Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

10

3

C. SUETONI TRANQUILLI

QUAE SUPERSUNT OMNIA.

RECENSUIT

CAROLUS LUDOVICUS ROTH

BRISIGAVUS.

EDITIO STEREOTYPA.


LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI,

MCMIV.

HARVARD COLLEGE LIBRARY

FROM THE LIBRARY OF ORIC BATES MARCH 26, 1938

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI.

ERNESTO RENAN

INSTITUTI FRANCICI SOCIO

B. M.

AD LECTOREM PRAEFATIO.

Suetoniana studia, splendidissimis olim commendata nominibus Politiani Erasmi Lipsii, deinde Casauboni Gronoviorum patris et filii Graevii Burmanni Oudendorpii Ernesti laboribus nobilitata, nostro saeculo valde refrigescere coeperunt. Nam qui proximis temporibus Suetonio edendo manum admoverunt, scholarum commodis consulere satis habuerunt et ipse Fridericus Augustus Wolf, quamvis criticis subsidiis non deficeretur, doctorum hominum exspectationi impar visus est. Praeterea nonnulli de fide rerum a Tranquillo conscriptarum laudabili studio exposuerunt; de verbis emendandis librique specie universa ad pristinam integritatem revocanda omnia acta esse visa sunt. Neque id prorsus falso; nam ab egregiis illis editoribus tam libri veteres magno numero inquisiti et ad emendationem adhibiti sunt, quam emendationes ingeniosae corruptis locis inventae, ut sane qui vel acervum variae lectionis augere elaboraret vel hariolando operam daret, paucorum, sicut mea fert opinio, gratiam esset consecuturus.

Verum hoc nondum satis perfectum esse videtur, ut ex infinito librorum numero optimi et antiquissimi eligantur ac tamquam duces fidi, quos nusquam nisi in apertos errores inciderint ipsi deserere liceat, observentur. Multis in rebus, quae leviores videntur, ut est vocabulorum collocatio aut scribendi ratio aut capitum distinctio, editionum priorum curatores morem semel receptum vulgatumque sequi quam ex libris immutare maluerunt. Sed nostra aetate intellectum est, nullam esse rationem vulgatae lectionis ac ne in minimis quidem rebus habendam, nisi optimorum librorum accederet auctoritas. Itaque

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »