Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

(Thomas Wilson and Sons, High-Ousegate, York.)

PA2059 K47 1930

key

Α Κ Ε Υ

TO

EXERCISES

ΤΟ

ZUMPTS LATIN GRAMMAR.

Subject and Predicate. P. 1. Deus mundum ædificavit. Abeunt hirundines hibernis mensibus. Pax paritur bello. Quædam nationes piscibus atque ovis avium vivunt. Philosophia discutit errores nostros. Pavonum cervix variis coloribus nitet. Terra ex fici parvo grano magnum truncum procreat. Fons perlucidus imaginem intuentis reddit. Triginta tyranni a Lacedæmoniis præpositi, Athenas servitute oppressas tenuerunt. Civitates Thessaliæ Pelopidæ liberos multo agro donarunt. Natura arbores cortice, interdum gemino, a frigoribus et calore tutata est ; et animalibus varia tegumenta tribuit—testas, coria, pilos, plumam, vellera. Corinthus capta est anno quarto olympiadis centesimæ sexagesimæ primæ, * Romæ sexcentesimo octavo.

P. 2. Roma postea tam magna, paucis olim pascua bubus erat. Præcipuum imperii robur, Rhenum juxta octo legiones.

• 105 is erroneously printed in the English. The common reading in Pliny 34, 3, is 156 ; Harduin corrects it as above.

B

Imperator Titus Vespasianus deliciæ humani generis dicebatur. Oppidum Pæstum a Græcis Posidonia appellatum est, Affectus et ratio in melius pejusque mutatio animi est.

P. 2. Pompeius, Lentulus, Scipio, Afranius, in bellis civilibus fæde perierunt. Apud Regillum, bello Latinorum, in acie Romanâ Castor et Pollux ex equis pugnare visi sunt. Spectantur in chartis tenuitas, densitas, candor, lævor. Scipionem adornabat promissa cæsaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris. Imprimis hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Animi præstantia et magnitudo, in contemnendis divitiis elucet. Cibo et potione fames sitisque depellitur. Frons, oculi, vultus, persæpe mentiuntur ; oratio vero sæpissime.

P. 3. Forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam, et Q. Fulvius consul comitiorum causâ, Romam venit. In Miltiade erat quum summa humanitas tum mira comitas ; magna auctoritas apud omnes civitates, nobile nomen, laus rei militaris maxima.

P. 3. Aurum, argentum, æs signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut annulum sibi quisque relinquat. Asinius Pollio refert Cæsarem post prælium Pharsalicum dixisse, “Hoc voluerunt; tantis rebus gestis C. Cæsar condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petissem.”

sivit egestas

Hæc si neque ego neque tu fecimus, non nos facere. Galba, apprehensâ Pisonis manu, Ego ac tu, inquit simplicissime inter nos hodie loquimur. Errastis, Rulle, vehementer et tu et nonnulli collegæ tui, qui sperastis vos posse in evertendâ republicâ populares esse.

Cum ad me frater Arpinum venisset primus nobis sermo, isque multus, de te fuit ; ex quo veni ad ea quæ fueramus ego et tu inter nos de sorore locuti.

P. 4. Sunt fuci sine aculeo velut imperfectæ apes et quasi servi verarum apium. Auxilia regis, impedita ac perturbata

quod nullo ordine iter fecerant, in fugam se conjiciunt. Pecudes dispulsæ, sui generis sequuntur greges. Jugurtha occultis itineribus Metelli exercitum antevenit. Aures, quum sonum percipere debeant, qui naturâ sublime feratur, recte in altis corporum partibus collocatæ sunt. Dionysius concionari ex altâ turre solebat. Centum ærei vectes belli portas claudunt. In Alpibus candidi lepores, quibus hibernis mensibus antiqui pro cibatu nivem esse crediderunt. Verres tabernacula, carbaseis intenta velis, propter ipsum portus introitum collocavit. Cæsar in extremo ponte turrim tabulatorum quatuor constituit, eique loco T. Volcatium præfecit. Milites quos Persæ Immortales vocant, aureos torques, vestesque auro distinctas habebant.

P. 5. Victor exercitus ab Hannibale Carthaginem novam in hiberna est deductus. Oraculum redditum est, victrices Athenas fore si rex cecidisset.

Pacis est comes, otiique socia, et bene constitutæ civitatis quasi alumna quædam, eloquentia: . Imitatrix boni est voluptas, malorum autem mater omnium. Quæ ex Sabinis virgines raptæ fuerant, postea oratrices pacis et foederis erant. Per annos cxv inter Romam æmulamque ejus Carthaginem semper aut bellum, aut belli præparatio, aut infida pax fuit. Vultures a Romulo visæ, bellatricem fore urbem Romam pollicebantur.

P. 5. Gens Etrusca ante omnes alias dedita religionibus auxilium Vejentibus negavit, donec sub rege essent. Urbem mediam interfluit Marsyas amnis, fabulosis Græcorum carminibus inclytus. Nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda, ut omnibus pateat. Aliena vitia quisque reprehendi mavult quam

sua.

P. 6. Nec Pompeius ferebat parem nec Cæsar superiorem. Servi qui in vestibulo erant ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis, in tabernaculum currunt, vociferantes missos esse qui occiderent captas. Facilius est excludere perniciosa

quam regere ; nam quum se in possessione posuerunt potentiora rectore sunt. Audita quam visa laudamus libentius, et præsentia invidiâ, præterita veneratione prosequimur. Ad regem præliantium clamor pervenerat, quum loricam sumpsit, et ad prima signa venit. Mardonius, incensis quæ ceperant ædificare Athenienses, copias in Baotiam transfert. Hannibal Iberum copias trajicit, præmissis qui Alpium transitus specularentur.

P. 7. In civitate liberâ, lingua mensque liberæ esse debent. Juventas Terminusque, maximo Romanorum gaudio, a sedibus suis in Capitolio moveri se non sunt passi. Decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad sacrificium delecti. Cererem et Liberum invocat Virgilius, quod horum fructus maxime necessarii sunt ad hominum utilitates. Inter se contraria sunt beneficium et injuria. Non cibus nobis, non humor, non vigilia, non somnus, sine mensurâ quâdam salubria. Murus et porta de coelo tacta erant.

nem

P. 7. Non admiror Vatinium quod meam legem contemnat, hominis inimici. Incipio ex hoc studio non solum oblectatio

verum etiam gloriam petere, postquam tuo judicio probatum est, viri gravissimi atque eruditissimi. Samnites omnia se expertos esse dixerunt, si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent. Censuerunt senatores, quos ludos consul, ex suâ unius sententiâ vovisset, eos de manubiis faceret. Quum feræ bestiæ cibum, ad fraudem suam positum, plerumque adspernentur, nos specie parvi benefici inescamur, et nostram ipsorum libertatem subrui patimur

. Mithridates, sine cujusquam militum auxilio suâmet unius operâ, Cappadociam se cepisse dixit. Nonne ei meas præsentis preces profuturas fuisse putas, cui nomen meum absentis honori fuerat ?

[ocr errors]

P. 8. Solidum aprum Romanorum primus in epulis apposut Servilius Rullus, pater ejus Rulli, qui Ciceronis consulatu

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »