Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση
[blocks in formation]

etiam Hannibal venerat, a consulibus Appio Claudio Nerone et M. Livio Salinatore apud Metaurum fluvium et Senam, Piceni civitatem, in insidias compositas incidit; strenue tamen pugnans, occisus est; ingentes ejus copiæ captæ, aut interfectæ sunt; magnum pondus auri atque argenti Romam relatum. Post hæc Hannibal diffidere de belli coepit eventu. Romanis ingens animus accessit. Itaque et ipsi evocaverunt ex Hispania P. Cornelium Scipionem. Is Romam cum ingenti gloria venit.

Cæsar. Est bos cervi figura, cujus a media fronte inter aures unum cornu exsistit, excelsius magisque directum his, quæ nobis nota sunt, cornibus. Ab eius summo, sicut palmæ, rami quam late diffunduntur. Eadem est feminæ marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum. Sunt item, quæ adpellantur Alces. Harum est consimilis capreis figura et varietas pellium ; sed magnitudine paullo antecedunt mutilæque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent; neque quietis caussa procumbunt, neque, si quo adflictæ casu conciderint, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus : ad eas se adplicant, atque ita, paullum modo reclinatæ, quietem capiunt: quarum ex vestigiis quum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt, aut accidunt arbores tantum, ut summa species earum stantium relinquatur. Huc quum se consuetudine reclinaverint, infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsæ concidunt.

Virgil.
Dejecit vultum, et demissâ voce locuta est :
O felix una ante alias Priameïa virgo,
Hostilem ad tumulum Trojæ sub moenibus altis
Jussa mori ; quæ sortitus non pertulit ullos,
Nec victoris heri tetigit captiva cubile !
Nos, patriâ incensâ, diversa per æquora vectæ,
Stirpis Achilleæ fastus, juvenemque superbum
Servitio enixæ, tulimus ; qui deinde secutus
Ledæam Hermionem, Lacedæmoniosque Hymenæos,
Me famulam famuloque Heleno transmisit habendam.
Ast illum, ereptæ inagno inflammatus amore
Conjugis, et scelerum Furiis agitatus, Orestes
Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras.
Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
Pars Heleno : qui Chaonios cognomine campos,
Chaoniamque omnem Trojano a Chaone dixit;
Pergamaque, Iliacamque jugis hanc addidit arcem.

8

ROYAL MILITARY COLLEGE, SANDHURST.

* Sallust. At ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, acta majorum, et Græcorum militaria præcepta legere cæperint: homines præposteri! Nam gerere, quàm fieri, tempore posterius, re, atque usu prius est. Comparate nunc, Quirites, cum illorum superbiâ me hominem novum. Quæ illi audire, et legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi. Quæ illi literis, ea ego militando didici. Nunc vos existumate, facta, an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam. "Mibi fortuna, illis probra objectantur. Quamquam ego naturam unam, et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum esse. Ac si jam ex patribus Albini, aut Bestiæ quæri posset, mene, an illos, ex se gigni maluerint; quid responsuros creditis, nisi, sese liberos quàm optumos voluisse ? Quòd si jure despiciunt me, faciant idem majoribus suis ; quibus, utì mihi, ex virtute nobilitas cæpit. Invident honori meo : ergo invideant labori, innocentiæ, periculis etiam meis : quoniam per hæc illum cepi. Verùm homines corrupti superbiâ ita cetatem agunt, quasi honores vestros contemnant: ita hos petunt, quasi honestè vixerint. Næ illi falsi sunt, qui diversissumas res pariter exspectant, ignaviæ voluptatem, et præmia virtutis.

Horace.
Foecunda culpæ secula nuptias
Primùm inquinavere, et genus, et domos.
Hoc fonte derivata clades

In patriam populumque, fluxit.
Non his juventus orta parentibus
Infecit æquor sanguine Punico;
Pyrrhumque. et ingentem cecidit

Antiochum, Annibalemque dirum :
Sed rusticorum mascula militum
Proles, Sabellis docta ligonibus
Versare glebas, et severe

Matris ad arbitrium recisos
Portare fustes ; sol ubi montiuin
Mutaret umbras, et juga demeret
Bobus fatigatis, amicum

Tempus agens, abeunte curru.
Damnosa quid non imminuit dies?
Ætas parentum, pejor avis, tulit
Nos nequiores, mox daturos

Progeniem vitiosiorem.

[blocks in formation]
[ocr errors]

in ære.

* Horace.
FLORE, bono claroque fidelis amice Neroni,
Si quis fortè velit puerum tibi vendere natum
Tibure, vel Gabiis, et tecum sic agat : “ Hic et
Candidus, et talos a vertice pulcher ad imos ;
Fiet, eritque tuus nummorum millibus octo :
Verna ministeriis ad nutus aptus heriles,
Literulis Gæcis imbutus, idoneus arti
Cuilibet; argillâ quidvis imitaberis udâ :
Quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.
Multa fidem promissa levant, ubi pleniùs æquo
Laudat venales, qui vult extrudere, merces.
Res urget me nulla : meo sum pauper
Nemo hoc mangonum faceret tibi : non temere a me
Quivis ferret idem. Semel hic cessavit, et, ut fit,
In scalis latuit metuens pendentis habenæ.
Des nummos, excepta nihil te si fuga lædat."
llle ferat pretium, pænæ securus opinor.
Prudens emisti vitiosum : dicta tibi est lex :
Insequeris tamen hunc, et lite moraris iniquâ.

* Tacitus. Ceteris servis, non in nostrum morem, descriptis per familiam ministeriis, utuntur. Suam quisque sedem, suos Penates regit. Frumenti modum dominus, aut pecoris aut vestis, nt colono, injungit : et servus hactenus paret. Cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur. Verberare servum ac vinculis et opere coercere, rarum. Occidere solent, non disciplina et severitate sed inpetu et ira, ut inimicum, nisi quod inpune. Liberti non multum supra servos sunt ; raro aliquod momemtum in domo, numquam in civitate, exceptis dumtaxat iis gentibus, quae regnantur. Ibi enim et super ingenuos et super nobiles ascendunt: apud ceteros inpares libertini libertatis argumentum sunt.

For Translation into Latin Prose : Wars and the administration of public affairs, are the principal subjects of history, but the number of persons interested in these busy scenes is very different, according to the different condition of mankind. In great monarchies, millions of obedient subjects pursue their useful occupations in peace and obscurity. The attention of the writer as well as of the reader, is solely confined to a court, a capital, a regular army, and the districts which happen to be the occasional scene of military operations.

10

ROYAL MILITARY COLLEGE, SANDHURST.

But a state of freedom and barbarism, the season of civil commotions or the situation of petty republics raises almost every member of the community into action, and consequently into notice.

For Latin Verse :-
Thou maid that in my inmost thought

Art fancifully sainted,
Why livest thou not—why art thou nought

But canvass fancifully painted ?
What wert thou, maid ? thy life—thy name-

Oblivion hides in mystery ;
Though from thy face my heart could frame

A long romantic history.
Adieu the charms that vainly move

My soul in their possession-
That prompt my lips to speak of love

Yet rob them of expression.
Yet the dear picture to have praised

Was but a poet's duty,
And shame to him that ever gazed

Impassive on thy beauty.

Subject for original verse composition.

EGERIA.

The maximum number of marks may be attained by any one of these three subjects well done.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors]

No Candidate will be allowed for Translation more than
For Composition in Prose or Verse, or in both
For Grammatical Questions

Marks.

700
500
400

[ocr errors]

Total

1,600

[blocks in formation]

Grammatical Questions. 1. Name the Greek vowels according to their classes of long

short, doubtful; also the diphthongs, mentioning how

these latter are usually rendered in Latin. 2. What are the comparatives and superlatives of μέλας, μέγας,

ευρύς, ταχύς ? 3. What is the Greek for five, sixty, two hundred, the seventh,

the thirty-first, the twenty-third day of the month ? 4. How are the five conjugations of verbs in w distinguished ?

Give a conspectus of moods and tenses for any one verb

that you choose. 5. What cases are governed by γυμνός, έρημος, διάδοχος, εναντίος,

άξιος, οπαδός ? 6. Parse the following words :- ολέκοντο, επέσσυται, άέκοντε,

: ανεδύσατο, αλεξέμεναι. 7. Give instances of verbs which govern a double accusative. 8. What are the genitives of ιμάς, γήρας, πατήρ, μήτηρ, γέρων, πόλις ?

Decline éyou and où in the dual. 9. When do adjectives in os form the feminine in y, and when

in a? 10. With what cases is the preposition pagà constructed ? Give

its different significations, and trace their connexion as

far as you can. 11. Do proper names take the article in Greek ? Prove your

answer by examples. 12. What are the chief peculiarities of the Doric dialect ?

Passages for Translation.

Homer.
Η πολύ λώϊόν έστι, κατά στρατόν ευρύν Αχαιών
Δώρ' αποαιρείσθαι, όστις σέθεν άντίον είπη:
Δημοβόρος βασιλεύς, έπει ούτιδανούσιν ανάσσεις:
"Η γαρ αν, 'Ατρείδη, νύν ύστατα λωβήσαιο.
Αλλ' έκ τοι ερέω, και επί μέγαν όρκον ομούμαι,
Ναι μα τόδε σκήπτρον, το μεν ούποτε φύλλα και όζους
Φύσει, επειδή πρώτα τομήν εν όρεσσι λέλοιπεν,
Ουδ' αναθηλώσεις περί γάρ ά έ χαλκός έλεψε

ε
Φύλλα τε και φλοιόν νύν αυτέ μιν υίες 'Αχαιών
'Εν παλάμης φορέoυσι δικασπόλοι, ούτε θέμιστας
Προς Διός είρύαται· ο δέ τοι μέγας έσσεται όρκος:
Η ποτ' 'Αχιλλήoς πoθη 7ξεται υίας 'Αχαιών
Ξύμπαντας τους δ ούτι δυνήσεαι, αχνύμενός περ,
Χραισμείν, εύτ' αν πολλοί υφ' "Έκτορος ανδροφόνοιο
Θνήσκοντες πίπτωσι· συ δ' ένδοθι θυμόν αμύξεις
Χωόμενος, ότ' άριστον 'Αχαιών ουδέν έτισας.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »