Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

III.

Archiepiscopi et Episcopi vestri in concilium na- APPEND. tionale coëant: Academiarum, Cleri ac præcipuè utrorumque principis Theologica Facultatis Parisiensis consilium atque auxilium sibi assumant; sic muniti quod æquum et justum fuerit decernant : quod decreverint etiam civili authoritate firmandum curent: nec patiantur factiosos homines aliò res vestras vocare, aut ad judicem appellare qui nullam in vos authoritatem exposcere debeat, aut si exposcat, meritò a vobis recusari et poterit et debuerit.

Ignoscas, vir oλuμatesale, indignationi dicam an amori meo, si forte aliquanto ultrà modum commoveri videar ab iis quæ vobis his proximis annis acciderint. Veritatem Christi omni quâ possum animi devotione colo. Hanc vos tuemini: pro hâc censuras Pontificias subiistis, et porrò ferre pariti estis.

Ille, qui se pro summo ac ferè unico Christi vicario venditat, veritatem ejus sub pedibus proterit, conculcat. Justitiam venero: Ac proinde vos injustè, ac planè tyrannice, si non oppressos, at impetitos, at comminatos; at ideo non solùm non penitùs obrutos, subversos, prostratos, quia Deus furori ejus obicem posuit, nec permiserit vos in ipsius manus incidere; non possum non vindicare, et contra violentum oppressorem, meum qualecunque suffragium ferre.

Jura ac libertates inclyti regni, celeberrimæ ecclesiæ, præstantissimi Cleri cum honore intueor. Hæc Papa reprobat, contemnit: Et dum sic alios tractat, merito se aliis castigandum, certè intra justos fines coërcendum, exhibet. Siquid ei potestatis supra alios Episcopos Christus commiserit, proferantur tabulæ; jus evincatur; cedere non

recusamus.

Siquam prerogativam Ecclesia Concilia sedis Imperialis Episcopo concesserint (etsi cadente Imperio, etiam eâ prærogativâ excidisse merito

possit

III.

APPEND. possit censeri); tamen quod ad me attinet, servatis semper regnorum juribus, ecclesiarum libertatibus, episcoporum dignitate, modo in cæteris conveniatur, per me licet, suo fruatur, qualicunque primatu: non ego illi locum primum; non inanem honoris titulum invideo. At in alias ecclesias dominari; Episcopatum, cujus partem Christus unicuique Episcopo in solidum reliquit, tantum non in solidum sibi soli vindicare; siquis ejus injustæ Tyrannidi sese opposuerit, cœlum ac terram in illius perniciem commovere: Hæc nec nos unquam ferre potuimus, nec vos debetis. In hoc pacis fundamento si inter nos semel conveniatur, in cæteris aut idem sentiemus omnes, aut facilè alii aliis dissentiendi libertatem absque pacis jacturâ concedemus.

[ocr errors]

Sed abripit calamum meum nescio quis Eve56oμs dum de vestris injuriis nimiùm sum sollicitus, et forte liberius quàm par esset, de his rebus ad te scripsisse videbor.

Ego verò uti ea omnia, quæ tu in tuo Commonitorio exaraveris, etiam illa in quibus ab invicem dissentimus, grato animo accipio; ita ut apartè, ut candidè, et absque omni fuco porrò ad me scribere pergas, eâque appoa quâ amicum cum amico agere deceat, imprimis a te peto; eo te mihi amiciorem fore existimans, quo simplicius, quo planius, quicquid censeris, liberè dixeris.

Nec de Commonitorio tuo amplius aliquid hoc tempore reponam: in quo cum plurima placeant, tum id imprimis, quod etiam tuo judicio, non adeo longe ab invicem distemus, quin si de fraternâ unione ineundâ publicâ aliquando authoritate deliberari contigerit, via facilè inveniri poterit ad pacem inter nos stabiliendam, salvâ utrinque Ecclesiæ Catholicæ fide ac veritate.

Quod ad alteros tuos tractatus de Constitutione Episcoporum in Ecclesiis vacantibus,siquidem Papa legitimè requisitus, facultatis suas personis a Rege nominatis obstinate pernegaverit; in iis sane reperio

quod

[ocr errors]

quod non tuâ eruditione et judicio sit. Quare ne APPEND. prorsus acuμcoños discedam, ordinem tibi breviter dilineabo constituendi Episcopos in hâc Reformatâ noftrâ Ecclesiâ.

Tu judicabis, an aliquid magis canonicè vel excogitari vel statui potuerit.

No. VI.

A letter from Archbishop WAKE to Dr P. PIERS
GIRARDIN, written in October 1718.

Præstantissimo Viro, Confummatissimo Theologo,
Dno Patricio Piers de Girardin, sacræ facul-
tatis Parisiensis Theologia Doctori,

Gul. prov. div. Cant. Arch'. Gratiam, Pacem,

ac Salutem in Domino.

OST prolixiores epistolas eruditissimo confra

tri tuo, Dno Dri Du Pin hoc ipso tempore exaratas; quasque ego paulo minùs tuas, quam illius existimari velim, facilius a te veniam impetrabo, vir spectatissime, si aliquanto brevius ad te rescribam; et in illis quidem animi mei vel amori vel indignationi liberè indulsi: eâque simplicitate, quâ decet Christianum, et maxime Episcopum, quid vobis, meâ saltem sententiâ, factu opus sit, apertè exposui. Siquid vel tuo vel illius judicio, asperius quàm par esset a me exciderit, cum vestri causâ adeo commotus fuerim, facile id homini tam benevolè erga vos animato, uti spero, condonabitis: unaque reminiscemini, nullam unquam vobis stabilem inter vos pacem, aut Catholicam cum aliis unionem, haberi posse, dum aliquid ultrà merum honoris primatum ac gdg Pontifici Romano tribuitis. Hoc nos per aliquot sæcula experti sumus; vos jam sentire debetis, qui, nescio quo insano ipsius beneficio, adeo commodam occasionem nacti estis, non tam ab

illius

III.

APPEND. illius decretis appellandi, quàm ab ipsius domini ac potestate vos penitùs subducendo. Ipse vos pro Schismaticis habet; qualem vos eum censere debetis. Ipse a vestra communione se suosque separandos publicè denunciat. Quid vobis in hoc casu faciendum? Liceat mihi veteris illius Cæsareæ Episcopi Firmiliani verbis respondere; sic olim Stephanum Papam acriter quidem, sed non ideo minus juste, cas igavit: Vide qua imperitiá reprebendere audeas eos qui contra mendacium pro veritate nituntur.-Peccatum verò quàm magnum tibi exaggerásti, quando te a tot gregibus scidisti: excidisti enim te ipsum, noli te fallere: Siquidem ille est vere Schismaticus qui se a communione ecclesiastica unitatis apostatam fecerit. Dum enim putas omnes a te abstineri posse, solum te ab omnibus abstinuisti. Cypr. Op. Epist. 75.

Agite ergo, viri eruditi, et quo vos divina providentia vocat, libentèr sequimini. Clemens Papa vos abdicavit; a sua et suorum communione repulit, rejecit. Vos illius authoritati renuntiate. Cathe dræ Petri, quæ in omnibus Catholicis Ecclesiis conservatur, adherete: Etiam nostram ne refugiatis communionem ; quibuscum si non in omnibus omninò doctrinæ Christianæ capitibus conveniatis, at in præcipuis, at in fundamentalibus, at in omnibus articulis fidei ad salutem necessariis planè consentitis; etiam in cæteris, uti feramus, brevi consensuri. Nobis certè eo minus vos vel Hæreticos vel Schismaticos fore confidite, quod à Papa ejecti pro Hæreticis et Schismaticis Romæ æftimemini. Sed contrahenda vela, nec indulgendum huic meo pro vobis zelo; etsi sit secundùm scientiam. Prudentibus loquor; vos ipsi, quod dico, judicate.

Ad literas tuas, præftantissime Domine, redeo: in quibus uti tuum de mediocritate mea judicium, magis ex affectu erga me tuo, quam secundùm merita mea prolatum, gratantèr accipio, ita in eo te nunquam falli patiar, quod me pacis Ecclesiasticæ

IIL

asticæ amantissimum credas; omniaque illi con- APPEND. sequendæ danda putem, præter veritatem. Quantum ad illam promovendam tu jamjàm contuleris, ex sex illis propositionibus quas tuis inseruisti literis gratus agnosco: ac nisi ambitiosè magis quam hominem privatum deceat, me facturum existimarem, etiam eruditissimis illis confratribus tuis Doctoribus Sorbonicis, quibus priores meas literas communicasti, easdem per te gratias referrem. Sanè Facultas vestra Parisiensis, uti maximum in his rebus pondus meritò habere debeat, sive numerum, sive dignitatem, sive denique eruditionem suorum membrorum spectemus; ita a vobis exordium sumere debebit unio illa inter nos tantoperè desiderata, siquidem eam aliquando iniri voluerit Deus.

Interim gratulor vobis post illustrissimum Card. Noaillium, alterum illum Ecclesiæ Gallicanæ, fidei Catholicæ Columnam et Ornamentum, procuratorem regium, D. D. De Joly de Fleury. Quem virum ego non jam primum ex tuis literis debito prosequi honore didici, verùm etiam ob ea quæ vestri causa his proximis annis publicè egerit, anteà suspicere, et penè venerari, consueveram. Sub his ducibus, quid non sperandum in publicum vestrum ac Catholicæ Ecclesiæ commodum? Intonet de Vaticano Pontifex Rom. fremant inter vos ipsos conjurata turba, Romanæ curiæ servi magis quàm suæ Galliæ fideles subditi. His His præsidiis ab eorum injurius tuti, vanas eorum iras contemnere valeatis.

Ego vero, uti omnia vobi spublicè fausta ac felicia precor, ita tibi, spectatissime vir, me semper addictissimum fore promitto. De quo quicquid aliàs senseris, id saltem ut de me credas jure postulo; me sincerè veritatem Christi et amare et quærere; et, nisi omninò me fallat animus, etiam assecutum esse. Nulli Christiano inimicus antehac aut fui, aut deinceps sum futurus: sic de erroribus

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »