Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

E. Huntington Marblehead

ΑΝΑΛΕΚΤΑ ΕΛΛΗΝΙΚΑ ΗΣΣΟΝΑ·

SIVE

Collectanea Græca Minora ;

AD USUM

TIRONUM

ACCOMMODATA;

CUM

NOTIS PHILOLOGICIS,

QUAS

PARTIM COLLEGIT, PARTIM SCRIPSIT

ANDREAS DALZEL, A.M. S.R.S. EDIN.

ET IN ACADEMIA JACOBI VI, SCOTORUM REGIS LITT. GR. PROF. EIDEMQUE
A SECRETIS ET BIBLIOTHECARIUS.

ACCEDUNT

PARVUM LEXICON ET INDEX RERUM.

EDITIO SECUNDA AMERICANA,

EX QUARTA EDINENSI, PRIORI EMENDATIOR, ET CEBETIS
TABULE ACCESSIONE AUCTA.

CANTABRIGIÆ, NOV-ANGLORUM ;

E TYPIS UNIVERSITATIS, SUMTIBUS GULIELMI HILLIARD.

Hilliard et Metcalf Typographis.

MDCCCX.

Edue T 1118.10.315.

BARVARD COLLEGE LIBRARY

GIFT OF

GEORGE ARTHUR PLIMPTO

JANUARY 25, 1924

AD LECTOREM

PREFATIO

SECUNDE EDITIONIS.

QUUM Collectanea Graca Majora, quorum tomus prior nuper prodiit iterùm, ad usum Juventutis Academicæ superioris ordinis adornata essent, nec nisi ab iis, qui mediocrem saltem progressum in hujus linguæ nobilissimæ studio jam fecerunt, commodè perlegi possint; alter libellus, ejusdem ferè generis, minoris tamen molis, atque ad usum juniorum Discipulorum accommodatior, adhuc desiderari videbatur.

In hoc igitur concinnando, id imprimis curæ fuit, ut, ex innumeris, quibus Græcarum Literarum abundant monumenta, eæ seligerentur Fabellæ atque Poëmatia quæ, inter laborem quem in discendo minutissimas linguæ tam copiosæ partes impendere necesse est, discipulorum animos jucunditate suâ ac varietate allicerent et delectarent. Quanquam autem auctores, è quibus decerpta sunt hæc ἀποσπασμάτια, non omnes optimis Græciæ seculis floruerint, eorum tamen stylus plerumque satis est elegans, nec est cur quis metuat ne discentium judicium de puro sermone Græco, nimiâ cum illis familiaritate corrumpatur.

INTERPRETATIONES perpetuæ, quæ Græcos libros comitari solent, hinc, quemadmodum ex Analectis Majoribus supra memoratis, omninò exulant; quia Ti

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »