C. Suetoni Tranquilli quae supersunt omnia, Μέρος 2

Εξώφυλλο
In aedibus B.G. Teubneri, 1904 - 357 σελίδες

Αναζήτηση στο βιβλίο

Τι λένε οι χρήστες - Σύνταξη κριτικής

Δεν εντοπίσαμε κριτικές στις συνήθεις τοποθεσίες.

Επιλεγμένες σελίδες

Άλλες εκδόσεις - Προβολή όλων

Συχνά εμφανιζόμενοι όροι και φράσεις

Δημοφιλή αποσπάσματα

Σελίδα 25 - ad Ciceronem,' item 'ad familiares' domesticis de rebus ; in quibus si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est, sic structo litterarum ordine, ut nullum verbum effici posset. Quae si quis investigare et persequi volet, quartam elementorum litteram, id est, 'd' pro ' a ' et perinde reliquas commutet.
Σελίδα 62 - Cum spectante eo ludos pronuntiatum esset in mimo: „0 dominum aequum et bonum!" et universi, quasi de ipso dictum, exsultantes comprobassent, et statim manu vultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die gravissimo corripuit edicto. „Dominum"que se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis vel serio vel ioco passus est atque eius modi blanditias etiam inter ipsos 2 prohibuit.
Σελίδα 178 - Tragoedias quoque cantavit personatus, heroum deorumque item heroidum ac dearum personis effectis ad similitudinem oris sui et feminae, prout quamque diligeret.
Σελίδα 24 - Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est ; alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit.
Σελίδα 30 - Caesar, libertis servisque eius ferro et igni 25 crudelem in modum enectis, bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidaverat. Denique tempore extremo etiam quibus nondum ignoverat cunctis in Italiam redire permisit magistratusque et imperia capere...
Σελίδα 125 - Severi scripta senatus consultis abolita requiri et esse in manibus lectitarique permisit, quando maxime sua interesset ut facta quaeque posteris tradantur.
Σελίδα 6 - Geminus in his (jeminus in historia, Marcus Bibulus in edictis, C. Curio pater in orationibus. De hac significare videtur et Cicero in quadam ad Axium epistula referens Caesarem in consulatu confirmasse regnum, de quo aedilis cogitarat. Tanusius adicit Crassum paenitentia vel metu diem caedi destinatum non obisse et idcirco ne Caesarem quidem signum, quod ab eo dari convenerat, dedisse ; convenisse autem Curio ait, ut togam de umero deiceret.
Σελίδα 24 - Quid ? oratorem quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt ? Quis sententiis aut acutior aut crebrior ? Quis verbis aut ornatior aut elegantior?
Σελίδα 294 - Nobiliore, consulibus, morbo implicitum acri, dolore ac taedio amissarum sarcinarum , quas in navi praemiserat ac simul fabularum , quas novas fecerat. Fuisse dicitur mediocri statura , gracili corpore , colore fusco. Reliquit filiam, quae post equiti romano nupsit : item hortulos viginti jugerum in via Appia ad Martis villam.
Σελίδα 239 - In ceteris vero desideriis hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe dimitteret. Quin et admonentibus domesticis , « quasi plura polliceretur, quam praestare posset :» — «Non oportere, » ait, « quemquam a sermone principis tristem discedere. » Atque etiam recordatus quondam super cœnam , quod nihil cuiquam toto die praestitisset , memorabilem illam , meritoque laudatam vocem edidit :

Πληροφορίες βιβλιογραφίας