Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

nonnulla typographica, intelligitur. Tum e Florentina editione a. 1478, quae veterum omnium longe optima est, lectionibus ferme CCLXX receptis totidem fere emendationes intulerunt. Sed ne Incertam quidem neglexerunt, circiter XXV locis, ut p. 260, 22 reperi; p. 266, 7 quoad: p. 269, 21. 28 adiectis et infuit; p. 271, 10 actaque ita ad illam editionem sive potius Beroaldinam eius repetitio nem refictis; Beroaldum enim emendationes quaedam, ut p. 258, 6 Praeconinus; p. 266, 30 praesagiente, prodere videntur. His si addideris pauca suo arbitrio administrata, ut Graecis litteris vocabula Graeca scripta, Ciceronis locum p. 263, 25 sqq. e Cicerone suppletum, praenomen pro M p. 258, 9 correctum, in p. 257, 17 et etsi p. 265, 19 additum, deletum p. 261, 25 corruptum vocabulum (natum, natus, nominatus) et p. 266, 27 vero: omnem Aldinam editionem explicatam et quasi in luce positam habebis. Restant tamen, non est enim celandum, etiam nunc obscura haec: oratores additum p. 257, 6; Satrii p. 264, 14 et quidam p. 269, 36 scriptum: quorum primum et tertium in Berolinensi, medium in Leidensi libro exstat, impressum ante Aldum non cognovi.

His igitur virtutibus excellens Aldina recensio digna et habita est et fuit, quae ab insequentibus vel per omnia vel paucis mutatis repeteretur. Inter criticos proximae aetatis laudandi sunt Robertus Stephanus, Elias Vinetus, Achilles Statius, et inde a Casaubono ii qui de universo Suetonio bene meruerunt. Nam coniunctim cum libris de vita Caesarum primi Antonius Gryphius Lugduni a. 1566 et Theodorus Pulmannus Antverpiae a. 1574 edere insti

tuerunt.

Novum edendi fundamentum iecit Ludovicus Tross Hammone a. 1841 eiusque exemplum imitatus Fridericus Osann Gissae 1854, Leidensi libro ubicumque fieri salva ratione potuit typis expresso. Qua in re cum non satis considerate illi egisse videantur, certa iam quaerenda sunt argumenta, quibus boni libri a corruptis, singulae lectiones probae a falsis distinguantur.

liores.

Meliora igitur ea exempla dico, quae Indicem prae- Libri mescriptum habent eorum grammaticorum et rhetorum, quorum vitas libellus integer continebat. Is index necessario antiquissimus et vel Henochiano libro antiquior est, cum et deperditae partis nomina servaverit, cfr. infra p. 272, et ad superstitem partem emendationis 3) nonnihil conferat. Fortasse ne erraret quidem, si quis Plinii maioris, Gellii, Hygini, Polyaeni exemplis usus ipsi Suetonio tribueret.

Hunc igitur nominum indicem in capite libelli scriptum habent libri hi:

1. Vaticani duo ab Achille Statio a. 1565 inspecti, hodie nisi fallor numeris 1518 et 1862 distincti, quorum uterque Taciti quoque Germaniam et de Oratoribus, praeterea prior Porphyrionis scholia Horatiana continet. Varietates a Statio proditas plerasque in Leidensi quoque vel Gudiano libro invenias, sed uter utri similior sit in illa distinguendi negligentia non dixeris 35). Verum cum in Tacito illi secundum Leidensem optimi existimentur, utique dignissimi sunt qui Suetonii quoque gratia diligenter examinentur.

2. Leidensis XVIII Periz. c. 21 cum duobus Taciti libellis coniunctus. Scriptus est a. 1460 ab Ioviano Pontano, fortasse Neapoli, cfr. p. 288, tum a. 1742 incertum unde a Leidensibus et aere quidem quod Perizonius le

34) Praenomina grammaticorum, quae iam in Henochiano libro effluxerant noto illo scribarum more capitales litteras omittendi, ut ab miniatore ornatiores addantur, Indicis ope reciperata sunt p. 260, 34. 261, 24. 262, 15. 264, 26. 270, 21; ac de postremorum duorum veritate aliunde quoque constat. Item nomen Voltacilius p. 270, 13 indici debetur, ab Hieronymo confirmatur. Ceterum vitia quoque index sua habet, ut cum p. 267, 6 praenomen, p. 263, 16 integrum nomen omittit, p. 265, 18 fryginum offert pro hygino; nam p. 265, 29 praenomen C. in Gudiano quidem indice corruptum

non est.

35) Forsitan priorem Gudiano, posteriorem Leidensi similiorem suspicari licet, cum in libello de Germania Leiden sis et Vaticanus 1862 concinere soleant.

Libri dete

riores.

gaverat emptus. Librum omnium optimum et integerrimum (etiam nunc, postquam Gudianus accessit) diligenter descripserunt et contulerunt Ludovicus Tross in editione Hammone a. 1841 vulgata, Frid. Ritschl in Parergis Plautinis 1 p. 609, lo. Ferd. Massmann ad Taciti Germaniam.

3. Gudianus 93, Guelferbyti repositus cfr. Ebert bibl. Guelferb. p. 159, foliorum quaternariorum septem, optimus. Mea gratia diligentissime contulit amicissimus vir Theodorus Moebius Lipsiensis.

Praeterea in Vaticano 4498, in quo volumine super duos Taciti libellos eiusdem Agricola, item Plinius de viris illustribus multaque alia scripta continentur, Massmann eundem nominum indicem praefixum inveniri refert. Nec minus in Neapolitano sive Farnesiano idem videri poterit scriptus esse, cum certe in Taciteis libellis exemplar illud superiorum et maxime Vaticani 1518 comes sit perpetuus. Contra omissus est, consilio puto editoris, in Florentina editione a. 1478; namque ea cum libris modo enumeratis alioqui conspirare solet.

Iam his libris alterum librorum genus opponitur indice illo destitutum, numero maius, bonitate inferius Diligenter collati sunt hi:

1. Berolinensis, simul cum Caesarum vitis ab Antonio Sinibaldo Neapoli a. 1477 scriptus. Eius collationem non indiligenter factam Frid. Osann acceperat, multo accuratiorem mihi dono dedit Rudolphus Burckhardt Basiliensis, nostrae disciplinae non ita pridem alumnus. Non esse hunc codicem exscriptum e Veneta editione a. 1474, cum qua mira ei necessitudo intercedit, multa comprobant, ut una eademque pagina 258 hae lectiones: viveret, atque magis, pretia vero, ingressu, epistola ostendit, rigida, quarum loco editio illa has praefert: vixerit, ac magis, pretia, gressu, epistola, tigida.

2. Harleianus 2639, Londinii in museo Britannico repositus, scriptus ut videtur a. 1462 et cum Tacito de Oratoribus coniunctus. Examinavit a. 1851 Frid. Osann.

3. Parisin us 7773, quondam Petavianus, cum eodem Taciti libello cohaerens, omnium librorum et pessimus et

a plurimis inspectus. Primus enim P. Pithoeus ad Taciti dialogum a. 1580 editum hunc librum (exemplar Italicum dicit) consuluit, cfr. A. E. Egger in Zimmermanni Zeitschr. f. d. AW. 1836 p. 337 sqq. sed Suetonianae quoque parti eodem anno operam datam lectio incipere p. 271, 14 persuadet, a Pithoeo in praefatione ad Quintiliani declamationes e vet. suo exemplari prodita 36). Secundus est Iacobus Bongarsius, cuius collationem ad margines Pulmannianae editionis adscriptam Casaubonus a. 1595 accepit et ego beneficio C. L. Stei geri V. C. bibliothecae Bernensis praefecti domi habui. Deinde a. 1610 Casaubonus librum ipsum a Paulo Petavio commodatum inspexit. Postea Isaaci Vossii collatio, quae Leidae asservatur, et Burmanno et Oudendorpio praesto fuit. Nostro saeculo Friderici Aug. Wolf precibus obsecutus Lécluse, deinde suam editionem praeparans Osann, denique a. 1855 ego et amicissimus Iacobus Hunziker diligentissime comparavimus.

His scriptis libris editiones impressae addantur Incerta et Veneta a. 1474, in quibus et ipsis Index desideratur.

36) Difficillima quaestio visa est de Pithoei codice aliquo, quem N. Faber ad M. Senecam rhetorem, Casaubonus in utraque editione, Andreas Schottus in Observationibus humanis p. 28 sqq. Bongarsius in exemplo Bernensi commemoraverunt, nemo vidit. Ea difficultas iam soluta est, postquam Veneta editio a. 1474 e tenebris emersit. Nam ut paucis absolvam rem multis verbis non dignam, a Pithoeo exemplum aliquod impressum conscribillatum fuit collationibus duabus, altera libri Parisini 7773, altera editionis Venetae a. 1474. Eae duae collationes cum a Pithoeo obscure significatae essent, factum est ut qui illo exemplo uterentur modo notas confunderent (sicut cum p. 257, 23 recitarent, p. 266, 2 animos, quae lectiones in Parisino reperiuntur, e Pithoei libro attulerunt) modo Pithoei membranas appellarent quae vetus editio dicenda fuit. De universa re non falso nos iudicasse, comprobent lectiones p. 259, 18 principem Romae, 20 declarare, 32 infantiam; p. 262, 8 rerum Romanarum; p. 266, 19 militaris verna; p. 267, 9 Sic cum Romae nusquam nisi apud Pithoeum et in Veneta editione inventae.

Iam collatis inter se libris indice vel praeditis vel destitutis si quis inquisierit, utri universam scriptionem. fidelius et integrius referant, hos posteriores multis locis reperiet pariter omnes corruptos ita, ut necessario corrigi debeant et plerumque possint ex prioribus, illos vero, etsi non incorruptos, at tam egregios cognoscet, ut ex alteris certe corrigi possint nusquam 37). Distinguimus igitur duo librorum genera, quorum alterum indice praefixo notabile codices Vaticanos 1518 et 1862, Leidensem, Gudianum, Neapolitanum, praeterea Florentinam editionem complectitur simulque interna sua praestantia commendatur, alterum libros continens Vaticanum 4498, Florentinum, Venetum, Berolinensem, Harleianum, Parisinum cum editionibus Incerta ac Veneta a. 1474 et indice caret et auctoritate. Et indicem quidem per se spectatum ad librorum bonitatem nihil facere, Florentina editio et Vaticanus liber 4498 convincunt, quorum illa indice carens meliori librorum generi, hic indice praeditus deteriori assignandus fuit. Sed facilius hoc argumento tibi persuadebis, deteriores libros omnes ex aliquo exemplo melioris generis iam satis depravato, qualis Vaticanus 4498 est, facta insuper indicis iactura, esse derivatos.

Rem ut paulo diligentius exemplis illustremus, libri Berolinensis Harleianus Parisinus, itemque nisi fallor Vaticanus 4498 et Florentinus, postremo Veneta editio ac pierumque Incerta 38) vocabula omittunt scilicet p. 257, 3 et 259, 15; ita p. 264, 20; eo p. 265, 23; quae p. 268, 17; corrupte praebent p. 263, 15 nuper factum, 26 praesente scire, 31 habuero; p. 264, 30 liberalis antiquus: p. 265,

37) Nam p. 271, 14 incipere, quod solus Parisinus conabet pro in opere, felici coniecturae deberi Harleianus aperte demonstrat. Obstare videtur locus p. 270, 26 ubi Leid. Gud. ed Flor. a C. habent pro ab; atqui de Vaticanis et Neapolitano nondum constat.

38) Duobus codicibus is qui Incertam editionem paravit usus esse videtur.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »