Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

stantissimorum gloriam, aut excessit. Post 'accusationem Dolabellæ haud dubie principibus patronis annumeratus est. Certe Cicero3 ad Brutum, oratores enumerans, negat « se videre, cui Cæsar debeat cedere; aitque, eum elegantem, splendidam quoque, atque etiam magnificam ac generosam quodammodo rationem dicendi tenere: » et ad Cornelium Nepotem de eodem ita scripsit: « Quid? oratorum quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt? Quis sententiis aut acutior, aut crebrior? Quis verbis aut ornatior, aut elegantior? » Genus eloquentiæ duntaxat adolescens adhuc Strabonis 4 Cæsaris secutus videtur; cujus etiam ex oratione, quæ inscribitur Pro Sardis,

cogitationum et occupationes rerum minus in eloquentia effecerit, quam divinum ejus ingenium postulabat. » Ibidem Cæsaris liber pro Samnite commemoratur, cui lentitudo ac tepor tribuitur. Ab eodem, cap. 25, Cæsar splendidior dicitur. Cf. Plut. Cæs. 3. Quod sequitur; militarique arte, Heinsii est emendatio, recepta a Wolfio. Codices, Eloquentia militari, qua re vel quare, unde Lips. conjecit militarique re, quod omnes fere editores adoptarunt. More suo Suetonius argumentum universum sequentis narrationis præmittit, et proxime agit de Cæsaris eloquentia, inde a c. 57, de arte militari. Ceterum, partam Cæsari tot laboribus gloriam æqua posteritas comparabit cum illa recentioris ætatis virtute, quam nunc ab Europa conjurata dejectam et in rupe sopitam circumfluit Oceanus.

2. Post accusationem Dolabellæ. Cf. cap. 4.

3. Cicero ad Brutum; cap. 75: Cæsar rationem adhibens, consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine

emendat. Itaque quum ad hanc elegantiam verborum Latinorum (quæ, etiamsi orator non sis, et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est) adjungit illa oratoria ornamenta dicendi; tum videtur tanquam tabulas bene pietas collocare in bono lumine. Hanc quum habeat præcipuam laudem in communibus, non video, cui debeat cedere. Splendidam quamdam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce, motu, forma etiam magnifica et generosa quodammodo. » Suetonius minus accurate, forsan ex memoria, verba reddidit. Ceterum, pro aitque, Muller. in Sched. MSS. suadet, additque, quod verissimum puto.

4. Strabonis Cæsaris; qui Cicer. Brut. 48, «orator non vehemens, sed festivissimus » dicitur. Conf. Vell. II, 9. Oratio ejus pro Sardis commemoratur ab eodem Cic. de Offic. II, 14, et Divin. in Cæcil. 19. Vide Clav. Cicer. Pro adolescens, alii adolescentis, parum commode, sive ad Strabonis, sive ad eloquentiæ retuleris.

ad verbum nonnulla transtulit in 5Divinationem suam. Pronunciasse autem dicitur voce acuta, ardenti motu gestuque, non sine venustate. Orationes aliquas reliquit, inter quas temere quædam feruntur. Pro Q. Metello non immerito Augustus existimat magis ab actuariis exceptam, male subsequentibus verba dicentis, quam ab ipso editam. Nam in quibusdam exemplaribus invenio, ne inscriptam quidem Pro Metello, sed, quam scripsit Metello; quum? ex persona Cæsaris sermo sit, Metellum seque adversus communium obtrectatorum criminationes purgantis. Apud milites quoque in Hispania, idem Augustus [orationem esse] vix ipsius putat: quæ tamen duplex fertur: una, quasi priore habita prælio; altera, posteriore; quo

5. In Divinationem suam; quam habuit ante ipsam in Dolabellam actionem. Hunc autem pluribus orationibus a Cæsare petitum esse, docent Ascon. Pedian. ad orat. pro M. Scauro, et Gell. IV, 16, qui actionem ejus tertiam in Dolabellam laudat. Male inter fragmenta Cæsaris (ed. Oberlin. p. 799) liber ejus de Divinatione refertur. Quid sit divinatio, e Ciceronis in Cæcilium divinatione satis notum. Vide Gell. II, 4.

6. Pro Q. Metello; Tribuno pleb., de quo vide ad c. 16. Alii, sententia ea cum præcedentibus conjuncta: ut Pro Q. Metello, quam non immerito, etc. » Nostrum ex optimis libris reddiderunt Oudend. et Wolf. Supple ex superioribus voc. orationem. Id vocabulum infra etiam post, in Hispania, idem Augustus, ejiciendum censent Gronov. Oudend. Wolf. actuariis, i. e. Taxvypáquis (Gall., sténographes), qui notis excipere solebant publice dicta, sive nota

"

Ab

riis, de quibus Martial. XIV, 208: Currant verba licet, manus est velocior illis ; Nondum lingua suum, dextra peregit opus. Plut. Cat. min. 23, σημειογράφους, eosque primum a Cicerone ad excipiendam Catonis de conjuratis orationem (de qua vide ad c. 14), institutos dicit. Plura de actuariis vide apud Lips. Excurs. ad Tacit. Annal. V, 4, tom. IV, pag. 451 Editionis hujus nostræ.

7. Quum ex persona, etc. Hunc locum plerique male ceperunt; Lipsius adeo legi voluit, ex persona Metelli; prorsus contra auctoris sententiam, quæ ita se habet: Falsa illa est inscriptio, quam scripsit Metello. Ita enim in ea Metellus verba fecisset, auctore orationis Cæsare, quum, i. e. quum tamen ex persona Cæsaris sermo sit, quum Cæsar ipse suo nomine in ea pro Metello loquatur. Verum vidit Oudendorp.

8. Priore.... prælio ; ad Ilerdam, contra Petreium et Afranium (vide cap. 34). Posteriore; ad Mundam

Asinius Pollio ne tempus quidem concionandi habuisse eum dicit, subita hostium incursione.

LVI. Reliquit et rerum suarum commentarios, Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam 'Alexandrini, Africique et Hispaniensis, incertus auctor est. Alii Oppium putant, alii Hirtium; qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit. De commentariis Cicero in eodem 3 Bruto sic refert: « Commentarios scripsit, valde quidem probandos: nudi sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis, tanquam veste detracta: sed dum voluit, alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris 5 inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruit. » De iisdem commentariis "Hirtius

[ocr errors]

(cap. 36). De Asinio Pollione conf. ad cap. 30.

LVI. 1. Nam Alexandrini.... incertus auctor est. Vide quæ notata dedimus ante singula hæc bella, in Edit. hujus Cæsare, tom. II, coll. Voss. de Histor. Lat.

2. Gallici belli novissimum. Cf. Dodwell. Dissertat. de auctore libri VIII de Bell. Gall. (Cæs. tom. I, pag. 398 Edition. nostræ). - Pro suppleverit. Muller. in Observ. legendum censet supplevit, quum ex sequentibus, De iisdem commentariis Hirtius ita prædicat, auctorem de Hirtio non dubitasse pateat. At h. 1. scriptor in recensendis aliorum opinionibus adhuc versatur; suam in sequentibus prodit.

3. Bruto. Ita scribendum visum est Torrent., Casaub., aliisque, et edidere Gronov., Burmann., Oudendorpius, pro libro. Codicum auctoritatem laudat Oudend. Ceterum, locus exstat Brut. 75, statim

post supra excitatum (cap. 55).

4. Detracta. Multi hic et in Ciceronis loco contra libros edunt detracto, ex vulgari syntaxeos regula. Sed rarius dicendi genus defendit Oudend. locis Cornel. Nep. Themist. 7, « nam illorum urbem ut propugnaculum esse oppositum barbaris; » Liv. I, 21, « castra, non urbem, positam in medio. » Plura exempla dant interpretes ad l. c., et grammatici ad figuram, quam Zeugma appellant. Postea, pro parata, al. paratam.

5. Calamistris inurere. Ita infra, Aug. 86, Mæcenatis dicuntur cincinni, quos auctor Dial. de Orator. 26, «calamistros Mecenatis » dicit, i. e. verba comta, ad nitorem et decorem artificiose efformata.

6. Hirtius; in præfat. ad libr. VIII de Bell. Gall. Ibi postea perfecerit pro perscripserit, quod habet No ster. De re Plin. Hist. Nat. VII, 25: Animi vigore præstantissimum

ita prædicat: « Adeo probantur omnium judicio, ut prærepta, non præbita, facultas scriptoribus videatur. Cujus tamen rei major nostra, quam reliquorum, est admiratio. Ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perscripserit, scimus. » Pollio Asinius, parum diligenter, parumque integra veritate compositos, putat, quum Cæsar pleraque et quæ per alios erant gesta temere crediderit, et quæ per se, vel consulto, vel etiam memoria lapsus, perperam ediderit: existimatque, rescripturum et correcturum fuisse.

nec

arbitror genitum C. Cæsarem Dictatorem. Nec virtutem constantiamque nunc commemoro, sublimitatem omnium capacem, quæ cælo continentur; sed proprium vigorem celeritatemque quodam igne volucrem. Scribere aut legere, simul dictare et audire solitum accepimus; epistolas vero tantarum rerum quaternas pariter librariis dictare, aut, si nihil aliud

ageret, septenas. »

7. Pollio Asinius, parum diligenter, etc. De hoc Pollionis judicio conf. BAYLE, Dictionn. hist. et crit, sub voc. César, not. G, qui sic ipse commentarios istos examinat : « Ce ne sont proprement que des mémoires. On y trouve une grande « netteté de style, et toutes les beautés négligées qu'un génie << aussi heureux que celui de Jules « César pouvait répandre dans un ouvrage de cette nature, qu'il com"posait à la hâte et sans artifice. >> Et paulo post : « Je m'assure qu'il "y a peu de partisans de l'anti

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

"

grandeur; tantost la pureté et « inimitable polissure de son lan«guage, qui a surpassé non seu«<lement touts les historiens, com" me dict Cicero, mais à l'adven« ture Cicero mesme: avecques tant « de sincerité en ses iugements, par« lant de ses ennemis, que, sauf les « faulses couleurs de il veult quoy ❝ couvrir sa mauvaise cause et l'or« dure de sa pestilente ambition; ie « pense qu'en cela seul on y puisse << trouver à redire, qu'il a esté trop « espargnant à parler de soi; car « tant de grandes choses ne peuvent

8

Reliquit et De Analogia libros duos, et 9 Anticatones totidem, ac præterea poema 1o, quod inscribitur Iter. Quorum librorum primos in transitu Alpium, quum ex citeriore Gallia, conventibus peractis, ad exercitum rediret; sequentes sub tempus Mundensis prælii fecit; novissimum, dum ab Urbe in Hispaniam ulteriorem quarto" et vicesimo die pervenit. Epistolæ quoque ejus ad Senatum exstant, quas primus videtur ad paginas et formam

[merged small][ocr errors]

8. De Analogia. Gell. I, 10: «atque id, quod a Cæsare, excellentis ingenii ac prudentiæ viro, in primo de Analogia libro scriptum est, etc. »> Idem, IV, 16 : « C. Cæsar... in libris quoque Analogicis omnia istiusmodi (ornatu, dominatu, aliosque dativos quartæ declinationis) sine litera i dicenda censet; » IX, 14: gia secundo hujus die et hujus specie dicendum putat ; » XIX, 8: « C. Cæsar ille, perpetuus Dictator... vir ingenii præcellentis, sermonis præter alios suæ ætatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem de Analogia conscripsit, etc. » Laudantur iidem libri a Cicer. Brut. 72; Quintil. Inst. I, 7, 34; Macrob. Saturn. I, 5. Exstitisse eos adhuc sæculo XV, Mullerus, Observ. p. 6, probat ex Æneæ Sylvii libro, de Educatione Liberorum (ep. 431), ubi plura inde loca citantur, in scriptis antiquis non obvia.

: « C. Cæsar in libro de Analo

9. Anticatones; quos opposuit Ciceroni, qui laudem Catonis conscripserat. Cic. ad Attic. XII, 40: « qualis futura sit Cæsaris vituperatio contra laudationem meam, perspexi ex eo libro, quem Hirtius

12

ad me misit, in quo colligit vitia Catonis, sed cum maximis laudibus meis. » Et sæpius in iisdem epist. laudantur. Adde Tacit. Ann. IV, 34; Quintil. Instit. III, 7, 28; Gell. IV, 16. Græca loca dat Baumgart. Ceterum, duobus istis libris Anticato proprie nomen fuit, unde legendum hic, « et Anticatonis totidem, opinatur Muller. d. 1. Sed alterum, Anticatones, præter quam quod eleganter de duobus dici potuerit, tuetur Juvenal. VI, 338.

"

[blocks in formation]
« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »