aliquid utique paucis praebuero ingenique igniculos excitaro ad huiuscemodi lusus temptandos. In opere toto contexendo paulo aliter versatus sum pro meo consilio quam alii qui similes anthologias volgarunt; quippe nova cum antiquis conectere visum est et cum hactenus ineditis sparsim edita, undique conquisitis cuiuscunque saeculi, quae modo aliquid leporis habere viderentur, versionibus, etiamsi sicut CULEII Latiną minus limatae essent et ad normam severam exactae: tum unam et alteram, interdum etiam tres et quattuor eiusdem eclogae interpretationes una repraesentavi, ut et inter exemplaria ipsa et eorum interpretationes et inter plures eiusdem carminis ab adulescentibus optimo cum fructu, adiuvante praeceptore, institueretur comparatio. ; Quod sine anglico Textu e regione posito, has versiones in lucem emisi, vereor ut consilium. meum tibi, Lector benevole, probaturus sim. Quippe nolebam vo7 lumen meum nimis excrescere, itaque carmina in ordi nem recepta secundum Anthologiam carminum anglicorum nuper a me tertio editam, cui titulus Foliorum Silvula, qui liber adulescentium manibus teritur, ita disposui, ut primum Fasciculum constituant versiones eclogarum e prima eius libri parte excerptarum, alterum quae e secunda parte promuntur, deinceps in tertium collocentur quas tertia pars habet: ceterae omnes, adscriptis varii argumenti archetypis carminibus, ultimum sive quartum fasciculum occupent. Duo igitur ex quattuor quos colligavi fasciculos trado tibi in manus; reliquos cum altero volumine propediem in lucem emissurus. Carmina autem habent purissimae nonnulla Latinitatis et luculenti, ut mihi videtur, ingeni: siqua autem Romanis auribus minus apta videantur aut plus aequo nasutorum expectationi parum respondeant, boni consulas velim. Superest ut operis mei adiutoribus bene meritis generatim debitas gratias persolvam, nominatimque viro elegantis doctrinae IACOBO G. LONSDALE, qui mecum pro singulari humanitate plurima subsidia communicavit; nec minus adulescentibus utriusque linguae peritissimis ARTURO HOLMES et RICARDO C. JEBB : nec silere possum quid debeam amicitiae acerrimi horum studiorum cultoris HUGONIS A. I. MUNRO, cuius subacto iudicio et exquisita doctrina uti mihi contigit in aliquot (utinam vero pariter in omnibus contigisset) plagis corrie gendis. Dabam Gippesvici a. d. III. Kal. April. A. S. MDCCCLXV INDEX AVCTORVM INCERTI Fasc. I. 15, 36 (iii), 78, 88, 152 a, 153, 189, 238 (ii), 307, 308, 380, 393, 425, 439, 479, 480, 518, 609, 626, 712, 781, 789, 789 (ii), 808, 837, 838, 839, 840, 841, 850, 851, 852, 871, 872, 1029, 1035, 1085 (ii) Fasc. II. 51 (iii), 57, 70, 113, 146 (ii), 298, 301, 375; 417, 428, 499 (iii) ADDISON, IOSEPHVS (nat. A. S. 1672, ob. A. S, 1719) Fasc. I. 924 ALDERSON, EDUARDVS HALL, A.M. Eques, Coll. Caiani Cant. quondam Socius, Quaestor fiscalis Fasc. I. 105, 143, 178 AM-ENDE, I. IOACHIM GOTTLOB, S.T.P. Antistes Sacrorum apud Dresenenses Fasc. I. 231 ANSTEY, CHRISTOPHORVS (nat. A. S. 1724, ob. A. S. 1805) Fasc. I. 97 (iii), 632 ARNOLD, THOMAS KERCHEVER, A.M. olim Coll. SS. Trin. Cant. Socius Fasc. I. 325 (ii) ATTERBURY, FRANCISCVS, S.T.P. olim Episcopus Roffensis Fasc. I. 694 BARBERINVS, MAPHAEVS S.R.E. Cardinalis, postea VRBANVS VIII Pontifex (nat. A. S. 1568, 06. A. S. 1630) Fasc. II. 495, 499 mator BATHURST, THEODORVS, A.M. olim Coll. Pembrochiani Fasc. I. 892, 893, 1028 E. W. B. Fasc. II. 36 (ii) Fasc. I. 146, 147, 148, 149, 327 Informator (A. S. 1720), quondam Decanus Dunel- Fasc. II. 511 BODE, IQHANNES ERNEST, A.M. Aedis Christi Oxon. quondam Alumnus J. E. B. Fasc. I. 130 BOLD, MATTHAEVS, LL.D. olim Aulae Trin. Cant. Socius Fasc. I. 715 (iii), 972, 1043 (ii) BOURNE, VINCENTIVS, A.M. olim Coll. SS. Trin. Cant. Fasc. I. 117, 249, 345, 934 BROWNE, ISAACVS HAWKINS, A.M. Coll. Trin. Cant. olim Fasc. 1. 721, 731, 745, 800, 867 BUCHANAN, GEORGIVS (nat. A. S. 1506, ob. A, S. 1582) Fasc. I. 227 (ii) Fasc. II. 499 (ii) Fasc. 1. 168, 305 (ii), 729, 740, 759 (ii), 770, 773 (ii), G. B. J. C. CALVERLEY, CAROLVS STUART, A.M. Coll. Christ. Cant. quondam Socius C. S. C. Fasc. I. 817 Fasc. II. 298 CLAY, CAROLVS IOHANNES, A.M. e Coll SS. Trin. Cant... C. J. C. Fasc. II. 47, 107 CONINGTON, IOHANNES, A.M. Latinarum litterarum Professor apud Oxonienses Fasc. I. 472, 592 (ii) Fasc. II. 206, 308, 400 Fasc. I. 799, 842 Pasc. II. 193—197, 316, 317, 354, 361, 470 COWPER, GVILIELMVS, poeta celeberrimus (nat. A. S. 1731, ob. A. S. 1800) Fasc. I. 19, 358 Fasc. II. 361 (ii) Fasc. I. 232, 660, 667, 693, 710, 715, 749, 786, 901, 902, 906, 950, 1000, 1018, 1032,1043 (iii), 1063, 1074, 1084 DOBSON, GVILIELMVS, A.M. Coll SS. Trin. Cant. quondam Socius...... W. D. Fasc. II. 37, 149, 160, 278, 361 Fasc. I. 2 (ii), (iii) Fasc. I. 208, 575, 576, 915 Fasc. II. 51 (ii) ELWYN, RICARDVS, A.M. SS. Trin. Cant. quondam Socius, nuper Scholae Carthusianae Magister Informator .. R. E*. Fasc. II. 51, 153 G. c. |