Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

libellique cum quibusdam notissimis versibus, ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant. 5 Habuit et pingendi fingendique non mediocre studium.

53

Maxime autem popularitate efferebatur, omnium aemulus, qui quoquo modo animum vulgi moverent. Exiit opinio, post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad Olympia inter athletas; nam et luctabatur assidue, nec aliter certa10 mina gymnica tota Graecia spectaverat quam brabeutarum more in stadio humi assidens ac, si qua paria longius recessissent, in medium manibus suis protrahens. Destinaverat etiam, quia Apollinem cantu, Solem aurigando aequiperare existimaretur, imitari et Herculis facta; praeparatumque leonem aiunt, 15 quem vel clava vel brachiorum nexibus in amphitheatri arena spectante populo nudus elideret. Sub exitu quidem vitae pa- 54 lam voverat, si sibi incolumis status permansisset, proditurum se partae victoriae ludis etiam hydraulam et choraulam et utricularium, ac novissimo die histrionem saltaturumque Virgili 20 Turnum. Et sunt qui tradant, Paridem histrionem occisum ab eo quasi gravem adversarium. Erat illi aeternitatis perpetuae-55 que famae cupido, sed inconsulta. Ideoque multis rebus ac locis, vetere appellatione detracta, novam indixit ex suo nomine, mensem quoque Aprilem Neroneum appellavit; desti25 naverat et Romam Neropolim nuncupare.

Religionum usque quaque contemptor, praeter unius Deae 56 Syriae. Hanc mox ita sprevit ut urina contaminaret, alia superstitione captus, in qua sola pertinacissime haesit. Siquidem icunculam puellarem, cum quasi remedium insidiarum a ple30 beio quodam et ignoto muneri accepisset, detecta confestim coniuratione, pro summo numine trinisque in die sacrificiis colere perseveravit, volebatque credi monitione eius futura praenoscere. Ante paucos quam periret menses attendit et extispicio, nec umquam litavit.

35

Obiit tricensimo et secundo aetatis anno, die quo quondam 57 Octaviam interemerat, tantumque gaudium publice praebuit, ut plebs pilleata tota urbe discurreret. Et tamen non defuerunt qui per longum tempus vernis aestivisque floribus tumu

lum eius ornarent, ac modo imagines praetextatas in rostris proferrent, modo edicta quasi viventis et brevi magno inimicorum malo reversuri. Quin etiam Vologaesus Parthorum rex, missis ad senatum legatis de instauranda societate, hoc etiam magno opere oravit ut Neronis memoria coleretur. Denique 5 cum post viginti annos, adulescente me, extitisset conditionis incertae qui se Neronem esse iactaret, tam favorabile nomen eius apud Parthos fuit, ut vehementer adiutus et vix redditus sit.

C. SUETONI TRANQUILLI

DE VITA CAESARUM

LIBER VII.

GALBA. OTHO. VITELLIUS.

GALBA.

Progenies Caesarum in Nerone defecit: quod futurum, 1 compluribus quidem signis, sed vel evidentissimis duobus ap paruit. Liviae, olim post Augusti statim nuptias Veientanum suum revisenti, praetervolans aquila gallinam albam, ramulum lauri rostro tenentem, ita ut rapuerat, demisit in gremium; 10 cumque nutriri alitem, pangi ramulum placuisset, tanta pullorum suboles provenit, ut hodieque ea villa ad Gallinas vocetur, tale vero lauretum, ut triumphaturi Caesares inde laureas decerperent; fuitque mos triumphantibus, illas confestim eodem loco pangere; et observatum est, sub cuiusque obitum ar15 borem ab ipso institutam elanguisse. Ergo novissimo Neronis anno et silva omnis exaruit radicitus, et quidquid ibi gallinarum erat interiit; ac subinde tacta de caelo Caesarum aede, capita omnibus simul statuis deciderunt, Augusti etiam sceptrum e manibus excussum est.

20

Neroni Galba successit nullo gradu contingens Caesarum 2 domum, sed haud dubie nobilissimus magnaque et vetere prosapia, ut qui statuarum titulis pronepotem se Quinti Catuli Capitolini semper ascripserit, imperator vero etiam stemma in atrio proposuerit, quo paternam originem ad Iovem, maternam 25 ad Pasiphaam Minois uxorem referret.

Imagines et elogia universi generis exequi longum est, fa- 3

4

miliae breviter attingam. Qui primus Sulpiciorum cognomen Galbae tulit cur aut unde traxerit, ambigitur. Quidam putant, quod oppidum Hispaniae frustra diu oppugnatum inlitis demum galbano facibus succenderit; alii, quod in diuturna valitudine galbeo, id est remediis lana involutis, assidue uteretur; non-5 nulli, quod praepinguis fuerit visus, quem galbam Galli vocent; vel contra, quod tam exilis, quam sunt animalia quae in aesculis nascuntur appellanturque galbae. Familiam illustravit Servius Galba consularis, temporum suorum et eloquentissimus, quem tradunt Hispaniam ex praetura optinentem, triginta Lu- 10 sitanorum milibus perfidia trucidatis, Viriathini belli causam extitisse. Eius nepos ob repulsam consulatus infensus Iulio Caesari, cuius legatus in Gallia fuerat, conspiravit cum Cassio et Bruto, propter quod Pedia lege damnatus est. Ab hoc sunt imperatoris Galbae avus ac pater: avus clarior studiis quam 15 dignitate (non enim egressus praeturae gradum) multiplicem nec incuriosam historiam edidit; pater consulatu functus, quamquam brevi corpore, atque etiam gibber, modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitavit. Uxores habuit Mummiam Achaicam, neptem Catuli proneptemque L. Mummi, qui 20 Corinthum excidit; item Liviam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur, et aliquanto enixius post quam subinde instanti vitium corporis secreto posita veste detexit, ne quasi ignaram fallere videretur. Ex Achaica liberos Gaium et Servium procreavit, 25 quorum maior Gaius attritis facultatibus urbe cessit, prohibitusque a Tiberio sortiri anno suo proconsulatum voluntaria morte obiit.

Ser. Galba Imp. M. Valerio Messala, CN. Lentulo cons. natus est VIIII. Kl. Ian. in villa colli superposita prope Ter- 30 racinam, sinistrorsus Fundos petentibus, adoptatusque a noverca sua Livi nomen et Ocellae cognomen assumpsit, mutato praenomine; nam Lucium mox pro Servio usque ad tempus imperii usurpavit. Constat Augustum puero adhuc, salutanti se inter aequales, apprehensa buccula dixisse: Kal où tέ-35 κνον τῆς ἀρχῆς ἡμῶν παρατρώξῃ. Sed et Tiberius, cum comperisset imperaturum eum verum in senecta, Vivat sane, ait, quando id ad nos nihil pertinet! Avo quoque eius ful

gur procuranti, cum exta de manibus aquila rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, responsum est, summum sed serum imperium portendi familiae; et ille irridens Sane, inquit, cum mula pepererit. Nihil aeque postea Galbam tem5 ptantem res novas confirmavit quam mulae partus, ceterisque ut obscenum ostentum abhorrentibus, solus pro laetissimo accepit memor sacrificii dictique avi.

Sumpta virili toga, somniavit Fortunam dicentem, stare se ante fores defessam, et nisi ocius reciperetur, cuicumque ob10 vio praedae futuram. Utque evigilavit, aperto atrio simulacrum aeneum deae cubitali maius iuxta limen invenit, idque gremio suo Tusculum, ubi aestivare consuerat, avexit et in parte aedium consecratum menstruis deinceps supplicationibus et pervigilio anniversario coluit.

15

Quamquam autem nondum aetate constanti, veterem civitatis exoletumque morem ac tantum in domo sua haerentem obstinatissime retinuit, ut liberti servique bis die frequentes adessent ac mane salvere, vesperi valere sibi singuli dicerent. Inter liberales disciplinas attendit et iuri. Dedit et matrimo- 5 20 nio operam; verum, amissa uxore Lepida duobusque ex ea filiis, remansit in caelibatu, neque sollicitari ulla condicione amplius potuit, ne Agrippinae quidem, viduatae morte Domitii, quae maritum quoque adhuc necdum caelibem Galbam adeo omnibus sollicitaverat modis, ut in conventu matrona25 rum correpta iurgio atque etiam manu pulsata sit a matre Lepidae.

Observavit ante omnis Liviam Augustam, cuius et vivae gratia plurimum valuit et mortuae testamento paene ditatus est; sestertium namque quingenties cum praecipuum inter le30 gatarios habuisset, quia notata non perscripta erat summa, herede Tiberio legatum ad quingenta revocante, ne haec quidem accepit.

Honoribus ante legitimum tempus initis, praetor com- 6 missione ludorum Floralium novum spectaculi genus, ele35 phantos funambulos, edidit; exin provinciae Aquitaniae anno fere praefuit; mox consulatum per sex menses ordinarium gessit, evenitque ut in eo ipse L. Domitio patri Neronis, ipsi Šalvius Otho pater Othonis succederet, velut praesagium in

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »