, acceperant. Conf. de hac re disputantem Sigon. de Ant. Jur. Ital. III, 2, p. 760 seq. Errat tamen Sigon. cum Appiano, quando jus Latii tantum Novocomensibus datum a Cæsare putat. Plut. Cæs. 29, diserte v

Tia dicit. Consentit Strabo, V, 1, 6. Recte igitur judicat Heineccius, in Append. Ant. Rom. I, 2, 85, Latinitatem Novocomensibus negare non potuisse Marcellum, ut quam dudum ante Casarem a Pompeio Strabone essent consecuti, sed civitatem, quod comprobant etiam verba Nostri, quod per ambitionem,» i. e. ut gratia illorum hominum valeret,

E

[blocks in formation]

2

ficax sit; itemque Servium, quam

cunctator. »

2. Insequenti quoque anno; A. U. 704.- De Marcellis cf. Manut. ad Cic. epist. ad Div. XV, 7.

"

3. Æmilium Paulum, etc. cui talenta mille et quingenta donavit, seu, ut volunt alii, HS. trecenties sexagies. Curionem; filium ejus, cujus orationes commemorantur c. 9. Ad eum epistolæ sunt Ciceronis, quæ lib. II ad Div. continentur. Mores ejus describit Vell. II, 48: Bello autem civili, et tot, quæ deinde per continuos xx annos consecuta sunt, malis, non alius majorem flagrantioremque, quam C. Curio Trib. pleb., subjecit facem ; vir nobilis, eloquens, audax, suæ alienæ que et fortunæ et pudicitiæ prodigus, homo ingeniosissime nequam, et facundus malo publico; cujus animo, voluptatibus vel libidinibus neque opes ullæ neque cupiditates sufficere possent. » Cf. et Dio, XL, 60. Liberaverat eum Cæsar ære alieno, quo ingente premebatur (Dio, l. c.). Valer. Max. IX, 1, 6, ei sexcenties HS. æris alieni fuisse dicit. Cf. et

Caiumque Curionem, violentissimum Tribunorum, ingenti mercede defensores paravit. Sed quum obstinatius omnia agi videret, et designatos 4 etiam Consules e parte diversa, Senatum literis deprecatus est, ne sibi beneficium populi adimeretur; aut ut ceteri quoque imperatores ab exercitibus discederent: confisus, ut putant, facilius se, simul atque libuisset, veteranos convocaturum, quam Pompeium novos milites. Cum adversariis autem pepigit, ut, dimissis octo legionibus, Transalpinaque Gallia, duæ sibi legiones, et Cisalpina provincia, vel etiam una legio cum Illyrico concederetur, quoad Consul fieret.

XXX. Verum neque Senatu interveniente', et adversariis negantibus, ullam se de Republica facturos pactio

Appian. cap. 26. Plura de isto homine vide in Clav. Cicer. et apud interpr. ad Col. epist. ad Cic. (ad Div. VIII, 6).

4. Designatos etiam Consules, in annum U. 705; L. Cornelium Lentulum, et C. Claudium Marcellum.

5. Literis. Duplices Cæsaris literas commemorat Plut. (Cæs. 30, 31). Quarum tamen alteræ ad pactionem cum adversariis pertinent, de qua Sueton. postea. Ceterum Dio, XLI, I, multo accuratius narrat, Curionem has literas a Cæsare acceptas Kalend. Jan. 705, novis Consulibus Cornelio Lentulo et C. Claud. Marcello tradidisse, eosque, quum prius recitare eas noluissent, tandem a Q. Cassio Longino et M. Antonio Tribunis pl. fuisse coactos. Cf. initium Cæs. Bell. Civ. ubi vitiose olim legebatur literis a Fabio Consulibus redditis, » quod mendum recentiores edd. expunxerunt; Plut. Pomp. 59; Anton. 5;

: "

Appian. 32, qui id etiam narrat, Curionem tribus diebus mille stadia cum trecentis ad afferendas has literas a Cæsare fuisse emensum.

6. Pepigit; i. e. pactionem obtulit, pacisci voluit, sed non impetravit, ut infra Vitell. 15. - Hæ sunt litera illa Casaris μετριάζειν Soxouvros apud Plut. Cæs. 31, de quibus modo dictum. Appian. 32, auctor est, Ravennæ quum substitisset, hæc Cæsarem de pace experiri, quam ex Curionis sententia protinus ad urbem pergere, maluisse. Ceterum Appianus has literas illis priores facit, qui omnino æque ac Plutarchus, quem sequitur, in temporibus multa miscet.

[blocks in formation]

4

5

nem, transiit in citeriorem Galliam ; conventibusque2 peractis, Ravennæ substitit, bello vindicaturus, si quid de Tribunis plebis, intercedentibus3 pro se, gravius a Senatu constitutum esset. Et prætextum quidem illi civilium armorum hoc fuit: causas autem alias fuisse, opinantur. Cn. Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare, quæ instituerat, neque populi exspectationem, quam de adventu suo fecerat, privatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere voluisse. Alii timuisse dicunt, ne eorum, quæ primo consulatu adversus auspicia legesque et intercessiones gessisset, rationem reddere cogeretur: quum M. Cato identidem, nec sine jurejurando, denunciaret, delaturum se nomen ejus, simul ac primum exercitum dimisisset; quumque vulgo fore prædicarent, ut, si privatus redisset, Milonis exemplo circumpositis armatis causam apud judices diceret: quod probabilius facit Asinius Pollio, Pharsalica acie

6

2. Conventibus. Vide c. 7.- Ravennæ. Cæs. Bell. Civ. I, 5: « Cæsar eo tempore erat Ravennæ, exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, si qua hominum æquitate res ad otium deduci posset. »

3. Intercedentibus; sc. Senatusconsulto de se facto. Cf. ad c. 31.

4. Prætextum. Sic Tacit. Histor. II, 100: « prætexto classem adloquendi; » III, 80: «prætexto Reipublicæ. Quod postea Burmann. ante alias insertum vellet alii, id excidere quidem potuit, sed non necessarium puto cum Ernest. et Wolf. Sensus est: Hoc illius fuit prætextum; hæ tamen sunt veræ causa, quas quidem opinantur: Pompeius reputabat, etc.

5. Opera; ædificia, de quorum splendidis initiis Noster, cap. 26;

unde etiam populi exspectatio, maxime ob ludos et alia munera post reditum exhibenda. Consummavit illa, hæc exhibuit post bellum civile. Vide c. 38 seq.

6. Denunciaret, minaretur. 7. Milonis exemplo: conf. Cic. pro Milone, init. Lucan. I, 320.

"

8. Asinius Pollio. Dicitur is a Vell. II, 63, « firmus proposito et Julianis partibus fidus, Pompeianis adversus. » Eumdem vide, c. 76 et 86, unde sæpe commemoratur a scriptoribus, qui de bello civili exposuerunt. Appian. Bell. Civ. II, 40, missum eum a Cæsare in Siciliam Catonem dicit insula expulisse (conf. Morus ad Cæs. Bell. Civ. I, 30); idem, c. 46, reliquias post Curionis cladem in Africa servasse: Plut. Cæs. 52, in bello Africano si

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »