Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

tii, Casauboni et aliorum: nec tamen illa nobis magno usui fuit. 3o Pitisci editionem, in-4o, 2 vol. quam optimam DE LA HARPE pronuntiavit; sed a clarissimo Baumgartenio non immerito, ut putamus, arguitur, quum commentarios indicesque promiscue compilaret Pitiscus (ob quod summo jure etiam ab Oudendorpio sæpe carpitur), et inutili mole lectorem obruisse, et contulisse, quæ vel parum idonea, vel aliena etiam et absurda, attentiore lectione facile ipse cognovisset.

Fuit autem idem nobis atque Baumgartenio, viro et literarum et antiquitatis æque perito, animus, non cum superioribus interpretibus, quod ille facile potuisset, de eruditionis judiciique palma decertare; sed eam exhibere Suetonii editionem, quæ et magistris in publica institutione, et adolescentulis aliisque, qui minus impeditam hujus scriptoris cuperent lectionem, iis denique sufficeret, qui animi magis oblectandi variisque antiquitatis thesauris instruendi, quam reconditam doctrinam aucupandi consilio, ad eum accessissent. Ita fieri non potuit, quin quædam repetenda viderentur, quæ alii jam copiosius exposuissent: quod si qui crimini nobis dandum existimarent, maximam sane injuriam facerent. Quis enim nova omnia expetat in editione scri

ptoris sexcenties repetiti? Immo utilius fuerit eligere ex immensa copia, quæ ad rem plurimum faciant, delectu prudenter instituto, resectis, quæ recentior ætas repudiavit, additis, quæ rectius nunc exposita sunt: in compendium redigere longiores de nonnullis locis, vel rebus disputationes; et ubi sententiarum diversitas accidit, omissis, quæ falsa minusque apta etiam doctissimis hominibus excidunt, vera, omniumque punctis probata, ea brevitate, eoque ordine referre, qui recta atque expedita quærentibus promtioris cognitionis et facilioris judicii copiam faciat. Ita, quum persuasum haberemus, minus quidem gloriolæ, quæ ex novitate quæritur, maxime autem utilitati consulendum, ad hunc finem omnes vires nostras convertimus : et judicabunt fortasse, qui diligentiore examine laborem nostrum dignati fuerint, non festinante animo atque studio nos in eo fuisse versatos, neque aliena modo recantasse; sed, ubi acquiescendum etiam in doctiorum hominum judicio atque auctoritate esset, propriis tamen oculis vidisse, neque ulli industriæ pepercisse, quæ necessaria ad nostras rationes videretur.

DE

VITA ET SCRIPTIS

SUETONII TRANQUILLI,

EX ANGELI POLITIANI IN HUNG SCRIPTOREM PREFATIONE POTISSIMUM

DESUMTA."

C. SUETONIUS Tranquillus patrem habuit Suetonium Lenem', tertiæ decimæ legionis bello Othoniano Tribunum angusticlavium. Natus est circa initia imperii Vespasiani : nam XX annis a morte Neronis adolescentem, item imperante Domitiano adolescentulum se ipse nominat2. Adeptus erat et ipse tribunatum militum; sed contulit statim in propinquum suum Cæsennium Silvanum 3. Post Magister Epistolarum imperatoris Adriani, eo honore privatus est, quod apud Sabinam Principis uxorem familiarius egerat, quam reverentia domus aulicæ postulabat 4. Matrimonium ipsi parum felix, sine liberis: quare intercessione Plinii junioris jus trium liberorum ab imperatore Trajano obtinuit. Præter Vitas duodecim Cæsarum (quas octo libris ita complexus est, ut prioribus sex singuli Imperatores; septimo solstitiales

[ocr errors][merged small][merged small]

illi, Galba, Otho, Vitellius; octavo gens Flavia, comprehendantur) scripsit hæc, quæ recenset Suidas: De Græcorum lusibus librum unum; De Romanorum certaminibus et spectaculis duos; De anno Romano unum; De notis unum; De Republica Ciceroniana, contra Didymum, unum; De nominibus propriis, deque vestium generibus; De ominosis verbis; De urbe Roma et ejus institutis moribusque, libros duos; De stemmatibus illustrium Romanorum. Citantur et hi Suetonii libri: De Regibus tres, ab Ausonio; De institutione officiorum, a Prisciano; et ab eodem De Prætoribus plures: nam etiam octavum allegat. Attribuuntur insuper Suetonio libri: De triumphis; De Poetis; De vitiis corporalibus; De rebus variis. Sed ut duo posteriores a futili tantum auctore Servio citantur, ita De institutione officiorum, et triumphis, e libris De urbe Roma fortasse petiti sint; atque De Poetis comprehensi fuerint libellis De Grammaticis et Rhetoribus, etc. quorum quædam habemus. Alium quoque Suetonium citat Vopiscus, etiam Historicum, sed cognomento Octavium : ejus nihil exstat. Verum quum mentio Vopisci facta sit, lubet hæc collectanea ipsius de hoc Suetonio nostro sententia finire. Vocat igitur emendatissimum et candidissimum scriptorem. Quo elogio omnia dixit.

NOTITIA LITERARIA

DE

འ་འའའའ་འའ་་

C. SUETONIO TRANQUILLO,

EX

Jo. ALB. FABRICII BIBLIOTHECA LATINA, A Jo. AUG. ERNESTI AUCtius edita, TOM. II, CAP. 24.

SUETONII ETAS1.

C. SUETONIUS TRANQUILLUS', Grammaticus et Rhetor Romanus, scriptor, Vopisci judicio3, emendatissimus et candidissimus, Plinii 4 junioris amicus, et ab eo adscitus in contu

'Res ad Suetonium pertinentes narrarunt præter M. Ant. Sabellicum jet Phil. Beroaldum, Anonymus, cujus Collectanea s. loca ex variis auctoribus excerpta, quæ ad Suetonii genus, vitam, studia, et opus de XII Cæsaribus pertinent, leguntur in Sam. Pitisci editione Suetonii, Leovardiæ 1715, 4, tom. II, p.§1 174 sqq. et in Petr. Burmanni edit. Amst. 1736, 4, tom. II, p. 489 sqq. Dan. Guil. Mollerus in Dissertatione de Suetonio Trang. Altorf. 1685, 4; Martin. Hankius de Romanarum rerum Scriptoribus lib. I, p. 110 sqq. Lips. 1688, 4; Laisné in Remarques sur la personne et les écrits de Suétone, quæ invenies in Nouveau Recueil de Pièces fugitives de Mr. Archimbaud tom. I, Paris, 1717, 12, p. 23 sqq. Jo. Nic. Funccius in Tractatu de imminenti Latinæ linguæ senectute cap. VIII, § 51 sqq. pag. 555 sqq. Quibus add. The Life of Suetonius in Biographia classica, Lond. 1740, 8, vol. II, pag. 231.

2 Tranquillus dici maluit, quum pater ejus Suetonius Lenis diceretur. Diversus a C. Suetonio Paulino, de quo Tacitus XIV, 36, et Xiphilinus in Nerone, quemque cum Tranquilli parente confundit Muretus XV, 11 var. lect. et Xicco Polentonus in vita Suetonii nostri ap. Pighium in Anualibus Rom. III, pag. 600. Fuit et Suetonius Octavianus, a quo vitam Taciti Imp. scriptam refert Vopiscus.

3 In vita Firmi, cap. 1.

Plinius, X, 95, ad Trajanum : Suetonium Tranquillum, probissimum, honestissimum, eruditissimum virum, et mores ejus secutus et studia jampridem, Domine, in contubernium assumsi, tantoque magis diligere cœpi, quanto propius inspexi.

B

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »