Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

adornatas. Animantia quædam animam habent, quædam tantum animum. Omne fere genus bestiarum Ægyptii consecraverunt; piscem Syri venerantur. Nec vero Phidias, quum faceret Jovis statuam aut Minervæ, contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret. Timanthes quum videret se Agamemnonis luctum penicillo imitari non posse, caput ejus obvolvit.

P. 27. Nunquam primi consilii Deum pœnitet. Qui morbo gravi et mortifero affecti sunt, instare mortem vident, eosque qui secus quam decuit vixerunt, peccatorum suorum tum maxime pœnitet. Me non solum piget stultitiæ meæ, verum etiam pudet. Eorum nos magis miseret, qui nostram misericordiam non requirunt, quam qui illam efflagitant. Prorsus vitæ tædet; ita sunt omnia miseriarum plena. Decemviros desiderastis; creari passus est senatus; decemvirorum vos pertæsum est; coegit senatus abire magistratu. Sunt homines quos libidinis infamiæque suæ neque pudeat neque tædeat, qui quasi de industriâ in odium populi irruere videantur. Quum starent, deligati ad palum, filii Bruti, miserebat non pœnæ magis homines, quam sceleris quo pœnam meriti essent.

P. 28. Philosophia nos quum cæteras res omnes, tum, quod est difficillimum docuit, ut nosmet ipsos nosceremus. Ridiculi sunt qui quod ipsi experti non sunt id docent cæteros. Agrigentini ad Verrem legatos mittunt, qui eum leges doceant, consuetudinemque omnium annorum demonstrent. Consuefeci filium ea ne me celet, quæ alii adolescentes clam patres faciunt. Sententiam meam tu facile perspicere potuisti, jam ab illo tempore quum in Cumanum mihi obviam venisti; non enim te celavi sermonem T. Ampii. Catilina juventutem quam illexerat multis modis mala facinora edocebat. Commode evenit quod id ipsum quod me mones quatriduo ante ad Cassium scripseram. Legatus tuus Brundisii mihi præsto fuit, eaque me ex tuis mandatis monuit quæ mihi jam venerant

in mentem-præsidio firmiori opus esse ad istam provinciam. Quum tot signis natura declaret quid velit, anquirat et desideret, obsurdescimus tamen, nescio quomodo, nec ea quæ ab eâ monemur audimus.

P. 29. Alexander adire Jovis Hammonis templum statuit. Pythagoras et Ægyptum lustravit et Persarum Magos adiit. Timotheus socios adjunxit Epirotas omnesque eas gentes quæ mare illud adjacent. Triginta tyranni Socratem circumsteterunt, nec potuerunt animum ejus infringere. Marcellus tertium annum circumsedit Syracusas. Cæsar, castris potitus, milites montem opere circumvenire jussit. Spartam Eurotas amnis circumfluit, qui pueritiam indurat ad futuræ militiæ patientiam. Atticus mori decrevit et die quinto, postquam id consilium inierat, decessit. Urbem Celenas mediam interfluebat Marsyas amnis, fabulosis Græcorum carminibus inclytus. Pythagoras multas regiones barbarorum pedibus obiit. Taurus mons Ciliciam præterit, Armeniæque montibus jungitur. Equidem non eos solum convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam de quibus audivi et legi. Si Clodium convenero plura ad te ex illius sermone scribam. Acceperat in sinum Darii conjux filium, nondum sextum ætatis egressum annum, in spem tantæ fortunæ quantam paulo ante pater ejus amiserat genitum.

P. 30. Cæsar oppidum diripit atque incendit, prædam militibus donat, exercitum Ligerim transducit, atque in Biturigum fines pervenit. Agesilaus Hellespontum copias trajecit, tantaque usus est celeritate ut triginta diebus iter suum confecerit. Nonaginta millia peditum, duodecim millia equitum, Hannibal Iberum traduxit. Alexander Hephæstione Phoenices oram classe prætervehi jusso, ad urbem Gazam cum omnibus copiis venit. Insulam Ortygiam totam pirata prætervectus est, quo in loco majores Syracusanum quenquam habitare vetuerant, et usque ad forum et ad omnes urbis cre*pidines accessit.

P. 30. Legati Ennenses hæc a civibus suis mandata habuere, ut ad Verrem adirent, et eum simulacrum Cereris et Victoriæ reposcerent. E complexu parentum abreptos filios ad necem duxit, et parentes pretium pro sepulturâ liberorum poposcit. Illud te ad extremum et oro et hortor ut, tanquam poetæ boni et actores industrii solent, sic tu in conclusione muneris tui diligentissimus sis. L. Tarquinius duplicavit pristinum patrum numerum, et antiquos patres majorum gentium appellavit, quos priores sententiam rogabat. Populus me frumentum flagitabat; quasi vero ego rei frumentariæ præfuissem.

P. 31. Socrates totius mundi se incolam et civem arbitrabatur. Ordo agminis Persarum erat talis: ignis, quem ipsi sacrum et æternum vocant, argenteis altaribus præferebatur; Magi proximi patrium carmen canebant. Augustus per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et ætate mansit, quamvis parum salubrem valetudini suæ urbem experiretur. Si quenquam amicum existimas, cui non tantumdem credis quantum tibi, vehementer erras. Antonius fugam suam, quia vivus exierat, victoriam vocabat. se nobis ducem præbet ad voluptatem. bus tuorum placabilem præstes. Quidam de oratoris arte paucis præcipiunt libellis, eosque Rhetoricos inscribunt. Itaque ille M. Cato Sapiens cellam penariam reipublicæ, nutricem plebis Romanæ Siciliam dixit.

Sapientia certissimam
Moneo ut te errori-

P. 31. Duodequadraginta annos tyrannus Syracusarum fuit Dionysius, quum quinque et viginti annos natus dominatum occupavisset. Decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universâ Græciâ. Agri quum multos annos quieverunt uberiores efferre fructus solent. Multa sæcula sic viguit Pythagoreorum nomen, ut nulli alii docti viderentur. Augustus non amplius quum plurimum quam septem horas dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceret.

C

P. 32. Urbs Saguntum longe opulentissima urbium Hispaniæ fuit, sita passus mille ferme a mari. Persis perpetuis montium jugis ab altero latere clauditur, quod in longitudinem MDC stadia, in latitudinem CLXX procurrit. Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest. Babylon arcem habet ambitu viginti stadía complexam; triginta pedes in terram turrium fundamenta demissa sunt; viginti pedes lati parietes hortos pensiles sustinent.

P. 32. Mithridates, qui uno die tot cives Romanos trucidavit, ab illo tempore annum jam tertium et vicesimum regnat. Rex Archelaus quinquagesimum annum Cappadociâ potiebatur. Nestor tertium jam ætatem hominum vivebat; nec erat ei verendum, ne vera de se prædicans, nimis videretur aut insolens aut loquax.

P. 33. Lævinus Consul Agrigentum, quod tenebatur a Carthaginiensium valido præsidio, duxit legiones, et adfuit fortuna incepto. Achæi ab Heraclidis ex Laconicâ pulsi, eas occupavere sedes quas nunc obtinent; Pelasgi Athenas commigravere. Darius, haud ignarus quam cum strenuo hoste res esset, omnia longinquarum gentium auxilia Babylona contrahi jussit. Egyptii derasis capitibus Apim quærunt; inventus Memphim deducitur. Multæ nationes quondam Delphos ad Apollinis oraculum profectæ sunt. Patres conscripti qui, Hannibale vivo, nunquam se sine insidiis futuros existimabant, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, qui a rege peterent ut Hannibalem sibi dederet. Aurum, Judæorum nomine, quotannis ex Italia Hierosolyma exportari solebat. M. Livius ignominiam suam adeo ægre tulerat, ut et rus migraret et per multos annos et urbe et omni cœtu careret hominum.

P. 33. Demaratus regis Tarquinii pater fugit Tarquinios Corintho, et ibi suas fortunas constituit. Cæsar Tarracone discedit, pedibusque Narbonem atque inde Massiliam pervenit.

Timoleon, quum propter diuturnitatem belli non solum regiones, sed etiam urbes desertas videret, Corintho colonos arcessivit, quod ab his initio Syracusæ erant conditæ. Quum Dion non desisteret obsecrare Dionysium ut Platonem Athenis arcesseret, ille, qui in aliquâ re vellet patrem imitari, morem ei gessit.

P. 34. Megaris diu stetit oleaster in foro, cui viri fortes affixerant arma, quæ cortex ambiens longâ ætate occultaverat. Artemisia, Mausoli, Cariæ regis, uxor, nobile illud Halicarnassi fecit sepulchrum. Athenis jamdiu doctrina ipsorum Atheniensium interiit, tamen eruditissimos homines Asiaticos quivis Atheniensis indoctus suaviter loquendo facile superabit. Græci, alii Sicyone, alii apud Corinthios repertam esse affirmant picturam. Tempestatis tantæ dissimilitudines sæpe sunt, ut alia Tusculi, alia Romæ sit. Lysandrum dicere

aiunt solitum, Lacedæmone esse honestissimum domicilium senectutis. Timoleon arcem Syracusis quam munierat Dionysius a fundamentis disjecit, deditque operam ut quam minime multa vestigia servitutis manerent.

P. 35. Manlius rure juventam egit. Quinctius patricia vir gentis erat, qui quum ex vulnere claudus esset, ruri agere vitam constituit. Credidit Tullus Hostilius salubriora militiæ quam domi juvenum corpora fore. Cur Marius, septimum consul, domi suæ senex est mortuus? Cur omnium crudelissimus Cinna tamdiu regnavit? Militia Scipionem ut Deum colebat Lælius; domi Lælium observabat in parentis loco Scipio. Platonis vox altior est quam ut eam nos, humi strati, suspicere possimus. Darii mater, perlatâ famâ de Alexandri morte, vestem lugubrem sumpsit, laceratisque crinibus humi corpus abjecit.

P. 35. O vim maximam erroris ! O præclarum diem, quum ad illum divinum animorum consilium cœtumque pro

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »