Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

mestico luctu morentibus publice cunctis, Senatus, prius quam edicto convocaretur3, ad Curiam concurrit, obseratisque adhuc foribus4; deinde apertis, tantas mortuo gratias egit, laudesque congessit, quantas ne vivo quidem unquam atque præsenti.

quadraginta unum. Xiphil. LXVI, 18, imperii tempus modo memoratum accessisse dicit irría xai piaκοντα ἔτεσι, καὶ μησὶ πέντε, καὶ ἡμέραις πέντε καὶ εἴκοσι, quam ætatem haberet, quum capesseret rempublicam; itaque, altero et quadragesimo vitæ anno eum obiisse, et ipse significat. Non convenit autem hic numerus cum die natali, a Nostro c. I tradito, quem fuisse vidimus 30 Decembr. ann. 794. Si enim ille verus, de quo non dubitandum, etiam quadragesimum annum non implevit, atque ita Victor, qui de Cæsaribus scripsit. Novum igitur incuriæ Suetonii in computandis vitæ annis exemplum cum Reimaro agnosco, idque ipsum, quod proprium hoc videtur scriptori hac in re vitium, prohibet me a conciliandi periculis, qualibus favit ad h. I. Oudendorpius.

3. Senatus, prius quam... convocaretur, etc. ut post mortem Germanici. Cf. Tacit. Annal. II, 82.

4. Obseratisque adhuc foribus.

Hæc, mutata interpunctione, superioribus addidimus, quo pertinent, quum in omnibus editt. interpunctum invenissem post concurrit. Obseratæ erant fores, quoniam nocte et ante edictum magistratuum ad Curiam concurrerant. Eutrop. 1. c. « Senatus, obitu ipsius circa vesperam nunciato, nocte irrupit in Curiam, et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec vivo unquam egerat, nec præsenti. Inter Divos relatus est. »

5. Tantas... gratias egit, laudesque congessit. Ita Memm. aliique libri, quos laudat Oudend. et favet Eutropius. Al. «gratias egit laudesque, quantas congessit ne vivo quidem, etc. » Junguntur quidem per zeugma, quod dicitur, laudes et gratias agere (simpliciter enim laudes agere nemo dixerit, neque Gronov. ostendit exemplis ad Livium, XXVI, 48, collectis, ut Ernestio videtur), sed major hic librorum auctoritas et concinnitas orationis.

DOMITIANUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small]
« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »