Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

XV. Veteres illi, quorum animi densissimis errorum tenebris involuti eâ, quæ nobis divinitus affulsit, æternæ veritatis luce caruerunt, cum verum Deum ignorarent, in varias sententias distrahebantur, et, ut nullo firmo ac stabili fundamento subnixi, et commenta opinionum sequentes, huc illuc, tanquam incertis acti tempestatibus, fluctuabant. Interdum itaque cum in cœlum oculos sustulerant, et illam admirabilem innumerabilium stellarum sine ullâ erratione decurrentium varietatem notaverant, facile intelligebant, præpotens aliquod numen esse oportere, immensum, infinitum, æternum, quod illi tantæ moli præsideret, a quo hæc rerum universitas et a principio constituta esset, et ejus consilio ac voluntate regeretur. Rursus autem cum eorum, quæ infra lunæ orbem sunt, inconstantiam ac mutabilitatem viderent, eo prolabebantur impietatis, ut partim ex omnibus rebus divinam providentiam tollerent, partim supera quidem ac cælestia mente ac consilio regi, hæc autem inferiora sine ullo rectore incertis fortunæ casibus agitari existimarent. Sed cum et dierum ac noctium vicissitudinem, et quadripertitam anni temporum varietatem, et certa tum dierum tum noctium et incrementa et decessiones, et omnia humanis usibus servientia viderent, hærebant attoniti, ut qui perspicerent, tantum et tam sapienter institutum ordinem nisi a Deo esse non posse. Conturbabantur tamen cum aliis argumentis, tum hoc præcipue, quod in rebus humanis multa viderent secus evenire, quam ipsi divinæ sapientiæ ac bonitati convenire existimarent. Etenim ita statuebant: si humanarum rerum procurationem haberet Deus, fore, ut bonis ac piis et justitiæ cultoribus bene esset, malis, impiis, et injustis male. Nunc autem contra videbant, optimos quosque plerumque premi paupertate, cum multi improbi divitiis abundarent; ignominiam, exilium, orbitatem, morbos, tormenta, cruciatus, proprium quodammodo bonorum virorum patrimonium esse: cum interea multi omnibus flagitiis cooperti in summis deliciis viverent, et in omnibus

negotiis suis secundissimâ fortunâ uterentur. Ergo alii fortunam accusabant ut iniquam et injustam, quæ quasi deditâ operâ improbis mater, bonis noverca esset; alii ut cæcam et temerariam, quæ nunc bonos, nunc malos nullo discrimine aut extolleret, aut deprimeret; et, ut fit in erroribus, desultoriâ quadam levitate in contrarias sententias ferebantur. Nam ubi quid bonis bene evenerat, aut ubi improbus aliquis et diu divinâ patientiâ abusus pœnas dederat, tum Deum et esse, et humana curare clamabant. At contra, ubi quid contigerat, contra quam æquum esse censerent, Deos aut nullos esse, aut crudeles et injustos esse dicebant. Neque ulla tam levis, aut ridicula causa erat, quæ non ad suscipiendam impietatem satis idonea videretur. Seneca igitur cum ab eâ disciplinâ esset, quæ omnia maxima minima divino consilio gubernari statuit, quia tamen scrupulus in Lucilii animo aliquis residebat ex eo, quod perspicere non poterat, cur Deus optimos quosque tot acerbitatibus vexari sineret, ejus rei causas ad eum misso hoc commentariolo tractandas explicandasque suscepit.

XVI. Hoc modo explicat Aristoteles causam ejus voluptatis, quam ex poësi capimus. Ait igitur Aristoteles, natura comparatum esse, ut omnes homines imitatione gaudeant, et ex rebus imitando expressis, cuicuimodi illæ sint, voluptatem percipiant; huic rei argumento esse puerulos, qui, naturâ duce, imitari omnia gestiant; et hoc vel maxime differre homines a ceteris animantibus, quod homines naturâ maxime facti sint ad imitandum. Addit, quæ prima homines discunt, imitando disci; neque quenquam esse quin rebus imitando expressis gaudeat, etiam iis, quas veras nollet aspicere non igitur mirum esse, cum poësis imitatio sit, tantam ex eâ ab omnibus percipi voluptatem. Hæc, ut a veritatis amantissimo philosopho tradita sunt, quin etiam verissima

Sed mihi tamen interdum non

[ocr errors]

sint, dubitari non potest. parvam dubitationem attulerunt. Ita enim mecum cogitabam : quod oculo lux est, idem esse animo veritatem: et quemadmodum luce oculum gaudere, abhorre a tenebris, sic animos nostros iis, quæ vera sunt, gaudere, quæ falsa sunt, ea aspernari ac refugere. Et tamen falso gaudere homines, multis argumentis mihi videbar posse pervincere. Nam et poësi gaudent, et picturâ, et omni denique imitatione. Omnis autem imitatio videri vult id, quod non est: itaque quodam genere mendacium est. Neque vero tantum libenter ea videmus expressa coloribus, quæ vera delectant, ut nemorum pratorumque viriditatem, tellurem multiplici variorum florum tegmine opacatam, eximiâ pueros mulieresque formâ: sed ea etiam, quæ vera videre nollemus, mirabiliter nos picta delectant: Hercules liberos interficiens, discerpens Pentheum mater, rotâ volutus Ixion, jecur vulturi præbens Prometheus. Quid eluviones, incendia, ruinas, domorum urbiumque direptiones loquar? quæ vera sani omnes refugiunt, picta summâ cum voluptate intuentur. Et admirari quidem solemus, si quos videamus nihilo majorem e fictis, quam e veris, voluptatem percipere: eosque rudes esse atque impolitos judicamus : cujusmodi ille Laco fuit, qui ceteris tabulam quandam magni facientibus, in quâ pictus erat præpingui rusticus corpore, ad umbram arboris stratus, magnâ cum significatione languoris ac desidiæ, negavit eam sibi placere: quod talem hominem ne vivum quidem in ædibus habere vellet. Et Anacharsis, qui invitatus ad audiendum quendam, qui mirifice lusciniæ cantum imitabatur, aspernatus est, veras sibi luscinias sæpe auditas esse dicens. At quis nostrum non talia omnia pluris faciat imitata, quam vera? Nunquid igitur hominem falso gaudere dicemus? Imo vero naturæ hominum amica pene veritas est : neque aliud quidquam mendacio gratiam conciliat, quam imitatio veritatis. Itaque cum ea dicuntur, quæ nullam prorsus habeant veritatis similitudinem, aut suapte vi, aut habitâ ratione eorum, apud quos dicuntur, nulla ex talibus mendaciis existere voluptas potest. At poëtarum figmenta et ingeniose

excogitata sunt, et accedunt plerumque ad aliquam similitudinem veri et ita exponuntur, ut in ipsâ eorum expositione mirificum quoddam ingenii acumen perpetuo eluceat. Itaque, quoniam verum ingeniose imitantur, oblectant.

FINIS.

(Thomas Wilson and Sons, High-Ousegate, York.)

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »