Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

2) praefatio ad C. Septicium Clarum praefectum praetorio vel praefectum praetorianarum cohortium, in qua de consilio suo scriptorem docuisse suspicor quae lectorum scire intererat.

3) Caesarum gentile stemma, orέuua ovyyɛvinov Kaloάoov (uti scriptum fuisse iudicavi p. 283, 8 et 287, 25 vel a Suida vel Suidae auctore). Desiderari a lectoribus talem generis Caesarum descriptionem, vulgaria exempla Suetonii documento sunt eius modi stemmatis instructa. Neque ignorasse veteres id artificium, testis est Tranquillus ipse p. 188, 8.

4) Libri primi, qui de Divo Iulio est, initium. Necessario enim Tranquillus, quem ad modum in reliquis vitis facere consuevit, de Iuliae familiae origine Albana ac Troiana eiusdemque incrementis, tum de Caesarum nomine et genere, postremo de ipsius Divi Iulii ortu futuraeque magnitudinis signis, de puerili institutione et magistris exposuerat. Inde superesse arbitror frustulum p. 286, 9 relatum, quod perperam Broukhusius ex p. 79, 35, Casaubonus adeo ex p. 226, 31-33 derivatum voluerat. De Caesarum nomine Spartianus quoque in Aelio Vero cap. 2 et Servius ad Verg. Aen. 1, 286 Tranquillo auctore usi esse videntur. De magistro ipse mentionem fecit p. 260, 15.

Omnia haec quae modo enumeravimus complectenti facile videbitur integer quaternio deperisse eius exempli, unde nostra omnia propagata sunt. Facta esse ea iactura debet post Lydum qui saeculo VI medio scripsit, et ante IX saeculum quo Memmianus liber scriptus est, omnium ut integerrimus ita et vetustissimus, sed capite et ipse truncatus et tamquam res salva esset, maiuscula littera initiali et versiculo rubricato ornatus.

libros VIII,

Distribuit Suetonius opus de Caesarum vita in libros distincti in octo; certe nulla videtur esse idonea causa, cur veteri testimonio p. 283, 8 fidem derogemus. Librorum enim Suetonianorum hac in re nulla auctoritas esse potest, postquam titulo una cum principio operis deperdito ipsa quoque descriptio obscurari coepta est. Itaque factum

item in ca.

pita.

est ut in antiquissimo Memmiano codice duodecim vitae nominibus imperatorum distinguerentur omnes, sed non ultra quinque primas Divi Iulii, Divi Augusti, Tiberii, C. Caligulae2), Divi Claudii vitas numerandi vocabula servarentur liber primus, liber secundus, liber tertius, liber quartus, liber quintus. Ac ne hoc quidem praetermittendum est, quod in eodem libro Caesares sex primi singulis versiculis litterarum maiorum et rubricatarum incipiunt, sex posteriorum tantum duo, Galba et Vitellius. Procedente tempore malum latius serpsit, cum interruptum numerorum ordinem librarius aliquis ita resarciendum existimaret, ut singulis vitis singulos libros tribueret, id est libros distingueret duodecim. Ea labes iam codicem Mediceum tertium (pl. 68, 7) qui inter minus integros de antiquissimis est, occupavit, ut mirum videri non debeat, quod Vincentius Bellovacensis et lacobus Magni et alii mediae aetatis scriptores cum vetustissimis editoribus hunc ordinem secuti sint. Sed cum reputaverimus tres Flavios coniunctos librum efficere minorem quam vel unum Tiberium, tresqne aestivos' imperatores ne Caligulam quidem aequare magnitudine, comparatis etiam aliorum scriptorum ut Diogenis Laertii rationibus, recte ac merito Isaacum Casaubonum anno 1595 iudicabimus Suidae auctoritati concessisse.

[ocr errors]

Capitum quoque distinctionem ne silentio transeam, nolui eum quidem ordinem numerandique morem perturbare, quem a scribis quinto decimo saeculo inductum primisque editionibus receptum Erasmus numeris in margine editionis Basiliensis a. 1518 appositis sanxisse videtur in perpetuum.; neque is tam ineptus est ut abiici debuerit. Sed nolui tamen nescius esses, lector benevole, reperisse me in Memmiano codice aliam capitum divisionem tam commodam tamque luculentam, ut ipsius Tranquilli manu instituta esse videatur. Eam igitur, paucis modo aliter administratis quae necessario refingenda

2) Tranquilli librum vitam Caligulae continentem Lampridius quoque commemorat in Commodo cap. 10.

erant, in hac editione accurate expressam esse scito versiculorum initiis reductis.

De vita Caesarum libri octo quo tempore editi, quò principio praediti, qua ratione in libros et capita divisi fuerint, exposuimus; iam dicendum est, quo consilio et quo scribendi genere compositi, denique quibus iudiciis a posteris excepti sint.

Amisso operis initio cum auctorem ipsum de consilio suo laborisque adiumentis disserentem non habeamus, hoc mihi videtur ante omnia ac probe tenendum esse, ut in vitarum scriptoribus, non in historiarum auctoribus collocari se voluerit). Itaque inique faceret, qui prooemia, orationes, morum adumbrationes et si quae solent huius generis altiora et ampliora ab historicis cum rerum gestarum memoria coniungi, a Tranquillo desideraret; talia neque scripsit neque se scripturum recepit, hoc unum secutus ut Caesarum duodecim vitam neque quicquam praeterea componeret. Tale consilium haudquaquam improbandum duco, cum res enarrandae sunt, quarum summa ad unum principem regio quidem nomine carentem sed potestate plus quam regia praeditum delata est; immo laudandum esse existimo, cum scriptorem aliquem video intellexisse hoc se scribendi genere, quod in vitis exponendis versetur, facilius quam historica arte, rara illa et praeclara, et sibi et aliis satis esse facturum.

Sed hoc tamen concedendum est, Suetonianum genus Operis vitia neque ad Taciti Agricolam neque ad Plutarcheas vitas accedere. Primum enim temporum nimium indiligens est, cum non modo ad annorum numeros praeter natalem fatalemque diem nihil fere retulerit, sed ne per aetatis quidem gradus distinxerit eius hominis cuius vitam persequitur, mores corroboratos, immutatos, corruptos; hinc fit ut illius morum tam bonorum quam malorum singula documenta inveniamus multa, sed universi ingenii mox in

3) Id ne Vopiscum quidem latuit, qui in Probo cap. 2 non ut Sallustios, inquit, Livios Tacitos Trogos... imitarer, sed Marium Maximum, Suetonium Tranquillum etc

et virtutes.

melius mox in peius mutati, denique perfecti ac consummati nusquam plenam imaginem videamus adumbratam. Deinde hoc in Suetonio reprehendendum est, quod rerum publicarum minus diligens fuit quam Caesarum personis dignum videtur. De re publica pace belloque vel aucta vel deminuta, de civium provincialiumque statu, de legibus et magistratibus pauca quaedam et disiecta adnotavit, totus fere in id intentus, ut a Caesaribus suis nihil humani alienum fuisse doceret. Hinc factum est ut in Divi Augusti vita Agrippae et Maecenatis laudes, in Tiberio Seiani scelera verbis vel nullis vel parcissimis illustrarentur; hinc C. Caligulae spurcissimum illud quadriennium integri libri spatium explevit; hinc trium principum rebellio, nisi Taciti historias fortuna servasset, obscurissima foret.

Laborat igitur Suetonianum genus vitiis quibusdan. non exiguis, quae cum vitae studiorumque genere scriptoris videntur coniuncta fuisse. Publicis enim muneribus numquam functus nec magis animi quadam magnitudine naturali adiutus, sed libros indefesso studio legere excerpere inter se conferre solitus, facilius singularia et aliquo modo exstantia facta vel dicta animadvertere ac per capita componere quam aequabilem copiosumque rerum ordinem, qui quasi vitae humanae decursum aliquem imitaretur, pertexere potuit. Inde explicare licet, quod quae de eius Illustribus viris supersunt, quoniam sunt hominum litteris deditorum vitae, accedente etiam insigni singularum brevitate, perfectionis speciem habent maiorem; Caesares vero, sive nati sunt et educati ad spem imperandi, sive provecta aetate ad principatum accesserunt, ad unam eandemque fere capitum formulam descripti sunt, ut grammaticum hominem agnoscere tibi videare, qui ex auctorum infinita multitudine notabilia quaeque decerpta et in discretos adversariorum forulos disposita interiecto tempore componere et stilo formare aggressus est.

Sunt tamen his ipsis vitiis laudes coniunctae, quas prudens historicarum rerum iudex maximi faciet: in col

ligendis rebus eximia ac plane singularis fides et diligentia, in conscribendis prudentia et verborum elegantia rara. De fontibus, ut nunc loquimur, Suetonii nostra memoria multi egerunt vel omnium vel singularum vitarum, ut Schweiger Golbéry Krause Prutz Egger Hirzel Wiedemann, quos honoris causa appello, sed inter omnes convenit, ubique idoneos secutum auctores, numquam consilio, rarissime errore falsa tradidisse. Frequenter scriptores a se consultos nominatim affert, Acta quoque populi et senatus, ipsas Caesarum epistolas autographas p. 76, 22. 197, 1 ad quas ipsi aditus patebat, inspexit, ne libellis quidem sine nomine vulgatis famosisque versiculis neglectis, sed optimos quosque auctores et quantum fieri potuit rebus gestis aequales secutus. Quanta cura in diversitate tradentium vel minutas res tractaverit, exemplo esse potest p. 121 sq. disputatio de loco ubi C. Caligula natus sit. Quam diligenter primarios auctores sequi soleat, documento est Divi Augusti index rerum a se gestarum, quem monumentum Ancyranum dicere consuevimus, non modo commemoratus p. 85, 29, sed per totam Augusti vitam collatus et in usum conversus, ut non raro vel eadem verba remanserint, ut p. 46, 32. 47, 13-17. 57, 37-58, 7. Nonnumquam nimium brevitatis studium fraudi fuit, ut quae discerni et poterant et debebant in unum coniungeret. De iis historicis, quorum libri aetatem tulerunt, Velleium Iosephum Plutarchum nusquam consuluisse videtur, Tacitum si per aetatem legere potuit et legit, id quod p. 186, 26. 196, 37 credibile fit1), certe ducem neque in Tiberii rebus tradendis, quod Sievers putabat, neque in rebellione trium principum enarranda secutus est.

In componendis rebus eum fere morem tenet, ut repetitis ex antiquitate familiae vel gentis originibus, ipsius imperatoris, cuius vitam scribit, pueritiam virilem

4) Multa parum idonea affert Krause de Suetonii fontibus p. 4. 5. 70. Berol. 1831. Male et Niebuhr in praelectt. hist. Rom. 3 p. 204 (aliter p. 28) et Boetticher in lexico Taciteo p. XXII Tacitum putarant post Suetonium scripsisse.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »