The tenth and twelfth books of the Institutions of Quintilian

Εξώφυλλο
D. Appleton, 1865 - 175 σελίδες

Αναζήτηση στο βιβλίο

Επιλεγμένες σελίδες

Περιεχόμενα

Άλλες εκδόσεις - Προβολή όλων

Δημοφιλή αποσπάσματα

Σελίδα 29 - STESICHORUM, quam sit ingenio validus, materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem. Reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse ; sed redundat atque effunditur, quod ut est reprehendendum, ita copiae vitium est.
Σελίδα 41 - Ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel 4 quia pigri est ingenii contentum esse iis, quae sint ab aliis inventa, quid enim futurum erat temporibus illis, quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil, nisi quod iam cognovissent, faciendum sibi aut cogitandum putassent? nempe nihil fuisset inventum.
Σελίδα 48 - Diversum est huic eorum vitium, qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt ; hanc silvam vocant.
Σελίδα 35 - Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse : virium tarnen Accio plus tribuitur, Pacuvium videri doctiorem, qui esse docti adfectant, volunt.
Σελίδα 33 - Ennium sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem.
Σελίδα 37 - Nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocrutis.
Σελίδα 34 - Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid quod tollere possis, putat. Nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis.
Σελίδα 23 - Neque id statim legenti persuasum sit, omnia, quae optimi auctores dixerint, utique esse perfecta. Nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum, nonnunquam fatigantur; cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam 25Homerus ipse videatur. Summi enim sunt, homines tamen, acciditque his, qui, quidquid apud illos repererunt, dicendi legem putant , ut deteriora imitentur , (id enim est facilius) \.—-\\ac se abunde similes...
Σελίδα 34 - Elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus.
Σελίδα 9 - Among its excellences you will permit me to name the close attention given to particles, to the subjunctive mood, the constant reference to the grammars, the discrimination of words nearly synonymous, and the care in giving the localities mentioned in the text The book will be hereafter used in our college.

Πληροφορίες βιβλιογραφίας