Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

CLEMENTIS ALEXANDRINI

OPERA OMNIA.

RECOGNOUIT

REINHOLDUS KLOTZ.

VOL. IV.

CONTINENS FRAGMENTA, SCHOLIA, ANNOTA-
TIONES, INDICES.

LIPSIAE

SUMPTIBUS E. B. SCHWICKERTI.

1834.
12

PATRUM ECCLESIAE

GRAECORUM.

PARS III.

TITI FLAUI

CLEMENTIS ALEXANDRINI

OPERUM OMNIUM

TOM. IV.

LIPSIAE

SUMPTIBUS E. B. SCHWICKERT 1.

1834.

PRAEFATIO.

Ante hos tres annos cum hoc negoti suscepissem, ut Clementis Alexandrini scripta ad optimarum editionum fidem repeterem, non putavi faciundum, ut non aliquanto plus quam receperam praestare studerem. namque haec scripta ita depravata volgo legebantur, ut emendatione abstinere vix posses, nisi velles in iustam omnium reprehensionem incurrere: emendare autem penitus et ab omnibus vitiis purgare non posses conari, nisi omnibus undique copiis conquisitis multoque ad hoc negotium tempore sumpto. itaque ego hanc viam ingressus sum, ut quae facile emendari possent menda tollerem, cetera aut mihi aut aliis in posterum tempus reservarem. Qua ratione hoc consequi studuerim, expositum antea a me est in praeff. ad vol. I. et II. adiunctis. Relinquitur ut brevi explicem de annotationibus criticis, quas ego uberiores adiicere statueram idque etiam facere coeperam ad libros priores, sed librari honestissimi rationes, qui verebatur ne hoc modo ulti

mum hoc volumen in nimiam molem accresceret

ipseque damnum inde caperet, hoc ne facere pergerem impediverunt. Quam ob rem nihil‍ aliud egi nisi ut librorum scripturas excerperem et paucos tantum libros, unde emendationes aut essent petitae aut peti possent, indicarem. Etiam sic credo me plus quam receperam praestitisse nec male de his libris meruisse, quamquam illud tantum inchoare poteram, quod alio tempore perficiendum erit. De scholiis Parisinis, quae in hac editione primum integra accesserunt, vid. vol. IV. p. 91.

Scripsi Lips. d. XX. m.Dec. MDCCCXXXIII.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »