Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

C. SUETONI TRANQUILLI

DE VITA CAESARUM

LIBER V.

DIVUS CLAUDIUS.

5

10

Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum mox 1 Neronem praenomine, Livia, cum Augusto gravida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque suspicio, ex vitrico per adulterii consuetudinem procreatum. Statim certe vulgatus est versus:

Τοῖς εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία.

Is Drusus in quaesturae praeturaeque honore dux Raetici, deinde Germanici belli Oceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum navigavit transque Rhenum fossas novi et immensi operis effecit, quae nunc adhuc Drusinae vo15 cantur. Hostem etiam frequenter caesum ac penitus in intimas solitudines actum non prius destitit insequi, quam species barbarae mulieris, humana amplior, victorem tendere ultra sermone Latino prohibuisset. Quas ob res ovandi ius et triumphalia ornamenta percepit; ac post praeturam 20 confestim inito consulatu atque expeditione repetita, supremum diem morbo obiit in aestivis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata. Corpus eius per municipiorum coloniarumque primores, suscipientibus obviis scribarum decuris, ad urbem devectum sepultumque est in campo Martio. 25 Ceterum exercitus honorarium ei tumulum excitavit, circa quem deinceps stato die quot annis miles decurreret Galliarumque civitates publice supplicarent. Praeterea senatus inter alia complura marmoreum arcum cum tropaeis via Ap

2

pia decrevit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius. Fuisse autem creditur non minus gloriosi quam civilis animi; nam ex hoste super victorias opima quoque spolia captasse summoque saepius discrimine duces Germanorum tota acie insectatus; nec dissimulasse umquam pristinum se rei p. 5 statum, quandoque posset, restituturum. Unde existimo nonnullos tradere ausos, suspectum eum Augusto revocatumque ex provincia et quia cunctaretur, interceptum veneno. Quod equidem magis ne praetermitterem rettuli, quam quia verum aut veri simile putem, cum Augustus 10 tanto opere et vivum dilexerit, ut coheredem semper filiis instituerit, sicut quondam in senatu professus est, et defunctum ita pro concione laudaverit, ut deos precatus sit, similes ei Caesares suos facerent, sibique tam honestum quandoque exitum darent quam illi dedissent. Nec con- 15 tentus elogium tumulo eius versibus a se compositis insculpsisse, etiam vitae memoriam prosa oratione composuit.

Ex Antonia minore complures quidem liberos tulit, verum tres omnino reliquit: Germanicum, Livillam, Claudium.

Claudius natus est Iulio Antonio, Fabio Africano conss. 20 Kl. Aug. Luguduni, eo ipso die quo primum ara ibi Augusto dedicata est, appellatusque Tiberius Claudius Drusus. Mox fratre maiore in Iuliam familiam adoptato, Germanici cognomen assumpsit. Infans autem relictus a patre, ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae tempus variis et te- 25 nacibus morbis conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato, ne progressa quidem aetate ulli publico privatoque muneri habilis existimaretur. Diu atque etiam post tutelam receptam alieni arbitrii et sub paedagogo fuit; quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi 30 appositum, ut se quibuscumque de causis quam saevissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur. Ob hanc eandem valitudinem et gladiatorio munere, quod simul cum fratre memoriae patris edebat, palliolatus novo more praesedit; et togae virilis die circa mediam noctem sine sollemni 35 3 officio lectica in Capitolium latus est. Disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit ac saepe experimenta cuiusque etiam publicavit. Verum ne

10

sic quidem quicquam dignitatis assequi aut spem de se commodiorem in posterum facere potuit.

Mater Antonia portentum eum hominis dictitabat, nec absolutum a natura, sed tantum inchoatum, ; ac si quem 5 socordiae argueret, stultiorem aiebat filio suo Claudio. Avia Augusta pro despectissimo semper habuit, non affari nisi rarissime, non monere nisi acerbo et brevi scripto aut per internuntios solita. Soror Livilla cum audisset quandoque imperaturum, tam iniquam et tam indignam sortem P. R. palam et clare detestata est. Nam avunculus maior Augustus quid de eo in utramque partem opinatus sit, quo certius cognoscatur, capita ex ipsius epistulis posui.

15 bus.

Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti mea Livia, 4 quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis MartialiConsentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum, quod consilium in illo sequamur. Nam si est artius (ut ita dicam) holocleros, quid est quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus sit? Sin autem 20 ἠλαττῶσθαι sentimus eum et βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματος καὶ εἰς τὴν τῆς ψυχῆς ἀρτιότητα, praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus tà τοιαῦτα σκώπτειν καὶ μυκτηρίζειν ειωθόσιν. Nam semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum deli25 berabimus, μὴ προϋποκειμένου ἡμῖν posse arbitremur eum gerere honores, песпе. In praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab Silani filio homine sibi affini admoneri, ne quid 30 faciat quod conspici et derideri possit. Spectare eum circenses ex pulvinari, non placet nobis; expositus enim in fronte prima spectaculorum, conspicietur. In Albanum montem ire eum, non placet nobis, aut esse Romae Latinarum diebus. Cur enim non praeficitur urbi, si 35 potest sequi fratrem suum in montem? Habes nostras, mea Livia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctue

mur.

Licebit autem, si voles, Antoniae quoque nostrae

des hanc partem epistulae huius legendam. Rursus alteris litteris:

Tiberium adulescentem ego vero, dum tu aberis, cotidie invitabo ad caenam, ne solus caenet cum suo Sulpicio et Athenodoro. Qui vellem diligentius et minus 5 μETεdows deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur. Misellus ἀτυχεῖ· nam ἐν Tots onоvdalous, ubi non aberravit eius animus, satis apparet ἡ τῆς ψυχῆς αὐτοῦ εὐγένεια. Item tertiis litteris:

Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem 10 potuisse, peream nisi, mea Livia, admiror. Nam qui tam ἀσαφῶς loquatur, qui possit cum declamat σαφῶς dicere quae dicenda sunt, non video.

Nec dubium est, quid post haec Augustus constituerit et reliquerit eum nullo praeter auguralis sacerdotii honore im- 15 pertitum, ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac paene extraneos e parte sexta nuncuparit, legato quoque non amplius quam octingentorum sestertiorum prosecutus. 5 Tiberius patruus petenti honores consularia ornamenta detulit; sed instantius legitimos flagitanti id solum codicillis 20 rescripsit, quadraginta aureos in Saturnalia et Sigillaria misisse ei. Tunc demum abiecta spe dignitatis, ad otium concessit, modo in hortis et suburbano modo in Campaniae secessu delitescens, atque ex contubernio sordidissimorum hominum super veterem segnitiae notam ebrie-25 tatis quoque et aleae infamiam subiit.

6 Cum interim, quamquam hoc modo agenti, numquam aut officium hominum aut reverentia publice defuit. Equester ordo bis patronum eum perferendae pro se legationis elegit, semel cum deportandum Romam corpus Augusti hu- 30 meris suis ab consulibus exposceret, iterum cum oppressum Seianum apud eosdem gratularetur; quin et spectaculis advenienti assurgere et lacernas deponere solebat. Senatus quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum extra ordinem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, 35 quam incendio amiserat, publica impensa restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset. Quod decretum abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius

ac damnum liberalitate sua resarturum pollicente. Qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia nuncupatum, legato etiam circa sestertii vicies prosecutus commendavit insuper exercitibus ac senatui populoque R. inter 5 ceteras necessitudines nominatim.

Sub Gaio demum fratris filio, secundam existimationem 7 circa initia imperii omnibus lenociniis colligente, honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses, evenitque ut primitus ingredienti cum fascibus forum praetervolans 10 aquila dexteriore umero consideret. Sortitus est et de altero consulatu in quartum annum; praeseditque nonnumquam spectaculis in Gai vicem, adclamante populo: Feliciter partim patruo imperatoris partim Germanici fratri! Nec eo minus contumeliis obnoxius vixit. Nam et si paulo 8 15 serius ad praedictam caenae horam occurrisset, nonnisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagrove velut per ludum excitabatur a copreis. Solebant et 20 manibus stertentis socci induci, ut repente expergefactus faciem sibimet confricaret.

Sed ne discriminibus quidem caruit. Primum in ipso 9 consulatu, quod Neronis et Drusi, fratrum Caesaris, statuas segnius locandas ponendasque curasset, paene honore sum25 motus est; deinde extraneo vel etiam domesticorum aliquo deferente assidue varieque inquietatus. Cum vero detecta esset Lepidi et Gaetulici coniuratio, missus in Germaniam inter legatos ad gratulandum, etiam vitae periculum adiit, indignante ac fremente Gaio patruum potissimum ad se mis30 sum quasi ad puerum regendum, adeo ut non defuerint, qui traderent praecipitatum quoque in flumen, sicut vestitus advenerat. Atque ex eo numquam non in senatu novissimus consularium sententiam dixit, ignominiae causa post omnis interrogatus. Etiam cognitio falsi testamenti recepta est, in 85 quo et ipse signaverat. Postremo sestertium octogies pro introitu novi sacerdotii coactus impendere, ad eas rei familiaris angustias decidit, ut cum obligatam aerario fidem liberare non posset, in vacuum lege praediatoria venalis

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »