Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

13

nec loco solito, sed vicatim per "dominos insularum egit : atque ex 12viginti trecentisque millibus accipientium frumentum e publico, ad centum quinquaginta retraxit. Ac ne qui novi 13 cœtus recensionis causa moveri quandoque possent, instituit, quotannis in demortuorum locum ex iis, qui '4 recensiti non essent, subsortitio a Prætore fieret. XLII. Octoginta autem civium millibus in' transmari

19

pessima hominum fæce implebatur, ut recte judicat Appian. Bell. Civ. II, 120. Vergatus fuerat ante Cæsarem in ordinanda frumenti divisione Pompeius, A. U. 698 (Dio, XXXIX, 24; Plut. Pomp. 50). Ceteruin, errasse reliquos scriptores, qui censum populi universi a Cæsare habitum tradiderunt, ut Plut. Cæsar. 55, et Appian. Bell. Civ. H, 102, Epitomatorem denique Liv. CXV, narrantem, « recensum egit, quo censa sunt civium capita CL millia, notavere dudum viri docti. Proximus ante Augustum census ad A, U. 683; seu primum Cn. Pompeii et M. Crassi consulatum, referendus. Conf. ad h. 1. Baumgart. Nec more, nec loco solito. Locum omnes campum Martium intelligunt. Morem ad Censores et scribas publicos, in tali recensu adhiberi solitos, referunt Casaub. et Rualdus. Sed quum tales largitiones frumentariæ fuerint prius, quam Censores Romæ essent, melius Ernest. Senatum ex arbitrio curam rei, cuicunque placeret, mandasse statuit.

11

11. Per dominos insularum. Insulæ proprie ædes erant a reliquis edificiis sejunctæ, via tanquam insulæ mari cinctæ. Sub Imperatoribus distinguebantur domus et insula (cf. Ner. 16 et 38), ubi ædes

mercede locandæ seu domus conducticiæ, pauperum adeo habitacula, insulæ; nobiliorum et ditiorum domus appellari solebant. Qui illas possidebant et locabant, domini insularum; qui habitabant, inquilini et insularii dicti. Eum loquendi morem Suetonius h. 1. se

cutus est.

12. Ex viginti trecentisque millibus.... retraxit; deduxit, subtraxit ab numero 320,000 ad, id est, circiter (vide c. 20) 150,000, ut su

peressent, quibus frumentum e e publico, i. e. ex ærario daretur, fere 170,000, quæ unice vera est interpretatio Oudendorpii, Ruhnkenii, Wolfii. Burmannus subintelligit numerum; Ernestus ad recensum refert, explicantes adeo uterque retraxit pro redegit ad numerum 150,000. Patet, Plutarchi etiam, et qui eum secuti sunt, errorem ex h. 1. vel communi aliquo fonte male intellecto fluxisse.

13. Novi cœtus, tumultus, turbæ. 14. Qui recensiti non essent; qui in recensu Cæsaris admissi ad frumentationem non essent. Codices alii h. 1. recensi, quæ forma etiam infra, Vespas. 9, a multis probatur.

XLII. 1. In transmarinas colonias; Corinthum maxime et Carthaginem, quas restituit Cæsar. Plut. Cæsar. 57; et Dio, XLIII, 50. Appianus

nas colonias distributis, ut exhaustæ quoque1 Urbi frequentia suppeteret, sanxit, Ne quis civis major annis viginti, minorve3 quadraginta, qui sacramento non teneretur, plus triennio continuo Italia abesset: neu quis Senatoris filius, nisi contubernalis aut comes magistratus, peregre proficisceretur: neve hi, qui pecuariam facerent, minus tertia parte puberum ingenuorum inter pastores haberent. Omnesque medicinam Romæ professos, et liberalium artium doctores, quo libentius et ipsi rbem incolerent, et ceteri appeterent, civitate donavit. De pecuniis mutuis, disjecta novarum tabularum exspectatione, quæ crebro movebatur, decrevit tandem, ut

Punic. fin. Cæsarem in Africa bellantem somnio ad restituendam Carthaginem excitatum narrat; rem ab eo inceptam perfecisse Augustum. De coloniis Romanis et Cæsaris singulatim agit Panvin. Imper. Rom. cap. 11 (Thes. Gr. tom. I, p. 364 seq.).

2. Urbi. Ita suaserat Casaub. pro Urbis; probavit Wolf. in nota, quamquam in textu per errorem reliquit Urbis. Hoc defendit Burm. usu absoluto verbi suppetere sine dativo, quem uti concedo, ita frequentiam exhaustæ Urbis probare

nequeo.

ne imperio, vel officii, vel amicitiæ, non militiæ causa. Ceterum, haud improbabili conjectura legendum, ne quis Senator Senatorisve filius, censet Lips. ad Tacit. Annal. XII, 23, ubi de commeatu Senatorum docte exponentem vide.

5. Neve hi.... haberent; scilicet, ut remanerent in Italia ingenui, qui liberos procrearent, quum militibus uxores ducere haud liceret.

6. Quæ crebro movebatur. Moverant maxime per Cæsaris absentiam Coelius A. U. 706, et Dolabella ann. 707. Dio, XLII, 22, et 32. Cæs. Bell. Civ. III, 21: « M. Cœe3. Minorve quadraginta. Vitiose lius Rufus Prætor.... ad hominum MSS. plerique, minorve decem. Ser- excitanda studia... duas leges promo est de ætate soboli procreandæ mulgavit; unam, qua mercedes apta, qua nonnisi militibus abesse habitationum annuas conductoriliceret. Oudend. conjicit, minorve bus donavit; alteram tabularum L, ut Casaub. præiverat LX, utrum- novarum. » - - Decrevit.... perscrique satis probabiliter. Sacra- ptum fuisset. Instituerat hoc Cæsar mento, jurejurando, quo milites prius, A. U. 705, redux ex Hispatenebantur.

4. Contubernalis aut comes. De contubernalibus dictum ad cap. 2. Comites erant apud magistratus si

Dia, ut ipse narrat Bell. Civ. III, 1, ubi vide nos, tom. II, pag. 188: « quum fides tota Italia esset angustior, neque creditæ pecuniæ

debitores creditoribus satisfacerent per æstimationem possessionum, quanti quasque ante civile bellum comparassent, deducto summæ æris alieni, si quid usuræ nomine numeratum aut perscriptum fuisset : qua conditione quarta pars fere crediti deperibat. Cuncta collegia, præter antiquitus constituta, distraxit. Poenas facinorum

solverentur, constituit, ut arbitri darentur; per eos fierent estimationes possessionum et rerum, quanti quæque illarum ante bellum fuissent, atque ex creditoribus transderentur. Hoc et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumque, qui fere bella et civiles dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuendam existimationem esse aptissimum existimavit. » Jam quum eo absente Colius et Dolabella, de quibus modo dictum, ex illa lege turbarum ansam cepissent, devicto Pharnace Romam reversus A. U. 707 rem ordinavit, de quo h. l. sermo. Id refert Dio, XLII, 51. Porro Suetonii locum ita intellige: Concesserat Cæsar debitoribus, quod JCti dicunt beneficium cessionis bonorum et possessionum, i. e. fundorum, agrorum, villarum, etc. et rerum, quas addit Cæs. I. c. Illarum

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

8

ques), quod, sive per argentarios, sive alio modo factum fuerit, opponitur omnino pecuniæ numeratæ. Quamquam igitur et nimio pretio pro hujus temporis ratione possessiones creditoribus tradebantur, ac foenus insuper deperibat, melius tamen ita illis erat consultum, quam novis tabulis, quibus priora debita prorsus abolentur.

7. Collegia. Collegia a Numa fuerant constituta sacerdotum et augurum, et artificum atque operarum omnis generis, quod maxime laudat Plut. Num. 17. Postea tamen res in Reipubl. detrimentum vertit. Nam, ut Ascon. in Cornel.

I : " frequenter cœtus factiosorum hominum sine publica auctoritate, malo publico, fiebant; propter quod postea collegia Senatusconsultis (A. U. 686, L. Cæcilio, Q. Martio Coss.) et legibus pluribus sunt sublata præter pauca atque certa, quæ utilitas civitatis desiderasset, etc. » Inde restituerat ea P. Clodius: Cic. in Pison. 4, pro Sext. 15 et 25. Comparaveris ea cum iis cœtibus, quos Clubs nostra ætas appellavit. Publicæ igitur suæque securitatis causa Cæsar sequentesque Imperatores ea dissolverunt. Cf. Joseph. XIV, 17, qui solis Judæis, tales conventus agere, a Cæsare concessum fuisse narrat; Sigon. de Ant. Jur. Civ. om. II, 12, p. 335 seq.

d. Pœnas... auxit. Adjecisse non

auxit: et quum locupletes eo facilius scelere se obligarent, quod integris patrimoniis exsulabant, parricidas, ut Cicero scribit, bonis omnibus, reliquos dimidia parte multavit.

XLIII. Jus' laboriosissime ac severissime dixit. Repetundarum convictos etiam ordine senatorio movit. Diremit nuptias prætorii viri, qui digressam a marito post3

nulla videtur ad legem Corneliam de sicariis.

9. Et quum locupletes, etc. Libera fuerat civibus Romanis, ante judicium cum rebus suis Urbe decedendi, potestas. Eam coercuit Cæsar, publicæ securitatis restitutor, ac pertinet sine dubio hic locus ad legem ejus de vi publica, de qua vide Sigon. de Judiciis, III, 33, pag. 678. qui civem pacis tempore interfecerant, ut in lege illa Numa: « Si quis hominem liberum dolo sciens morti duit, parricida esto. » — Reliqui non sunt, quos Torrent. putat, qui non occidendi animo, tamen occiderant, sed omnino omnes, qui facinus seu vim, sed sine nece, erga civem patraverant. De verbis, ut Cicero scribit, quæ Bur

Parricidas intelligo,

[blocks in formation]

no, ha post constitutas quæstiones perpetuas inde a lege Calpurnia de repetundis, A. U. 605, a quatuor reliquis Prætoribus habebantur. Quamquam igitur Cæsar et sequentes Imperatores jurisdictionem ordinariam reliquerant Prætoribus, exercuere tamen eam, ubi a magistratibus ordinariis ad ipsos fuerat provocatum, et in quibusdam causis, quas singulari cognitioni suæ reservaverant. Hæc est summa eorum, quæ disputavit de jurisdictione Ern. in Clav. Cicer. et in Excurs. ad h. 1. Ceterum, quod idem við doctus verba, Jus... dixit, post altera, Repetundarum... movit, transjicienda censet, id recte non admittit Baumgart. cujus vide not.

2. Repetundarum. De legibus huc pertinentibus dictum ad cap. 4. Julia, a Cæsare Consule lata, nunc repetita, superioribus erat seve rior. Nam, quum illæ exsilium tantum et pecuniæ acceptæ æstimationem constituissent, hæc ordine etiam dejecit reos, et judices ad litem æstimandam statuit. Lips. ad Tacit. Annal. XIV, 28. De hac lege cf. Sigon. de Judiciis, II, 27, p. 618 seq., et Heinecc. Ant. Rom. IV, 18, § 75.

3. Post biduum. De divortiorum licentia Juvenal. VI, 229: «fiunt octo mariti Quinque per auctum

biduum statim duxerat, quamvis sine probri suspicione. Peregrinarum mercium portoria instituit. Lecticarum usum4, item conchyliatæ vestis, et margaritarum, nisi certis personis et ætatibus, perque certos dies, ademit. Legem præcipue sumtuariam exercuit, dispositis circa macellum custodibus, qui opsonia contra vetitum retinerent, deportarentque ad se, summissis nonnunquam lictoribus atque militibus, qui, si qua custodes fefellissent, jam apposita e triclinio auferrent.

XLIV. Jam' de ornanda instruendaque Urbe, item de tuendo ampliandoque imperio, plura ac majora in dies destinabat: in primis Martis templum, quantum nusquam

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

perante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur; Kalendis, Idibus, Nonis, et aliis quibusdam festivis, trecenti; nuptiis autem et repotiis, HS. mille. » Nimirum, auctor legis fuit Cæsar, teste Dion. XLIII, 25. Neglectam confirmavit Augustus, teste eodem, LIV, 2. Vide, quæ de hac lege contra Manutium disputat Ernest. in Clav. Cicer. ind. leg. atque omnino MoNTESQUIEU, Esprit des Lois, VII, 1 seq. Si qua præter custodes opsonia comparata fuerint, etc.

XLIV. 1. Jam. Ita Casaubo. Codices vel carent prima litera, vel exhibent Nam, quod præferunt Oudend., Ern., Wolfius: equidem vereor, ut dici queat in transitu ad argumentum prorsus diversum. Adhibetur quidem sæpe, ut Græc. yáp, in responsione vel disputatione, sententia aliqua ante subintellecta; alia res est in narratione, ubi sequentia cum superioribus non cohærent. Plura.... destinabat. De rebus, quas perficere Cæsar meditabatur, vide Plut. Cæs. 58.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »