Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

bernium, Trajani beneficio, quum ärɛzvoç esset, jus trium liberorum consecutus, Magister Epistolarum, sed ab Hadriano remotus ab illa provincia, quod apud Sabinam, uxorem Imperatoris, injussu ejus, ut ait Spartianus, familiarius se gessisset.

SCRIPTA SUETONII.

Ex scriptis ejus exstant: 1° Vitæ XII Imperatorum, pari libertate ab eo descriptæ, ac ipsi vixerunt: C. Julii Cæsaris (quæ initio mutila esse videtur Turnebo, Ursino, Torrentio, Pitisco, et ante hos Ludov. Vivi, qui etiam supplementi loco quædam de Julia gente Cæsarisque juventa commentatus est, quæ occurrunt in editione Suetonii Plantiniana cum Torrentii notis 1574, 8, et in Vivis operibus tom. I, pag. 686 seq.), Octavii Cæsaris Augusti, Tiberii Neronis Cæsaris, C. Cæsaris Caligula, Tib. Claudii Drusi Cæsaris, Neronis Claudii Cæsaris, Sergii Sulpicii Galba, M. Salvii Othonis, A. Vitelli, utriusque Vespasiani, et T. Flavii Domitiani. Hæ vitæ in quibusdam Codd. et Suidæ testimonio in VIII2 libros tribuuntur, quam sententiam in sua editione sequitur Is. Casaubonus: nempe ita, ut priores Imperatorum sex vitæ singulos libros constituant, vitæ Galbæ, Othonis, Vitellii septimum, reliquæ tres Imperatorum de gente Flavia octavum. At aliis, ut M. Zuerio Boxhornio et Pitisco, qui numerum Suidæ corruptum putat, singulæ vitæ singulos libros absolvunt, quibus præit Vincentius Bellovacensis in Speculo Historiali, qui duodecim Suetonii libros laudat. Non præpostere res narrare, sed temporum libenter observare ordinem, ostendit Cardinalis Norisius,

Hanc a Tillemontio in Histor. Imperatorum et aliis quibusdam reprehensam recte tuetur Balius in Lexici edit. secunda: ubi etiam observat, Chronologici ordiais securum Suetonium vitas per rerum capita maximam partem digessisse, et diligentissime annotasse, quæ ad vitam, mores, indolem et ingenium cujusque Imperatoris spectare observavit.

1 Lupus Ferrariensis, Epist. 91, Suetonium de vita Cæsarum in duos nec magnos Codices divisum a Marquardo Abbate mitti sibi desiderat: quod tamen de voluminibus capiendum,

Epist. ad Anton. Pagium, tom. IV, Opp. pag. 760, etsi alioqui vitam quamque secundum rerum genera, non plane secundum temporum ordinem narrat'. 2° Libri de illustribus Grammaticis.

3o De claris Rhetoribus liber, sed majori parte mutilus. 4o Ex libro de Poetis est Vita Terentii a Donato excerpta, Vita Horatii, quam Porphyrio ad Horat. lib. II, Epist. 1, diserte tribuit Suetonio, Vita Persii, Vita Lucani, et Vita Juvenalis, quam alii malunt referre ad Probum, sed ex orationis convenientia Suetonio vindicat Salmasius ad Solin. pag. 320. Item e Suetonii Vita Virgiliana multa ad verbum repetit Donatus.

PLINII VITA ET LIBER DE VIRIS ILLUSTRIBUS, SUETONIO

PRÆTER REM TRIBUTA.

Plinii majoris vita Suetonio indigna est, ut judicat Casaubonus, et argumento non uno Vossius de Hist. Latin. ostendit, et Scaliger ad Eusebium non dubitat, plus quam quatuor seculis scriptam esse post Suetonii obitum. Aliam ejusdem Plinii vitam, incerto auctore scriptam, vulgavit post alios Joannes Harduinus. Liber de viris illustribus non magis Suetonii est, quam Plinii junioris, sed Aurelium Victorem auctorem habet. Similiter falsi fuere, qui ex loco Orosii, VI, 7, libros Cæsaris de bello Gallico ad Suetonium retulere, de quibus Bælius in Lexico edit. sec. in César, nota 5. De Plinii tamen nonnulla, ut ex Tranquilli Suetonii catalogo virorum illustrium, affert Vincentius Bellovacensis, libro X Speculi Hist. cap. 67. Rabanus Maurus de Arte Grammatica, tom. I Opp. pag. 46: « Tranquillus vetustæ scriptor Historia sic de poetis Gentilium et de poematibus refert: Quum primum homines

De scriptis Suetonii novissime diligenter egit Edmundus Burton in Observations on the character and writings of Suetonius, in ejusd. Ancient Characters deduced from classical Remains, Cambridge, 1763, 8.

2 Confer Rol. Maresii Epistolas p. 473, edit. Lipsiens. 8, et Vossium de imitatione cap. VIII, § 9. Poesis unde cœperit, ex Tranquillo refert Isidorus Hisp. Orig. VIJI, 7.

В.

exuta feritate rationem vitæ habere cœpissent, seque ac Deos suos nosse, cultum modicum ac sermonem necessarium commenti sunt (ita ex Isidori Orig. VIII, 7, lege pro convenientibus) sibi: utriusque magnificentiam ad religionem Deorum suorum excogitaverunt. Igitur templa illis, domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant. Ita eloquio etiam quasi augustiore honorandos putaverunt, laudesque eorum et verbis illustrioribus, et jucundioribus numeris extulerunt. Id genus quia forma quadam efficitur, quæ Toiorns dicitur, poema vocitatum est, ejusque fictores poeta.

SCRIPTA DEPERDITA.

MULTA alia scripserat Suetonius, quæ interciderunt. Ex his fuere : Περὶ τῶν παρ' Έλλησι παιδιών, de ludis Græcorum lib. I, Suid. in Tpźyzullos, et Servius in V Æneid. ubi male excusum de puerorum lusibus. Laudant etiam Tzetzes, Chil. VI Hist. 85, et Eustathius ad Iliad. ά. Lib. I Historiæ ludicræ Gell. IX, 7. De spectaculis et certaminibus Romanorum, περὶ τῶν παρὰ Ρωμαίοις θεωρικῶν καὶ ἀγώνων lib. II, Suid. Περὶ τοῦ κατὰ Ρωμαίους ἐνιαυτοῦ, de anno Romano, lib. I, id. Περὶ τῶν ἐν τοῖς βιβλίοις σημείων, de notis, quibus Critici in libris utebantur, lib. I, id. Hepi tñç Kexépwvos Torsing, pro Ciceronis Republica, adversus Didymum Chalcenterum Grammaticum (qui Ciceroni maledixerat, teste Ammiano, XXII ult. ), Suid. Περὶ ὀνομάτων κυρίων καὶ ἰδεῶν ἐσθημά των, καὶ ὑποδημάτων, καὶ τῶν ἄλλων, οἷς τις ἀμφιέννυται, de nomini bus propriis, et de generibus vestium, Suid. et Servius in VIII Απ. Περὶ δυσφήμων λέξεων ἤτοι βλασφημιών, και πόθεν ἑκάστη, de vocibus mali ominis sive maledictis, et unde quæcunque, Suid. et Etymol. in ἀρχολίπαρος. Περὶ Ρώμης, καὶ τῶν ἐν αὐτῇ νομίμων καὶ

v, de Roma ejusque institutis et moribus, libri II, Suid. In hoc opere fortassis tradiderat etymologiam vocis triumphi, quam e Tranquillo affert Isidorus, XVIII, 2, Originum. Etippata Pwpalov imanov, Stemmata, sive Genealogia illustrium Romanorum, Suid. Libri III de Regibus, quos carmine in epitomen

coegerat Paulinus, teste Ausonio, Epist. XIX. De institutione officiorum, Priscian. lib. VI. Prætorum liber octavus, id, libro VIII. De vitiis corporalibus, Serv. in Æneid. VIII. De rebus variis, id. et Charisius lib. II. Etiam in Isidori Hisp. libro de natura rerum, c. 37, quædam nomina ventorum e Tranquillo referuntur, et c. 38, locus magnus de signis tempestatum ex Tranquillo in pratis; sed puto legendum in varis. Joannes Grialus legit in pratis, ut devas, sive prata inscripserit libros suos de rebus variis; alii in parergis, vel Arateis: quæ lectiones minus placent.

RECENSUS EDITIONUM

C. SUETONII TRANQUILLI

EMENDATIOR ET AUCTIOR FABRICIANO,

IN QUATUOR ÆTATES DIGESTUS,

(EX ED. BIPONT. 1800.)

ETAS I. NATALIS.
1470-1515.

CURATORES primi fuere Jo. Ant. Campanus et Jo. Andreas, Episcopus Aleriensis, Bonaccursius, Dom. Calderinus, et Xicco Polentonus. Successere Commentatores M. Ant. Sabellicus et Phil. Beroaldus pater. Tum rationem magis criticam adhibuere Guido Morillonus, primæ Parisiensis, Marianus Tuccius, primæ Juntinæ curatores.

1470. Editio princeps. C. Suetonii Tranquilli de XII Cæsarum vitis Libri XII, ex recognitione Jo. Anton. Campani. Præmittitur Epistola Jo. Anton. Campani ad Franciscum Cardinalem Piccolomineum. Sequuntur dein rubricæ librorum per ordinem. In fine: «Cai Suetonii Tranquilli de XII Cesarum uitis liber ultimus feliciter finit. Absolutus Rome in pinea regione via pape Anno a Christi natali м. CCCC. LXX. Sextili mense Pauli autem Veneti 11. Pont, Max. anno sexto. » Fol. s. n. typographi; elegantiori tamen charactere impressa, quam ut ex officina Udalrici Han eam prodiisse sit credibile. Quare probamus judicium Audiffredi, qui hanc ed. a Ioh. Phil. de Lignamine impressam putat. Usi sunt ea Burmannus et Ouden

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »