Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

5

legem Agrariam promulgavit. Fundamentum perpetuæ famæ est justitia, sine quâ nihil potest esse laudabile. Arbores serit agricola, quarum adspiciet fructum ipse nunquam, Veteres litteras Græcas fuisse easdem pene, quæ nunc sunt Latinæ, indicio erit Delphica tabula, quæ est hodie in Palatio. Nullum animal, quod sanguinem habet, sine corde esse potest. Sardanapalus tertio et tricesimo loco natus est ab Nino et Semiramide, qui Babylona condiderunt.

P. 9. Agin regem, Lacedæmonii, quod nunquam antea apud eos acciderat, necaverunt. Timoleon, id quod difficilius putatur, sapientius tulit secundam quam adversam fortunam. Id quod nullo ante bello acciderat, duo consules, sine memorando prælio interfecti, velut orbam rempublicam reliquerant. Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis avocavisse philosophiam.

P. 9. Maximum ornamentum amicitiæ tollit, qui ex eå tollit verecundiam. Qui nihil agere videntur sæpe majora agunt quam alii. Terra nunquam recusat imperium, nec unquam sine usurâ reddit quod accepit. Equitibus equisque tegumenta erant ex ferreis laminis serie inter se connexâ; quibus antea Darius præter jacula nihil dederat, scuta gladiique adjiciebantur.

P. 9. Ambigatus, exonerare prægravante turbâ regnum cupiens, filios missurum se esse in quas Dii dedissent auguriis sedes ostendit. Qui Darium vehebant equi, confossi hastis et dolore efferati, jugum quatere et regem currû excutere coepe rant. Plerique quæ ipsi non tribuunt amicis hæc ab iis desiderant. Memoria Hortensii tanta erat, ut quæ secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Africanus, Carthagine deletà, Siculorum urbes signis pulcherrimis exornavit, ut quos victoriâ populi Romani maxime lætari arbitrabatur apud eos monumenta victoriæ plurima collocaret. Quorum patres aut majores aliquâ gloriâ

B 3

6

præstiterunt, ii student plerumque eodem in genere laudis excellere. Bestiæ, in quo loco natæ sunt, ex eo se non commovent. Quam quisque novit, in eâ arte se exerceat.

P. 10. Agamemnon, quum devovisset Dianæ quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, immolavit Iphigeniam. J. Cæsar deversorio, quod unum erat, Caio Oppio correpto subitâ valetudine cessit, et ipse humi ac sub dio cubuit. Plato, qui princeps de republicâ conscripsit, hoc legis putavit esse, persuadere aliquid, non omnia vi ac minis cogere. P. Volumnius, L. J. Calidum, quem post Lucretii Catullique mortem multo elegantissimum poetam nostra ætas tulit, in proscriptorum numerum retulit. Incertus erat Hannibal, utrum cæptum in Italiam intenderet iter, an cum eo qui primus se obtulisset Romanorum exercitu manus consereret. Volsci, acie victi, Volscas, civitatem quam habebant optimam, perdiderunt.

P. 11. Prima extra Italiam colonia Carthago a Romanis condita est. Quæ pars civitatis Helvetiæ insignem calamitatem popalo Romano intulit, ea princeps poenas persolvit. Ætas quâ Pericles vixit prima Athenis oratorem prope perfectum tulit.

P. 11. Thrasybulus, quum Phylen confugisset, quod est eastellum in Atticâ munitissimum, non plus habuit secum quam triginta de suis. Pausanias Spartam redire nolebat, et Colonas, qui locus in agro Troade est, se contulit. Mago ad colloquium Suffetes, qui summus Poenis est magistratus, elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi jussit. Ex Sicilia me ad Leucopetram, quod est promontorium agri Rhegini, venti detulerant. Homines domicilia sua conjuncta quas urbes dicimus manibus sepserunt. Carcer est a crudelissimo tyranno Dionysio factusSyracusis quæLautumniæ(s. Lautumiæ) vocantur. Poni, quum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti sunt ne intra Rhium (fauces eæ sunt Corinthü sinus) obprimerentur.

P. 12. Adfirmat Plinius etiam esse hanc philosophiæ pulcherrimam partem, agere negotium publicum. Simulatis ludis equestribus, virgines quæ ad spectaculum venerant præda fuere, et hæc statim causa belli. Captivo suppliciter sepulturam precanti Octavianus respondisse dicitur “Jam istam volucrum fore potestatem.”

P. 12. Num censes eos qui divinare dicuntur, posse respondere sol majorne sit quam terra, an tantus quantus videatur ? Hoc brevissime dicam, neminem unquam tam impudentem fuisse, qui a diis immortalibus tot et tantas res auderet optare, quot et quantas dii immortales ad Cn. Pompeium detulerunt. Quid hoc miserius, quam eum qui tot annos quot habet designatus consul fuerit, fieri consulem non posse ? Stoicum est nullum esse pilum omnibus rebus talem, qualis sit pilus alius. Quot orationum genera esse diximus, totidem oratorum reperiuntur.

Pronouns.

tis; ego

P. 13. In his locis quæ nos incolimus post solstitium Canicula exoritur, apud Troglodytas, ut scribitur, ante solstitium.

Si turpia sunt quæ facis, quid refert neminem scire, quum tu scias ? Ego reges ejeci, vos tyrannos introduci

libertatem quæ non erat, peperi, vos partam servare non vultis ; ego capitis mei periculo patriam liberavi, vos liberi sine periculo esse non curatis. Excellentissimi fuerunt, ut nos judicamus, Persarum reges, Cyrus et Darius Hystaspis filius. Atheniensium plus interfuit firma tecta in domiciliis habere, quam Minervæ signum pulcherrimum ; tamen ego me Phidiam esse mallem, quam vel optimum fabrum tignarium. Ego, si ab improbis et perditis civibus rempublicam teneri viderem, non ad eorum causam me adjungerem ; ne si summa quidem eorum in me merita constarent. Tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti ; tu pretio remiges dimisisti ; tu, quum

navis esset a quæstore et ab legato capta, prædonum archipiratam ab omnium oculis removisti ? Si feræ partus suos diligunt, quâ nos in liberos nostros indulgentiâ esse debemus !

P. 14. Si Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci, sed multo majorem, non esse eum talem qualem putassem. Equidem scio quosdam collecta quæ idem significarent vocabala solitos ediscere, quo facilius occurreret unum ex pluribus. Equidem non video cur quid ipse sentiam de morte non audeam vobis dicere : ego vestros patres vivere arbitror et eam quidem vitam quæ est sola vita nominanda.

P. 14. Quoniam vita ipsa quà fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere debemus. Quid sit animus, ille rector dominusque nostri, non magis tibi quisquam expediet, quam ubi sit. Cur Deus, omnia nostri causâ quum faceret, tantam vim rerum mortiferarum terra marique dispersit ? I, secundo omine, et nostri memorem sepulcro scalpe querelam. Nemo nostrum idem est in senectute qui fuit juvenis. Patria quæ communis est omnium nostrum parens, odit te ac metuit et judicat te de parricidio suo cogitare. Ex infimo specu vocem redditam ferunt " Imperium summum Romæ habebit qui vestrum primus osculum matri tulerit." Mihi molestior est lippitudo etiam quam ante fuerat, dictare tamen hanc epistolam malui, quam Gallo Fabio, amantissimo utriusque nostrum, nihil ad te litterarum dare. Minus valeo quam utervis vestrum.

P. 16. Atticus non se florentibus venditavit, sed afflictis semper succurrit. Agesilaus in Phrygiam se convertit, eamque prius depopulatus est, quam Tissaphernes usquam se moveret. Eumenes præfectis. Antigoni imposuit, seque ac suos omnes extraxit incolumes. Hannibal sensit se peti, neque sibi diutius vitam esse retinendam. Non dubito dicere omnem ætatem esse conservatricem sui. Quintus frater pur

gat se multum per literas, et affirmat nihil a se unquam de te secus esse dictum. Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fugâ se ad Cæsarem recipiunt, et demonstrant sibi præter agri solum nihil esse reliqui. Romulus Julio Proculo dixit se deum esse, et Quirinum vocari. Adolescens dextram Scipionis tenens, deos omnes invocat ad gratium illi pro se referendam, quoniam sibi non satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito esset. Darius dixit se hostem esse Atheniensium, quod eorum auxilio Iones Sardes expugnaverant. Perfuga venit in castra Fabricii, eique est pollicitus, se, ut clam venisset, ita clam in Pyrrhi castra rediturum, et eum veneno necaturum. Germani agriculturæ non student, majorque pars victus eorum lacte et caseo et carne consistit.

P. 17. Imperavit Hannibal puero ut omnes ædificii fores circuiret ac propere sibi renuntiaret num eodem modo undique obsideretur. Pythius, qui ut argentarius apud omnes ordines, gratiosus erat, piscatores ad se convocavit, et ab his petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur. Magnus ille noster dixit, rempublicam Romanam justissimas Arpino municipio gratias debere, quod ex eo duo conservatores ejus extitissent. Plerique milites Cæsaris capti concessam sibi sub conditione vitam, si militare adversus eum vellent, recusarunt. Themistocles domino navis qui sit aperit, multa pollicitus si se servasset. Ipsi Deo nihil minus gratum est quam non omnibus patere ad se placandum et colendum viam.

P. 18. Quum præstantem esse Numam Pompilium fama ferret, prætermissis suis civibus regem alienigenam, patribus auctoribus, sibi ipse populus adscivit. Tu, quum tibi Deus dederit animum quo nihil est præstantius neque divinius, sic te ipse projicies, ut nihil inter te et quadrupedem aliquem putes interesse? Antiphonte Rhamnusio neminem unquam melius 'oravisse capitis causam quum se ipse defenderet, se audiente, locuples auctor scripsit Thucydides. Præcipuus

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »