Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo, sed hoc arguto et brevi, quod apte quantas libet occupationes curasque distinguit

PLIN. EPISTVL. vii 9

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

| | | | | | ܨܨ ܐ| | | ܢ

APUD DEIGHTON BELL SOCIOS

VENDUNT LONDINI BELL ET DALDY

MDCCC LXV

Typis academicis excudebat C. 7. Clay, A.M.

743k #726

v/

LECTORI S.

IDEO quidem me ab aliis actum praepostere agendi accusatum iri, qui post aliorum felices

in hoc genere curas novos Musarum fetus in lucem protulerim ; ab aliis inutile omnino opus condendi, quibus tantum est fastidium vetustatis, tanta novitatis velut prurigo ut quidvis facere malint, quam usitatis antiquorum itineribus insistere. Atque hi quidem, qui hoc morbo atque adeo hac insania laborant, sua sibi commenta habeant, me hominem e veteri disciplina veterum institutis uti patiantur. Est autem et aliud genus hominum qui soli sibi sapere videntur, cum ab huiusmodi exercitationibus dehortantur iuvenes tamquam ab operae oleique vano dispendio, qui tamen antiquitatis studiis iustum tribuunt honorem. Quibus illud libentissime largior, immo ultro profiteor, neque severioribus studiis anteponendam esse hanc elegantissimam omnium disciplinam sed in condimentum aliquod reservandam, neque omnibus studiosis commendandam: neque enim cuiusvis est in hac exercitatione multum proficere: opus est ingeni quadam

bonitate et vivido fervore animi, auriumque iudicio haud volgari: siqui autem sunt indole paulo erectiore, quam fructuosa sit iis haec Latine Graeceque vernacula carmina transferendi consuetudo longo usu edocti sumus. Neque intellegentia tantum ex hac et iudicium acquiritur, sed ad interiorem quoque veterum poetarum notitiam, 'unde, quidquid in hodiernis nitet linguis, colorem et speciem atque ipsum quasi sucum duxit", viam optime munit.

Verumtamen, utut haec se habeant, in hoc saeculo earum scilicet artium quae huius vitae commodis inserviunt unice studioso refrixisse hanc et utilem et dulcem disciplinam non est quod miremur, quamquam in superioribus novimus dictatores et consules non solum in re literaria sed etiam in re publica quantum ei tribuerint honoris. Quotusquisque enim hodie est qui pariter atque illi summi viri adulescentiae lucubrationes intermissas revocet et in dulci veterum Camenarum commercio aut exercitationem ingeni aut oblectationem animi quaerat?

Spero igitur. non minus utilem fore hanc operam meam adulescentibus, quam Graecae Latinaeque poeseos amantibus acceptam : imo affirmare ausim bonae nonnihil frugis hinc redundaturum, si modo incitamenti

1 Verba sunt THEODORI KOCK, viri in his literis versatissimi, ex Praefatione ad Goeth ii Iphigeniam Graece versam, Berolini, 1861, p. xiii. Operae pretium est audire celeberrimum poetam SAVAGIUM LANDOR: ‘Nemo' ait “felici exitu poesin colet quamcumque nisi prius Romanam quae Graeciae est coluerit.' Quaestio cur poetae Latini recentes minus legantur, p. 347.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »