Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

3

redacto, atque dimisso, secundum superum mare Brundisium tetendit, quo4 Consules Pompeiusque confugerant, quamprimum transfretaturi. Hos frustra per omnes moras exitu prohibere conatus, Romam iter convertit appellatisque de Republica Patribus, validissimas Pompeii copias, quæ sub tribus legatis, M. Petreio, et

:

[ocr errors]

num, quos ex municipiis Domitius evocaverat. Hos omnes productos a contumeliis militum conviciisque prohibet; pauca apud eos loquitur, quod sibi a parte eorum gratia relata non sit pro suis in eos maximis beneficiis. Dimittit omnes incolumes, etc. » Vide Cæsaris epist. ad Oppium et Balbum (ad Attic. IX, 8). 3. Superum mare, Adriaticum; oppositum infero seu Etrusco, Tyrrheno. Brundisium; quo venit a. d. VII Id. Mart. (A. U. 705), ut ipse scribit ad Oppium (ad Att. IX, 13). Bell. Civ. I, 25: « Brundisium eum legionibus sex pervenit, veteranis tribus, reliquis, quas ex novo dilectu confecerat atque in itinere compleverat; Domitianas enim cohortes protinus a Corfinio in Siciliam miserat. » Denuo ibi de pace eum Pompeio egit; c. 26. Cf. ep. cit. 4.Quo Consules Pompeiusque, etc. Cæs. c. 25: Reperit, Consules Dyrrhachium profectos cum magna parte exercitus, Pompeium remanere Brundisii cum cohortibus viginti. >> Arte ibi certavere Pompeius et Cæsar, ille, ut tutus a Cæsare e portu solveret, obstructis, quæ eo ducebant, viis, hic, ut profecturum impediret. Cæs. usque ad c. 29; Plut. Pomp. 62; Dio, XLI, 12; Frontin. I, 5, 5, qui inter stratagemata refert hunc Pompeii discessum. Ali

"

ter sentit Plut. 1. c.

5. Romam iter convertit. Conf.

5

Cæs. cap. 32; Plutarch. Cæs. 35.

6. Appellatisque de Republ. Patribus. Vide Cæs. 1. c. Vellei. II, 50:

: «quum transgressos reperisset Consules, in Urbem revertit; redditaque ratione consiliorum suorum in Senatu et in concione, ac miserrimæ necessitudinis, quum alienis armis ad arma compulsus esset, Hispanias petere decrevit. Cf. et Dio, XLI, 15. Is etiam, cap. 17, cum Plut. Cæs. 35, Metelli, Tribuni plebis, audaciam narrat. qui Cæsari relictam in ærario pecuniam expilanti maxima pertinacia restitit.

"

[ocr errors]
[ocr errors]

7. M. Petreio, et L. Afranio. Cæs. Bell. Civ. I, 37, usque ad fin. libri, Dio, XLI, 20-24, Plutarch. Cæs. 36, Appian. c. 42 et 43, bellum hoc prius Hispanicum describunt. Cæs. c. 39: Erant.... legiones Afranii tres, Petreii duæ, præterea scutatæ citerioris próvinciæ et cetratæ ulterioris Hispaniæ cohortes circiter octoginta, equi tum utriusque provinciæ circiter quinque millia, etc. » Petreius et Afranius uterque in deditionem cum suis venere. Vellei. II, 50:

Uterque legatorum, et quisquis cujusque ordinis sequi eos voluerat, remissi ad Pompeium. » De eorum morte serius insecuta vide ad c. 75. - Et M. Varrone; qui ulteriori Hispaniæ præerat. De eo vide Cæs. Bell. Civ. I, 38, et II, 17 seq. Et ipse

L. Afranio, et M. Varrone in Hispania erant, invasit; professus ante inter suos, «ire se ad exercitum sine duce, et inde reversurum ad ducem sine exercitu. » Et quamquam obsidione Massiliæ, quæ sibi in itinere portas clauserat, summaque frumentariæ rei penuria retardante, brevi tamen omnia subegit.

XXXV. Hinc Urbe' repetita, in Macedoniam transgressus, Pompeium, per quatuor pæne menses maximis 3

legionem Cæsari transdidit, c. 20:

"

Transdita legione, Varro Cordubam ad Cæsarem venit; relatis ad eum publicis cum fide rationibus, quod penes eum est pecuniæ, transdit, et, quod ubique habeat frumenti ac navium, ostendit. » Hispaniæ Cæsar Q. Cassium præfecit: Bell. Civ. II, 21.

8. Obsidione Massiliæ, etc. Massilienses Domitii Corfinio dimissi suasu id fecerant. Vide infra, Ner. 2; Cæs. Bell. Civ. I, 34; Vell. II, 50; Flor. IV, 2, 23. Obsidionem Massiliæ narrat Cæsar, ibid. II, 1— 16; deditionem, c. 22. Summaque frumentariæ rei penuria, etc. In Hispania nempe. Conf. Cæs. I,

48 seq.

XXXV. 1. Urbe repetita. Quæ ibi fecit, lege apud Plut. Cæs. 37; Appian. 48; Dion. XLI, 36. Dictaturam secundum Plut. a Senatu, secundum Appian. et Dion. a populo, et autore quidem M. Emilio Lepido, qui Triumvir postea fuit, in se collatam, post undecim dies deposuit, et Consulem se fecit cum P. Servilio Isaurico. Cæs. II, 21 : « ibi (Massilia), legem de Dictatore latam seseque Dictatorem dictum a M. Lepido Prætore, cognoscit. » Et III, 1: «Dictatore habente comitia Cæsare, Consules creantur Julius Cæ

sar et P. Servilius; is enim erat an

nus

, quo per leges ei Consulem fieri liceret. » Et cap. 2 : « his rebus.... undecim dies tribuit, Dictaturaque se abdicat, et ab Urbe proficiscitur, Brundisiumque pervenit. Flor. IV, 2, 21, neglecto rerum ordine, quum primum Urbem occupavisset, potitus post Pompeii fugam Italia, pæne vacuam metu Cæsarem ingressum Consulem se ipsum fecisse narrat. Graviori errore Eutropius, futilis scriptor, VI, 16: «Consules cum Pompeio, Senatusque omnis, atque universa nobilitas ex Urbe fugit, et in Græciam transivit..... Cæsar vacuam Urbem ingressus, Dictatorem se fecit. » Notavit Flori errorem etiam Freinshem. ad 1. c. 2. In Macedoniam. Sumi h. 1. Macedoniam sensu Romano, et complecti, quicquid sub imperio Proconsulis Macedonici erat, adeoque etiam Epirum, ubi Dyrrhachium, notat Ernest. Cæsar (Bell. Civ. III, 6) ut ex Urbe Brundisium venit, «pridie Nonas Januarias naves solvit, impositis..... legionibus septem; postridie terram attigit. » Conf. ad h. 1. quæ loca Græca dat Baumgart.

3. Maximis obsessum operibus. Vide Cæsar. III, 41 seq.

maxime

obsessum operibus, ad extremum Pharsalico prælio fudit: et fugientem Alexandriam persecutus, ut5 occisum deprehendit, cum Ptolemæo rege, a quo sibi quoque insidias tendi videbat, bellum sane difficillimum gessit,

c. 47. Flor. IV, 2, 39: « Cæsar pro natura ferox et conficiendæ rei cupidus, ostentare aciem, provocare, lacessere; nunc obsidione castrorum, quæ sedecim millium vallo obduxerat (sed quid his obesset obsidio, qui patente mari omnibus copiis abundarent?); nunc expugnatione Dyrrhachii irrita (quippe quam vel situs inexpugnabilem faceret), ad hoc assiduis in eruptionem hostium præliis. » Vell. II, 51 : "proximo anno, quum Dyrrhachium ac vicina ei urbi regio castris Pompeii teneretur..... sua et celeritate et fortuna C. Cæsar nihil in mora habuit, quo minus et, quum vellet, ipse exercitusque classibus perveniret, et primo pæne castris Pompeii sua jungeret, mox etiam obsidione munimentisque eum complecteretur. Sed inopia obsidentibus, quam obsessis erat gravior. Conf. Dio, XLI, 50, 51; Plut. Cæs. 39; Pomp. 65; Appian. 61. Cæsaris opera describit Lucan. VI, 29 et seqq.

"

usus,

Hine avidam belli rapuit spes improba mentem Cæsaris, ut vastis diffusum collibus hostem Cingeret ignarum, ducto procul aggere valli. Metitur terras oculis; nec cespite tantum Contentus fragili subitos attollere muros, Ingentes cautes, avulsaque saxa metallis, Graiorumque domos, direptaque moenia transfert.

Exstruitur, quod non aries impellere sævus, Quod non ulla queat violenti machina belli. Franguntur montes, planumque per ardua

Cæsar

Ducit opus; pandit fossas, turritaque summis Disponit castella jugis, magnoque recessu Amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua, Et silvas vastaque feras indagine claudit.

Non desunt campi, non desunt pabula Magno, Castraque Cæsareo circumdatus aggere mutat.

4. Pharsalico prælio fudit; victus ipse antea ad Dyrrhachium: cf. cap. 36. Descriptionem prælii Pharsalici exhibent Cæs. III, 89100; Flor. IV, 2, 43 seq.; Vell. II, 52; Plut. Cæsar. 42 seq.; Pomp. 68 seq.; Appian. 66 seq.; Dio, XLI, 55, usque ad finem libri. salus, Thessalia urbs, Palapharsalus dicitur ab Hirt. Bell. Alex. 48, ubi vide Cellar. et Mor. Ita etiam Eutrop. VI, 16; Frontin. II, 3, 22, ubi conf. Oudend.; Oros. 15.

VI,

Phar

[blocks in formation]

neque loco, neque tempore æquo, sed hieme7 anni, et intra moenia copiosissimi ac sollertissimi hostis, inops ipse rerum omnium, atque imparatus. Regnum Ægypti victor Cleopatra fratrique ejus minori permisit, veritus provinciam facere, ne quandoque violentiorem præsidem nacta, novarum rerum materia esset. Ab Alexandria in Syriam, et inde Pontum transiit, urgentibus de Pharnace nunciis: quem, Mithridatis Magni filium, ac tunc occasione temporum bellantem, jamque multiplici suc

7. Hieme anni. Hanc lectionem recte Casaub. defendit locis Gell. II, 21, anni æstas; XVII, 10, æstu anni; XIX, 5, æstate anni flagrantissima. Conf. Oudend. ad h. 1. Ad exempla ab iis citata accedit, quod librarius omisisset facilius anni ut supervacuum, quam ex suo ingenio addidisset. Intra mania copiosissimi ac sollertissimi hostis. Hirtius, aut quisquis libelli auctor est, Bell. Alexandr. cap. 3, de Alexandria et Alexandrinis: « Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat. Ipsi homines, ingeniosissimi atque acutissimi, quæ a nobis fieri viderant, ea sollertia efficiebant, ut nostri illorum opera imitari viderentur. »>

8. Cleopatra fratrique ejus minori. Ptolemæus rex perierat in fuga, submerso navigio. Hirt. Bell. Alex. 31. Ibid. 33: « Cesar, cap. Egypto atque Alexandria potitus, reges constituit, quos Ptolemæus testamento scripserat, atque obtestatus erat populum Rom. ne mutarentur. Nam, majore ex duobus pueris rege amisso, minori transdidit reguum, majorique ex duabus filiis, Cleopatra, quæ manserat in fide præsidiisque ejus; mino

10

rem Arsinoen, cujus nomine dia regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, ne qua rursus nova dissensio, priusquam diuturnitate confirmarentur regum imperia, per homines seditiosos nasceretur. » Conf. Dio, XLII, 44.

9. Veritus provinciam facere. Idem Augusti fuit consilium. Tac. Annal. II, 59: « Augustus inter alia dominationis arcana, vetitis, nisi permissu, ingredi Senatoribus, aut Equitibus Rom. illustribus, seposuit Egyptum; ne fame urgeret Italiam, quisquis eam provinciam claustraque terræ ac maris, quamvis levi præsidio adversum ingentes exercitus, insedisset. » Vide infra, Aug. 18, et Lips. ad Tacit. Hist. I, 11.

10. Urgentibus de Pharnace nunciis. Conf. Bell. Alex. 69, usque ad fin.; Plut. Cæs. 50; Dio, XLII, 45.

- Multiplici successu præferocem. Jam antea Pharnaces missum contra se a Cæsare Cn. Domitium Calvinum ad Nicopolin devicerat, et expugnata Amiso, Ponti urbe, Bithyniam petierat, impeditus modo Asandri, Bosporo præfecti, seditione. Conf. Bell. Alex. 34 seq.;

cessu præferocem, intra quintum, quam adfuerat, diem, quatuor, quibus in conspectum venit, horis, una profligavit acie; crebro commemorans Pompeii felicitatem, cui præcipua militiæ laus de tam imbelli genere hostium contigisset. Dehinc" Scipionem ac Jubam, reliquias partium in Africa refoventes, devicit; Pompeii liberos in Hispania.

12

XXXVI. Omnibus civilibus bellis nullam cladem, nisi per legatos suos, passus est: quorum' C. Curio in Africa

[merged small][ocr errors]

Dio, XLII, 46; Appian. 91. Intra quintum, quam adfuerat diem; quinto die postquam advenerat. Una profligavit acie; ad Zelam, Ponti oppidum. Bell. Alex. 72 seq. Cf. Dio, XLII, 48. Flor. IV, 2,

63:

hunc Cæsar aggressus, uno, et, ut sic dixerim, non toto prælio obtrivit; more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit. » Vide ad cap. 37. · Pompeii felicitatem. Conf. Appian. 91.

11. Dehinc Scipionem ac Jubam, etc. repetita antea Urbe, ubi Cœlius et Milo, postea L. Trebellius et P.Cornelius Dolabella Tribuni pl. per ejus absentiam maximos motus excitaverant, nequicquam repugnantibus prius collega Servilio, et sequenti anno (707) M. Antonio, qui Dictatori Cæsari Magister Equitum additus fuerat. Multis ea narrat Dio, XLII, 17–33. Reditum ejus in Urbem et quæ ibi egit, tradit inde a cap. 50 seq. De bello Africano, quod gessit A. U. 708, Dictator III, M. Lepido Magistro Equit. cf. Hirtii liber singularis (Casari nostro annexus, tom. II, pag. 429); Flor. IV, 2, 64 seq.; Vell. 11, 55; Plut. Cæsar. 52 seq.; Cat.

min. 56 seq.; Appian. 95 seq.; Dio, XLIII, 1-13.- Qu. Scipio, socer Pompeii, post Cæsaris victoriam ad Thapsum, se ipsum interemit; Dio, XLIII, 9. Juba, Hiempsalis filius, Numidiæ rex, et Petreius, desperatis rebus, mutuis ictibus ceciderunt; Dio, XLIII, 8, et al.

12. Pompeii liberos; Cneium et Sextum. Conf. Bell. Hispan. (in Cæs. tom. II, pag. 529 nostr. Edit.) Latinosque scriptores supra laud. et quos ad h. 1. Græcos laudat Baumgart. Bello finem fecit prælium apud Mundam. Cneius in fuga interemtus est; Bell. Hisp. 39, al. De Sexto in vita Augusti plura videbimus.

XLXVI. 1. Quorum C. Curio, etc. Periit in prælio ad Bagradam contra Juba ducem Saburam. Cæs. Bell. Civ. II, 23—42, ubi: « At Curio, nunquam, amisso exercitu, quem a Cæsare fidei suæ commissum ac

ceperit, se in ejus conspectum reversurum confirmat, atque ita prælians interficitur. » Cf. Cicer. Brut. 81; Plin. Histor. Nat. XXXVI, 15.

Florus, IV, 2, 30, de adversa legatorum ejus fortuna nil nisi : aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illy

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »