Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

6

torem, et frumentariæ segetis nocturnum interpolatorem."1 Hoc naturæ vitium ad serpentis tentationem refert, de Ada enim dicit : "Si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est." Fidelium filios æque ac cæteros eam labem contrahere docet, Apostoli verba explicans: "Sic et omnibus Genii deputantur, quod dæmonum nomen est: adeo nulla ferme nativitas munda est, utique ethnicorum. Hinc enim et Apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis prærogativa, quam ex institutionis disciplina. Cæterum,' inquit, immundi nascerentur;' quasi designatos tamen sanctitati, ac per hoc etiam saluti, intelligi volens fidelium filios ; ut hujus spei pignore matrimoniis, quæ retinenda censuerat, patrocinaretur. Alioquin meminerat Dominicæ definitionis: Nisi quis nascetur ex aqua et spiritu, non ibit in regnum Dei,' id est, non erit sanctus. Ita omnis anima eousque in Adam censetur, donec in Christo recenseatur: tamdiu immunda, quamdiu recenseatur. Peccatrix autem, quia immunda, recipiens ignominiam ex carnis societate." Alias de diabolo dicit: " 'per quem homo a primordiis circumventus, ut præceptum Dei excederet, et propterea in mortem datus ; exinde totum genus de suo semine infectum, suæ etiam damnationis traducem fecit."4

112. ORIGENES: "Omnis qui ingreditur hunc mundum, in quadam contaminatione effici dicitur. Propter quod et Scriptura dicit: Nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus. Hoc ipso ergo quod in vulva matris est positus, et quod materiam corporis ab origine paterni seminis sumit, in patre et in matre contaminatus dici potest. * * * Omnis ergo homo in patre et in matre pollutus est, solus verò Jesus Dominus meus in hanc generationem mundus ingressus est, in matre non est pollutus."

113. S. CYPRIANUS ex sententia concilii lxvi. episcoporum, Fido proponenti parvulorum baptisma ad octavum usque diem a nativitate differendum, respondens, dieit: "Porro autem si etiam gravissimis delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a baptismo atque a gratia nemo prohibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquæ prima nativitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur, non propria, sed aliena peccata."6

114. S. HILARIUS in illa Psaltis verba: "Vivet anima mea,” adnotat: "Vivere se in hac vita non reputat, quippe qui dixerit: Ecce in iniquita

(1) Tertul. de anima c. 16...

(2) Ibid c. 21.

(3) Ibid. c. 39, 40.

(4) L. de test. animæ c. III.

(5) Hem. xii. in Leviticum n4
(6) Ep. lix. ad Fidum.

tibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.' cati origine, et sub peccati lege se esse natum."1

Scit sub pec

115. S. AMBROSIUS: "Omnes in Adam morimur, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Illius igitur culpa mors omnium est."" "Fuit Adam, et in illo fuimus omnes: periit Adam, et in illo omnes perierunt." "Antequam nascimur, maculamur contagio, et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus injuriam, in iniquitate concipimur."4 PROBATUR IV. Ex Baptismi necessitate et ritibus antiquissimis.

116. Liquet ex indubitatis monumentis, quæ postea recensebimus, baptismum semper habitum esse omnibus, etiam parvulis, necessarium : eumque in peccatorum remissionem conferri. Quum igitur parvuli nullo sui actu inquinentur, reliquum est ut communi generis humani, a primo homine derivata, noxa teneantur. Insuper, uti optime suo jam tempore argumentabatur Augustinus, exorcismi in Baptismo semper adhiberi consueverunt, qui eo diriguntur ut Satanæ potestate eripiantur baptizandi: cui certe nonnisi ob originis labem infantes subjacere possunt. "Id tu commemorare timuisti, (exprobrabat Juliano), tamquam ipse a toto orbe exsufflandus esses, si huic insufflationi, qua princeps hujus mundi a parvulis ejicitur foras, contradicere voluisses."5

117. PROBATUR V. Ex Pontificum et Conciliorum, quinto ineunte sæculo, decretis in causa pelagiana. Quum enim Pelagio et Cœlestio labem originis negantibus, totus commotus sit orbis christianus, et decreta in eos sint lata a conciliis Carthaginensibus et Milevitano, et ab Innocentio I., toto probante episcoporum cœtu, liquet vetustam fuisse et exploratam dogmatis illius fidem. Concilii Ephesini ŒEcumenici et concilii Arausicani II., anno 529, licet adjicere auctoritatem.

118. Obj. 1. Lex Adæ data nihil de posteris annuntiabat: Ergo Adam non poterat suspicari eos ea comprehendi. Ex tota narratione liquet Deum etiam post culpam nihil de iis protulisse. Ita Albertus Barnesius, qui animadvertit Mosen haud dicere Adam de legum et pœnarum vi fuisse instructum; nec tantam scientiam homini recens condito convenire contendit.?

119. Resp. Ipse Barnesius fere eodem spiritu, fatetur absurdum esse, ut quis exigat omnia, quæ ex delicto secutura sint, mala prænosci, ad justitiam legis et pœnæ vindicandam. Magnam fuisse cœlitus datam primis parentibus scientiam affirmat Ecclesiasticus, quod suadet Dei erga homi

(1) Tract. in Ps. cxviii. sub finem.

(2) L. 4, n. 67 ad Luc. c. 4. v. 38.
(3) L. 7, n. 234 ad Luc. c. 15, v. 24.-

(4) Apologia David c. 11. Ps. 50, 7.

(5) L. II. contra Julian. c. II.

(6) Can. iv. apud Harduin. t. 1. col. 1623.
(7) In c. v. ad Rom.

nem, ad sui similitudinem factum, bonitas: nec Edipo opus erat, ut intelligeret se donis spoliandum, si deliquisset; posteros iis etiam carituros. Quod Moses non referat Deum pœnas posterorum, et eorum reatum explicuisse, non obstat: nec enim disserentis more Numen exhibetur: mala autem plurima inde derivata, constat, nam "jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ, in matrem omnium.”1 Cæterum juxta sententiam, quæ peccatum in privatione justitiæ originalis statuit, opus non erat ut Adam nosceret posteros lege sibi data comprehendi, poterat enim Deus, solo suo arbitrio, et arcano decreto, facere ut dona illa gratuita denegarentur generi humano, capite ea sua culpa amittente.

120. Objicitur 2. Lex nequit obligare eos qui nondum existunt. Peccare nequit quis antequam nascatur.

121. Resp. Nemo certe vel lege ligari, vel peccare potest antequam existat, directe, scilicet, et suo actu. Sed legis datæ capiti humani generis sequelæ possunt ad omnes ejus posteros pertingere, ipsa vi sua et ordinatione divina. Peccare idcirco hi dicuntur latiori sensu, nec enim suo peccarunt actu, et voluntate: sed noxa communi, quam unus admisit, omnium pater, tenentur.

122. Objicitur 3. De Ada tanquam capite humani generis fœderativo omnes homines repræsentante, non loquitur scriptura, imo nec loqui potuit, quum consensum eorum quorum vices gerit repræsentatio supponat. Ita Barnesius.

123. Resp. Simpliciter, pro sacrorum scriptorum more, refert Moses legem Adæ datam, quem primum fuisse hominum, omnium patrem, etiam narrat. De fœdere et de repræsentatione silet, sicut etiam explicare omittit quæ ad posteros fluxerint ex Adæ actu mala. Cæterum innotuerat jam ex pristina traditione et tristi experientia hæreditaria noxa, quam plorat Job, David, Ecclesiasticus, et quam Apostolus lucide declarat. De vocibus non est lis, sed de re ipsa quam certe scriptura testatur. Non eo sensu profecto repræsentavit Adam genus humanum, quo delegatus a populo ut ejus consulat utilitatibus; sed tamquam pater, fons et origo. Nullo fœdere opus erat, nullo aliorum consensu; sed quæ libere tribuit Deus, posteris communicanda, ex conditione ab Ada şervanda pendere voluit; qua violata ipse gradu dejectus est, et ita factum ut posteri ejus, humiliori loco nati, a Deo haberentur alieni.

124. Objicitur 4. Apostolus ad Romanos in eo totus erat, ut ostenderet, tum Judæos, tum Gentes, indigere salvatore, quippe qui omnes plurimis se inquinaverant delictis, illi quidem legis Mosaicæ præcepta violando, hi legem naturalem. Adamum autem ostium peccato aperuisse dicit: eum scilicet omnes quotquot peccarunt secuti sunt. Factum notissimum testatur: modum non explicat, nec enim de imputatione, pravitate totali, vel imitatione loquitur. Ita Barnesius.

(1) Eccl. xl. 1.

125. Resp. Utique ostendit Apostolus ex flagitiis quibus Judæi et Ethnici inquinati fuerant, opus esse Salvatore; sed in argumento progressus, aliam affert rationem ex noxa omnibus, "etiam qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adam," communi, deductam. Quotquot moriuntur pœnas luere peccati affirmat, eosque omnes peccato idcirco teneri. Factum utique testatur, omnes scilicet peccasse; unius delicto omnes mortuos esse ; illud in omnes permeasse homines in condemnationem. Vis vocum toties repetitarum ea plane est, ut omnes homines peccasse censendi sint, ex eo ipso quod Adam illud unum delictum admiserit. Verbis ludunt qui dicunt Apostolum difficultatem metaphysicam haud evolvere, et nullam theoriam præbere; dicit enim, et iterum, iterumque inculcat, ipso unico Adæ delicto omnes constitutos esse peccatores, reosque mortis. Si de facto statuendo, quod omnes rationis compotes sua culpa deliquerint, hic ageretur, non opus erat Adæ unum peccatum toties in medium afferre. Si de occasione peccati esset sermo, non deerant Apostolo verba quibus suam explicaret mentem, nam de concupiscentia postea agens, dicit peccatum occasione accepta, omnem in se operatum esse concupiscentiam.1 Quod de imitatione, pravitate totali, vel imputatione Apostolus non loquatur, ǹil obstat, quum dicat plane unius peccato omnes homines in condemnationem venisse : δι ̓ ἑνὸς παραπτώματος εἰς πάντας ἀνθρώπους εις κατακριμα.

126. Obj. 5. Apostolus dicendo mortem ante legem mosaicam regnasse etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adam, manifestò ostendit omnes eo reatu haud teneri: omnes quippe ante legem datam rei tenebantur ob violationem legis naturæ ; sed illi tantum Adæ peccanti adsimilabantur, qui præcepta divina exterius sibi data transgrediebantur. Mens igitur Apostoli est; quotquot ante legem mosaicam vixerunt, Adæ prævaricationem haud sunt imitati: attamen in eos dominata est mors, quæ peccati est pœna: ergo peccati rei erant, ob legem naturalem violatam.

127. Resp. Non eo loci laborat Apostolus ut legem naturalem statuat, quam secundo capite præclare jam demonstraverat. Omnes hic peccati reos dicit, utpote mortis lege adstrictos ; quæ in homines universos semper dominata est, etiam ante datam legem, in eos ipsos qui Adæ prævaricationem nullo suo actu fuerant imitati. Profectò si ad adultos sua voluntate peccantes verba Apostoli restringantur, deficiet argumentum quod ex mortis universalitate ad universalitatem peccati demonstrandam desumpsit, magnus enim est eorum qui ante usum rationis moriuntur numerus, qui ea in hypothesi peccato omni carerent. Ergo vel peccatum originis admittendum, vel Apostoli demonstratio infirma agnoscenda erit. Perrone post Toletum Apostolum ita explicat, ut peccatum ante datam legem mosaicam haud imputatum intelligatur, quatenus pœnas quas ferebat lex illa haud secum ferebat. Quod igitur mors hominibus dominaretur factum est ob

[blocks in formation]

peccatum a primo homine admissum, quod toti humano generi commune habebatur.

128. Obj. 6. Inter Adamum et Christum oppositio potius quam similitudo reperitur in eo autem comparatio ab Apostolo instituta continetur, quod Adam, primus homo et peccator, toti humano generi exemplo suo et culpa fuerit peccandi occasio: Christus autem universis illi credentibus sit gratiæ et salutis auctor.1

129. Resp. Re quidem vera si Adam nobis nonnisi exemplo nocuerit, deerat fundamentum comparationi quam adeo diligenter persecutus est Apostolus quapropter mirum non est eos qui originis peccatum negant, nullam fere similitudinem, vel levissimam, agnoscere. Disputationem

2

idcirco satis obscuram dicit Rosenmüller, Apostolum ad mentem Judæorum loqui intelligens. Cæterum lux fulget clarissima, et similitudo patet, dogmate hæreditariæ noxæ admisso; sicut enim Adam unico suo actu se totumque genus humanum omni dono præclaro gratiæ spoliatum reliquit, unde fit, ut quotquot ab eo sunt progeniti, ejus teneantur delicto; ita et Christus semel se oblato humanæ suæ naturæ gloriam promeritus est, humano verò generi gratiam et salutem, cujus sunt participes quotquot illi in baptismo renascuntur, et fide et dilectione adhærent. Juxta Ermeniæ leges ea certe est præferenda interpretatio, quæ seriei orationis convenit, et qua posita scriptor sacer inania verba protulisse non videbitur.

130. Obj. 7. Sicut Christus salutem non attulit, nisi iis qui eum salvatorem agnoscunt et fide amplectuntur, ita nec Adam interitus fuit causa, uisi iis qui eum peccando imitantur. Æque extenditur salus et interitus: "Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabun

tur."3

131. Resp. Comparatio non exigit ut singula ad amussim ex utraque parte conveniant: satis est enim insignem aliquam existere similitudinem. Profectò Christus omnes suo sanguine redemit, quos Adam suo inquinaverat peccato, copiosamque dedit redemptionem, cujus fiunt participes quotquot in eo renascuntur: sed quum spiritualis nativitas a naturali differat, requiritur in adultis fides, una cum aliis animi dispositionibus, ut filii Dei sint. Cæterum vi illius mortis factum est ut universi prorsus homines, ne reprobis ipsis exceptis, resurrecturi sint, adeo ut hic effectus æque pateat ac mors, quæ, Ada peccante, totum genus humanum obstrinxit; quod Apostolus objecto loco tradit: "Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur."

132. Obj. 8. Quum Julianus Cassianus nuptias malas prædicaret, et execrandam generationem, Clemens Alexandrinus ei, testimonia quæ labem

VOL. II.-5

(1) Vide Barnesium in loc.

(4) Rosenmüller in loc.
(3) 1 Cor. xv. 22.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »