Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

hauria ! APPEND.

bertatem? O quantum potuit insana
Et in aliorum conscientias, quam omnes verbis
rejicimus, plerique re exerere cupimus, dominan-
di libido! Benedictus Deus, qui alium plerumque,
in hoc nostro orbe, animum indiderit!

No. XXV.

Archbishop WAKE's letter to Mr JABLONSKI, in answer to the two following questions:

An de Unione Evangelicorum cum Ecclesia Romana agendum sit?

Vel,

An omnis ea de Re Tractatio tanquam periculosa et fallax omnino sit evitanda ?

Q

UOD de fœdere nescio quo cum Pontificiis ineundo scribis somniare temeriaros quosdam apud vos homines suæ tranquillitatis magis quam veritatis amatores; non possum non mirari ecquod inde commodi Ecclesiis Reformatis proponunt. Adeone ulli e nostris aut incognita aut inexperta est Romanensium superbia atque tyrannis, ut credatur vel illos a suo fastigio potestatis, ac infallibilitatis, nostri gratia, sese dimissuros, vel nos eorum causa ad servitutem tam diu rejectam ultro iterum redituros? Hoc tam perniciosum, tam infame facinus, ab animis omnium nostrorum longe avertat Deus! imo potius bona, patriam, parentes, omnia relinquamus quam ut sic inveniamur ἑτεροζυγέντες απίςιος : quidni enim ipsis hic Apostoli vocibus utar?)

Neque tamen sic intelligi vellem quasi omnem omnino de pace tractatum etiam cum Pontificiis refugiendum putarem. Tractemus, si libet: sed ut decet, cum æqualibus: Neque aut nos in illos potestatem indebitam nobis arrogemus, neque illis in nós concedamus. Christiani sunt illi? et nos Christiani. Catholici? et nos Catholici. Errare

K4

III.

APPEND Errare nos possumus? etiam illi possunt errare. III. Liberi sunt illi a dominio nostro? neque nos illis

ulla in re subditi sumus. Si igitur cum illis omnino sit agendum, ante omnia necesse fuerit in prævias conditiones tractandi convenire; utque mutuo statuatur, nullum esse inter eos vel inter nos infallibilitatis prærogitivam, alterutri nostrum a Christo concessam. Posse utrinque errari, forte et utrinque erratum esse. Utrorumque ergo dogmata libere examinanda, et ad amussim verbi Dei exigenda. Renuntiandum insuper pretensæ auctoritati tum summi quem vocant Pontificis, tum Ecclesiæ Romanæ in alias Christi Ecclesias; ut sic, ab eorum dominatione tuti, ex æquo cum illis agere possimus. De pluribus atque præcipuis Doctrinæ Christianæ capitibus, in quibus utrinque consentimus, nulla lis erit. De cæteris consideretur imprimis quousque invicem concordari valeat ; et in quibus nondum in eandem sententiam concurri potest, quæratur porro, an talia sint, quæ salva pace mutuo tolerari nequeant. Si hoc conveniatur, quæratur denique de Liturgia Publica, an talem nobis exhiberi curabunt, ut omnes simul ad eundem Dei cultum amice accedere valeamus. Si qui sint Romanæ Ecclesiæ Symmystæ adeo æqui, ut his conditionibus sincere nobiscum agere velint, non video cur ab eorum colloquio abstineamus. Absque hujusmodi stipulatione præmissa frustra cum iis tractabimus: nisi sub pacis conciliandæ prætextu veritate renuntiare decreverimus.

Habes, vir clarissime, meam qualemcunque hac de re sententiam: Extemporaneam quidem illam, nec pro materiæ dignitate satis ponderatam; sed tamen justam, et, nisi ego plurimum fallor, talem a qua absque extremo periculo nunquam a nostris discedi possit. Faxit Deus, ut in hisce considerandis non tam nostra quæramus quam ea quæ sint Jesu Christi! Nec adeo hujus seculi pacem amemus, ut futuri præmia amittamus. Tibi, vir præstantissime,

III.

stantissime, sapientiam, prudentiam, eruditionem APPEND, non vulgarem concessit Deus: etiam constantiam in veritate tuenda, pro qua tanta et huc usque passus fueris, et deinceps pati te paratum ostendis. Tuo itaque exemplo alios instruas, neque concordiam atque unionem cum ullis Christi discipulis, ubi justis conditionibus iniri possit, pertinaciter refugere; neque iniquis conditionibus stolide timideve, admittere: aut vana spe pacis deliniti, ad servitutis Papalis jugum colla submittere, quod neque nos, neque patres nostri ferre potuere. Hoc tam grave scandalum, tam perniciosam prævaricationem ab Ecclesiis Reformatis ut semper avertat Deus, summo ardore precatur,

[ocr errors]

Spectatissime Vir,

Frater tuus in Christo colendissimus, &c.

Maii 22, 1719.

[ocr errors]

HE following TABLES have been compiled with much attention and pains from the best authors; and it is therefore hoped that they will be considered as a useful addition to Dr MOSHEIM'S work; and the more so, as they are not confined to the persons and things contained

in it.

The dates, that are placed in the columns which contain the SOVEREIGN PRINCES and POPES, are designed to mark the year of their de

cease.

As several of the Ecclesiastical and Theological Writers, mentioned in these Tables, deserve a place also among Profane Authors, on account of their Philosophical, Literary, or Historical Productions; so their names will be repeated in the two distinct columns that contain the learned men of each century.

It is further to be observed, that the Romish Church, even long before the time of the Reformation, looked upon many persons as Heretics whom we, on our principles, cannot consider in the same light, and whose doctrines really tended to promote that Reformation in which we glory. I have therefore, in many places, added the words real or reputed after Heretics, rather than seem to submit to the decisions of a superstitious Church in this matter.

CHRO

[blocks in formation]
« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »