Αναζήτηση στο βιβλίο

Τι λένε οι χρήστες - Σύνταξη κριτικής

Δεν εντοπίσαμε κριτικές στις συνήθεις τοποθεσίες.

Άλλες εκδόσεις - Προβολή όλων

Συχνά εμφανιζόμενοι όροι και φράσεις

Δημοφιλή αποσπάσματα

Σελίδα 146 - Vultu erat vel in sermone vel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret.
Σελίδα 14 - Augustus potius vocaretur, non tantum2 novo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur, ab auctu vel ab avium gestu gustuve, sicut etiam Ennius docet scribens : " Augusto augurio postquam incluta condita Roma est.
Σελίδα 131 - Prima iuventa variorum dedecorum infamiam subiit. Sextus Pompeius ut effeminatum insectatus est ; M. Antonius adoptionem avunculi stupro meritum ; item L. Marci frater, quasi pudicitiam delibatam a Caesare Aulo etiam Hirtio in Hispania trecentis milibus mimmum substraverit solitusque sit crura suburere nuce ardenti, quo mollior pilus surgeret.
Σελίδα 167 - Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, divinitasque post mortem evidentissimis ostentis praecognita est. Cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia conderet, aquila eum saepius circumvolavit transgressaque in vicinam aedem super nomen Agrippae ad primam litteram sedit ; quo animadverso vota, quae in proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium nuncupare iussit ; nam se, quamquam conscriptis paratisque iam tabulis, negavit suscepturum quae 2 non esset soluturus.
Σελίδα 69 - Postquam vero pontificatum maximum, quern numquam vivo Lepido auferre sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis nullis vel parum idoneis auctoribus vulgo ferebatur, supra duo milia contracta undique cremavit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque dilectu habito; condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi.
Σελίδα 102 - ... quae de magistratibus urbicis decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent et sub die comitiorum obsignata Romam minerent.
Σελίδα 164 - Capitolini lovis eundem pueruni, quern cum detrahi iussisset, prohibitum monitu dei, tamquam is ad tutelam rei p. educaretur; ac die proximo obvium sibi Augustum, cum incognitum alias haberet, non sine admiratione contuitus simillimum dixit puero, de quo somniasset. Quidam prius somnium Catuli aliter exponunt, quasi...
Σελίδα 72 - R. ex minimo maximum reddidissent. Itaque et opera cuiusque manentibus titulis restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu dedicavit, professus et l edicto : commentum id se, ut ad illorum vitam 2 velut ad exemplar et ipse, dum viveret, et insequentium aetatium principes exigerentur a civibus.
Σελίδα 145 - A cena in lecticulam se lucubratoriam recipiebat ; ibi, donee residua diurni actus aut omnia aut ex maxima parte conficeret, ad multam noctem permanebat. In lectum inde transgressus non amplius cum plurimum quam septem horas dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur. Si interruptum somnum reciperare, ut evenit, non posset, lectoribus aut fabulatoribus arcessitis resumebat producebatque ultra primam saepe lucem.
Σελίδα 77 - Certe patrem tuum non occidisti ? " Et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores l lege Cornelia tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum vel errore inductos constitisset.

Πληροφορίες βιβλιογραφίας