Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Ovare et triumphare hoc differt, quod triumphans quadrigis vehitur et coronatus laurea corona subsequitur pompam; qui autem ovat, aut super equum tripudiat aut mirtea corona cinctus pompam praecedit.

Omnes cunctos et universos] omnes quorum mentio est; cuncti qui ubique sunt; universi tamquam in unum versi. Orare et precari] orare dicitur quoniam oris ratio ducit, et qui orat etiam precatur ut Exorat pacem; at qui rogat non utique orat, sed deprecatur, quod etiam imperiti ad de10 precandum descendunt.

Omne et totum] omne universitatem significat, totum soliditatem.

Ostentum monstrum et prodigium] ostentum sine corpore solido nobis se ostendit et oculis et auribus obicitur, 15 ut interdiu tenebrae, nocte lux; prodigium quod solidis corporibus conspicitur, ut in caelo cometes stella aut fax; monstrum quod [contra] naturam cognitam egreditur, ut serpens cum pedibus, avis cum IIII. alis.

Properare et festinare] properat qui unum quodque ma20 ture transigit; festinat qui simul multa incipit nec perficit. Polliceri et promittere] promittimus rogati, pollicemur

25

ultro.

Pecudes et pecora] pecudes oves tantum accipimus, pecora autem mixtura omnium animalium est.

Palam et coram] palam omnium praesentium nota, coram personam accipere desiderat.

Patrium et paternum] patrium a patria venit, paternum a patre.

Pomaria et pometa] pomaria vasa dicimus, sicut olearia: 30 pometa sicut oliveta et ficeta, maleta.

35

Prior venit et ante venit] prior ad dignitatem, ante ad tempus refertur.

Primum et priorem] prior alterum praecedit, primus

omnes.

Proprius et propius] proprius domini, propius est loci.
Paret et apparet] paret imperio, apparet videntibus.

Putat existimat opinatur arbitratur et suspicatur id differt] putat qui dubitat, existimat qui ea quae acta sunt per

pendit, opinatur qui opinioni aut suae aut alterius credit, arbitratur qui dubiae rei finem imponit, suspicatur qui latentis rei prospicit formam.

Prohibere et inhibere] prohibere est porro habere, inhibere nautae in usu habent; et quod prohibemus iure, in-s hibemus imperio.

Plenitudinem et plenitatem] plenitudo corporum est, plenitas rerum; ita plenitudinem obesorum corporum, plenitatem quarumlibet dicimus rerum.

Precari et deprecari] precamur deum, deprecamur ho- 10 mines.

Regium et regalem] regius puer est regis, regalis rex qui regit regnum.

Relictum et desertum hoc differt, quod relinquimur sponte, deserimur inviti.

Reliquos et ceteros] reliquos dicimus relictos ex omnibus, ceteros quos excipimus.

Redibium per b et redivium per v litteram] redibium quod nascitur semel in anno, redivium quod saepe revivescit.

Rogum et pyram] pyra sacrificiis, rogus defunctis.

Sempiternum et perpetuum] Nigidius in libro quarto ait: sempiternum inmortalium rerum, perpetuum mortalium est; perpetuitas enim in nostra natura est, quae perpeti accidentia potest, sempiternitas infinita est, eo quod semper.

Sedulum et serium] sedulus sine dolo est et strenuus, serius quasi severus et asper; serias etiam dictas res a barbaris qui Seres appellantur, asperrimi et austerrimi.

15

20

25

Sceleratum scelerosum et scelestum id differt] sceleratus est suo aliquo scelere contaminatus vel aliqua contagione 30 pollutus et infamis; scelestus autem scelerum cogitator et conmissor; scelerosus vero, quasi insidiosus periculosus, propter assiduitatem scelerum.

Silere et tacere] qui silet desinit loqui, tacet autem qui nondum coepit.

Consequi, assequi, insequi] consequimur praecedentem, assequimur studio, insequimur inimicum.

35

Simulare, dissimulare] simulamus quae nescimus, dissimulamus quae scimus.

Servitium et servitutem] servitus est necessitas serviendi, servitium servientium numerus.

5 Sensum et intellectum] sensus naturalis est, intellectus in rebus obscuris.

Sanguinem cruorem et saniem hoc differt] sanguis dicitur cum intra corpus est, eo quod nos sanciat, id est contineat; cruor cum funditur, dictus ab eo quod nos corruere 10 cogat; sanies cruor putridus.

Scelus et facinus] scelus crimen est, facinus etiam in laude ponitur.

Solum unicum solitarium et unum] solus a ceteris relictus, unus initium multorum, solitarius sine ceteris, unicus 15 qui propter inopiam aliorum id ipsum est quod solus.

20

25

30

Soloecismum et barbarismum] soloecismus in sensu fit, barbarismus in voce.

Super et supra super superior inferiore, supra quod substratum aliquid habet aut quod supra quid imminet.

ut

Simul et simitu] simul una pariterque res declarat, simul legimus vel scribimus; simitu loci recipit significationem, tamquam simul itu.

Saevum et crudelem] saevus circa verbera est, crudelis monstratur sanguine.

Sic et ita] sic qui dicit ostendit exemplum, ita ad rationem refertur.

Stillam et guttam] gutta imbrium est, stilla olei vel aceti. Terminum et finem] terminus nonnisi manu ponitur, finis sermonis vel voluptatis aut alicuius rei intellegi potest.

Terga et tergora] terga hominum, tergora animalium; et in numero singulari tergum hominis dicimus et tergus animalis.

Tum et tunc] tum ordinis habet significationem, tunc temporis. 35 Tenere et sumere et accipere] tenemus quae sunt in nostra potestate, sumimus posita, accipimus data vel ab alio accepta; vel tenemus et sumimus a nobis, accipimus ab alio.

Tardum pigrum inertem et segnem] tardus dicitur qui

trahit tempus, iners sine arte et nullius officii capax, piger per omnia aegro similis, segnis semotus a calore [sciendi.] Tuor et tueor] tuor video, tueor custodio.

Turpem et deformem] turpis vita, deformis specie intellegitur.

Vadem ac sponsorem et praedem] vas qui ipsum se aut aliud quodlibet pro alio tradit, sponsor qui alium sponsione sua suscipit, praes qui pro se alium praesens praesenti dicit id est dat.

5

Vestem et vestimenta] vestis proprie feminarum est, vesti- 10 mentum virorum.

Uvidum humidum udum et madidum] uvidum penitus infectum est, madidum ex una parte, humidum quod ad mediuin usque pervenit, udum summum tactum tantum cuiusque rei.

Vetus et vetustum] vetus novo comparatur ex contrario, 15 vetustum ad antiquitatem refertur.

Vim vires et virtutem] vis iniuriae est, vires corporis, virtus animi.

Ultorem et vindicem] ulciscimur nos accepta iniuria, vindicamus ne accipiamus.

Vereor et revereor] vereor ad metum refertur, revereor ad affectum.

20

Ulcus vulnus et plagam] ulcus per se exit aut fit intrinsecus ex se, vulnus ex ferro fit, plaga planus ictus est; et quod ulcus levitatis est, vulnus gravitatis, plagae etiam verbera 25

vocantur.

Voluntatem et voluptatem] voluntas animi est, voluptas corporis.

Virum et masculum] vir specie intellegitur, masculus genere; et quod vir tribus modis accipitur, natura nuptiis vir- 30 tute; masculus etiam ab homine segregatur.

Vultum et faciem hoc differt, quod vultus animi indicium est, facies oris positio; et vultus interdum mutatur, facies manet; licet et una res pro alia saepe commutetur in genere ab specie.

INDEX

NOMINUM PROPRIORUM

HISTORICUS, GEOGRAPHICUS, LITTERARIUS.

SUETONIUS.

21

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »