Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση
[merged small][ocr errors][merged small]

Extract from Archbishop WAKE's letter to Professor SCHURER at Bern, July 1718.

DE

É Anglia nostra te peramanter et sentire et scribere plurimum gaudeo. Quanquam enim non adeo cæcus sim patriæ meæ amator, ut non plurima hic videam quæ vel penitus sublata vel in melius mutata quovis pretio vellem, tamen aliqua etiam in hac temporum fæce occurrere, optimis etiam seculis digna, et quæ ipsa primæva Ecclesia Christiana probare, ne dicam et laudare, potuisset, et tu æquissime agnoscis et nos nobis gratulamur.

No XXII.

To Professor TURRETIN, July 1718.'

Speaking of Bishop DAVENANT's opinion as agreea

U

ble to his own:

TINAM sic sentiremus omnes! Et, fundamentalibus religionis articulis semper salvis, nihil ultra ab aliquo subscribendum requireremus, quod bonorum hominum conscientiis oneri esse potest, certe Ecclesiæ utilitatem parum promovebit. Ut enim de hac Ecclesiarum Reformatarum utilitate paucis dicam: Primum earum stabilimentum in hoc consistere ut omnes sese, quantum fieri possit, contra Papalem potentiam, ac tyrannidem tueantur, nemini credo, dubium esse possit. Ut in hunc finem quam arctissime inter se uniantur, et in idem corpus coalescant ; adeo ut siquid aliqua ex iis Ecclesiæ damni aut detrimenti a communi hoste fuerit illatum, id ab omnibus tanquam suum haberetur, concedi etiam necesse est.

Ut

Ut denique pax et concordia cujuslibet Eccle- APPENd. siæ Reformatæ inter suos, ac cum aliis omnibus III. ejusmodi Ecclesiis conservetur; unicuique viro bono, sed præsertim Ecclesiarum illarum magistratibus atque ministris totis viribus enitendum esse, adeo clare apparet, ut nulla probatione firmiori indigeat.

Afterwards:

Quid in hac re aliud faciendum restat, nisi ut tua et amicorum tuorum auctoritate primo facultas vestra Theologica, Magistratus, Ministri, Cives Genevenses; deinde eorum exemplo atque hortatu reliqua etiam fœderis Helvetici membra Reformata omnem lapidem moveant, ut pacem Ecclesiis Bernensibus restituant? Neque id ego sic fieri vellem, ut non simul et religionis veritati et doctrinæ puritati consulatur. Subscribant Ministri, Professores, Theologi, Confessioni vestræ veteri, anno editæ: Prohibeantur, sub quavislibet pœna, ne ullam in concionibus, scriptis, thesibus, prælectionibus sententiam publice tueantur illi confessioni quovis modo contrarium. Id solum caveatur, ne multiplicentur hujusmodi subscriptiones absque necessitate; neque stricte nimis inquiratur in privatas hominum eruditorum sententias; modo suis opinionibus frui pacifice velint; et neque docendo, neque disputando, neque scribendo, a publica confessione secedere, aut errores suos (si tamen errores revera fuerint) in scandalum cujusvis, multo magis Ecclesiæ aut Reipublicæ divulgare.-Habes, vir spectatisime, sententiam meam.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Extract from a letter of Archbishop WAKE to
Professor SCHURER at Bern, July 1719.

UE de formula Consensus mihi narras, abunde placent: qui uti nolim laqueum absque causa injici conscientiis bonorum atque eruditorum hominum; ita neque fræna laxanda censeo quibuscunque novatoribus ad pacem publice turbandam; eaque vel scribenda vel docenda, quæ viris piis jure scandalum præbeant, quæque Confessioni vestræ olim stabilitæ falsitates notam injuria inurere videantur. Intra hos igitur limites si steterint Magistratus vestri, neque aliquid amplius a Lausannensibus requirant, nisi ut hoc demum fine formulæ Consensus subscribant; sperandum est nullum schisma, ea de causa, inter vos exoriturum. Pacem publicam tueri, etiam in rebus ad fidem spectantibus, Magistratus Christianus et potest et debet. Conscientiis hominum credenda imponere, nisi in rebus claris et perspicuis, et ad salutem omnino necessariis nec potest, nec debet. Quod si contra faciat, subditis tamen semper licebit ad Apostolorum exemplar, si quidem aliquid falsi, aut incertæ veritatis iis subscribendum injunxerint, obedire Deo pontius quam hominibus.

No. XXIV.

No. XXIV.

Extracts from Archbishop WAKE's letter to Professor TURRETIN, in answer to one from him, dated December 1, 1718.

R

ES Bernensium Ecclesiasticas nondum penitus tranquillas esse et doleo et miror; eoque magis, quod hisce temporibus hæ de decretis divinis altercationes ubique fere alibi ad exitum sint perductæ. Quæ mea sit de iis sententia, nec adhuc cuiquam aperte declaravi, neque, ut deinceps patefaciam, facile me patiar induci. Hoc apud nos, tum ex mandatis regiis, tum ex diu servata (utinam semper servanda) consuetudine fixum est atque stabilitum, neque a quoquam exquirere quid de his rebus sentiat, modo articulis religionis, publica auctoritate constitutis, subscribat: neque in concionibus aut etiam disputationibus theologicis, aliquid amplius de iis determinare, quam quod illi articuli expresse statuant et ab omnibus ad Ministerii munus admittendis profitendum requirant.

Then follows an historical narrative of the rise,
and occasion and censure, of the Lambeth
articles; as also of the rise and progress of
Arminianism under the reigns of JAMES I.
and CHARLES I. and of the subsiding of all
disputes of that kind under CHARLES II.
He then subjoins:

Et quidem illud imprimis observatu dignum æstimo, quam moderate quam prudenter, in hac tam difficili disquisitione, optimi illi viri, martyres ac confessores Christi constantissimi, quos Divina Providentia ad Reformandam hanc nostram Ecclesiam seligere dignatus est, se gesserunt. Non illi curiositati cujusvis aliquid indulgendum puta

K 3

runt;

APPEND.

III.

APPEND. runt; non

III

sed incertis hominum hypothesibus de cretis divinis alicujus fidem alligare fas esse censuerunt. Sciebant quam inscrutabilia sint consilia Dei; et quanto intervallo omnes nostras cogitationes exuperent. Indeoque non religiose minus quam sapienter inter justos terminos sese continuerunt; neque in necessariis ad fidem nostram de hisce mysteriis stabiliendam deficientes; neque in non-necessariis determinandis officiosi; unde forte pro vera fide errorem, pro pace discordiam, pro fraterna unione ac charitate divisionem, odia, inimicitias in Ecclesiam Christi inducere poterant.

Hæc fuit eorum simplicitas vere evangelica; pietate non minus quam sapientia commendabilis; eoque magis suspicienda, ac fere pro divina habenda, quod tot annorum experientia reperta sit non solum optiman fuisse pacis ac concordiæ regulam, verum etiam unicum contra schismata et divisiones remedium.

Speaking afterwards of the Consensus, he adds:

Sunt igitur horum articulorum pars maxima illus generis, in quibus ab invicem dissentire nobis omnibus liceat, absque dispendio veritatis. Quia sunt ejusmodi de quibus Deus consilium suum non adeo clare aut præcise revelaverit, quin etiam eruditissimi atque perspicacissimi viri in suis de iis determinationibus errare possint, aut potius nunquam certi esse possunt se non errasse. Quid vero imprudentius, quid arrogantius, quid denique humilitate, non jam dico Christianorum, sed et hominum non nimium, sibi blandientium indignius esset, quam de rebus adeo obscuris, adeo incertis, adeo inter ipsos ejusdem Communionis Symmystas adhuc litigatis, distincte aliquid definire; et ab aliis auferre eam quam nos nobis quasi jure nostro asserimus sentiendi libertatem?

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »