Exercises on Latin Syntax; Adapted to Zumpt's Grammar. To which are Added Extracts from the Writings of Muretus. A Key

Εξώφυλλο
B.Fellowes, 1830 - 108 σελίδες

Αναζήτηση στο βιβλίο

Επιλεγμένες σελίδες

Συχνά εμφανιζόμενοι όροι και φράσεις

Δημοφιλή αποσπάσματα

Σελίδα 24 - Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.
Σελίδα 12 - Syracusas caelo aquisque adsuerant magis — invasit. ex hostium exercitu Siculi, ut primum videre ex gravitate loci vulgari morbos, in suas quisque propinquas urbes ditapsi sunt: at Carthaginienses , quibus nusquam receptus erat , cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes perierunt.
Σελίδα 54 - Utinam exstarent ilia carmina, quae, multis saeculis ante suam aetatem, in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus, in Originibus scriptum reliquit Cato.
Σελίδα 55 - Hanc igitur video sapientissimorum f'uisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam nee scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod Universum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei...
Σελίδα 14 - Quod praeterea ad te scribam, non habeo, et mehercule 20 eram in scribendo conturbatior. Nam puer festivus anagnostes noster Sositheus decesserat meque plus, quam servi mors debere videbatur, commoverat.
Σελίδα 77 - Plura de officiis docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament et parentes esse non quidem corporum, sed mentium credant.
Σελίδα 63 - Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis ; quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur nee torrentes incurrunt, qui placide manantis 9 alveum turbent. Itaque incorruptus idemque frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit.
Σελίδα 57 - Nemo enim ipsam voluptatem quia voluptas sit aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos qui ratione voluptatem sequi nesciunt.
Σελίδα 55 - Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est ; alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit.
Σελίδα 64 - Quo perniciosius de re publica merentur vitiosi principes, quod non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem, neque solum obsunt, quod ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo quam peccato nocent.

Πληροφορίες βιβλιογραφίας