Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

LATIN.-PART II. (TRANSLATION.)

The Board of Examiners.

1. Translate, with concise notes in the margin wherever points of grammar or meaning require

them

(a) Nec vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo, quid sit quod deceat in factis dictisque, quid modus. Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit. Quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque conservandum putat, cavetque, ne quid indecore effeminateve faciat; tum in omnibus et opinionibus et factis, ne quid libidinose aut faciat aut cogitet. Quibus ex rebus conflatur et efficitur id, quod quaerimus, honestum: quod etiam si nobilitatum non sit, tamen honestum est; quodque vere dicimus, etiam si a nullo laudetur, natura esse laudabile.

(b)

Cum igitur hic locus nihil habeat dubitationis, quin homines plurimum hominibus et prosint et obsint: proprium hoc statuo esse virtutis, conciliare animos hominum, ed ad usus suos adiungere. Itaque, quae in rebus inanimis, quaeque in usu et tractatione beluarum fiunt utiliter ad hominum vitam, artibus ea tribuuntur operosis, hominum autem studia ad amplificationem nostrarum rerum prompta ac parata, virorum praestantium sapientia et virtute excitantur.

(c)

(d)

At comes inuicti iuuenis processerat ultra
Raram sepositi quaerere fontis aquam.
Hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles,
Hunc super et Zetes, hunc super et Calais,
Oscula suspensis instabant carpere palmis,
Oscula et alterna ferre supina fuga.
Ille sub extrema pendens secluditur ala
Et uolucres ramo submouet insidias.

Atque ego non uideam tales subsidere uentos,
Cum tibi prouectas auferet unda rates;
Sed quocumque modo de me, periura, mereris,
Sit Galatea tuae non aliena uiae,

Ut te felici praeuecta Ceraunia remo
Accipiat placidis Oricos aequoribus.
Nam me non ullae poterunt corrumpere taedae,
Quin ego, uita, tuo limine uerba querar ;
Nec me deficiet nautas rogitare citatos
"Dicite, quo portu clausa puella meast?
Et dicam "licet Autaricis considat in oris,
Et licet Hylleis, illa futura meast.'

[ocr errors]
[ocr errors]

(e) Testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos,
Sub quorum titulis, Africa, tonsa iaces,
Et Persem proaui stimulantem pectus Achilli
Quique tumens proauo fregit Achille domos.
(f) Serta Philetaeis certet Romana corymbis,
Et Cyrenaeas urna ministret aquas.

(g) Attice, facundae renovas qui nomina gentis
Nec sinis ingentem conticuisse domum,
Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae,
Te secreta quies, te sophos omnis amat.
At iuvenes alios fracta colit aure magister
Et rapit immeritas sordidus unctor opes.
Non pila, non follis, non te paganica thermis
Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes,

Sed curris niveas tantum prope Virginis undas,
Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
Per varias artes, omnis quibus area fervet,
Ludere, cum liceat currere, pigritia est.

(h) Horas quinque puer nondum tibi nuntiat, et tu Iam conviva mihi, Caeciliane, venis,

Cum modo distulerint raucae vadimonia quartae

Et Floralicias lasset harena feras.

Curre, age,
ministros;

et illotos revoca, Calliste,

Sternantur lecti: Caeciliane, sede.

Caldam poscis aquam; nondum mihi frigida venit;

Alget adhuc nudo clusa culina foco.

Mane veni potius; nam cur te quinta moretur?
Ut iantes, sero, Caeciliane, venis.

(i) In Septis Mamurra diu multumque vagatus,
Hic ubi Roma suas aurea vexat opes,
Inspexit molles pueros oculisque comedit;
Non hos, quos primae prostituere casae,
Sed quos arcanae servant tabulata catastae
Et quos non populus, nec mea turba videt.
Inde satur mensas et opertos exuit orbes
Expositumque alte pingue poposcit ebur,
Et testudineum mensus quater hexaclinon
Ingemuit citro non satis esse suo.
Consuluit nares, an olerent aera Corinthon,
Culpavit statuas et, Polyclite, tuas.

(j) Hi duo longaevo censentur Nestore fundi : Pollice de Pylio trita columba nitet.

(k) Temptavi enim imitari Demosthenem semper tuum, Calvum nuper meum, dumtaxat figuris orationis: nam vim tantorum virorum, pauci, quos

aequus amavit, adsequi possunt. Nec materia ipsa huic (vereor, ne improbe dicam) aemulationi repugnavit: erat enim prope tota in contentione dicendi, quod me longae desidiae indormientem excitavit, si modo is sum ego, qui excitari possim. Non tamen omnino Marci nostri Aŋkúlovs fugimus, quoties paullulum itinere decedere non intempestivis amoenitatibus admonebamur: acres enim esse, non tristes, volebamus. Nec est quod putes, me sub hac exceptione veniam postulare. Nam, quo magis intendam limam tuam, confitebor et ipsum me et contubernales ab editione non abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum adieceris. (1) Nunc, refractis pudoris et reverentiae claustris, omnia patent omnibus; nec inducuntur, sed irrumpunt. Sequuntur auditores actoribus similes, conducti et redempti: manceps convenitur; in media basilica tam palam sportulae, quam in triclinio, dantur. Ex iudicio in iudicium pari mercede transitur. Inde iam non inurbane Σοφοκλεῖς vocantur [ἀπὸ τοῦ σοφῶς καὶ Kaλɛioba] isdem Latinum nomen impositum est laudiceni. Et tamen crescit in dies foeditas utraque lingua notata. Heri duo nomenclatores mei (habent sane aetatem eorum, qui nuper togas sumpserunt) ternis denariis ad laudandum trahebantur. Tanti constat, ut sis disertissimus. Hoc pretio quamlibet numerosa subsellia implentur hoc ingens corona colligitur: hoc infiniti clamores commoventur, cum μɛoóxopos dedit signum.

:

2. Discuss Cicero's position as a philosopher. How far is his treatment of the subject of the De Officiis original ?

[ocr errors]

3. What are the chief characteristics of Propertius' style? Explain what is meant by “ Disjunctiveness," and give examples.

4. Translate

(a) Contemplator item, cum nux se plurima silvis Induet in florem et ramos curvabit olentis.

Si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
Magnaque cum magno veniet tritura calore;
At si luxuria foliorum exuberat umbra,
Nequiquam pinguis palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentes,.
Et nitro prius et nigra perfundere amurca,
Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
Et quamvis igni exiguo properata maderent.
Vidi lecta diu et multo spectata labore
Degenerare tamen, ni vis humana quotannis
Maxima quaeque manu legeret. Sic omnia
fatis

In peius ruere ac retro sublapsa referri,

Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum

Remigiis subigit, si bracchia forte remisit,

Atque illum praeceps prono rapit alveus amni. (b) Igitur navium, militum, armorum paratu strepere provinciae. Sed nihil aeque fatigabat quam pecuniarum conquisitio: eos esse belli civilis nervos dictitans Mucianus, non ius aut verum in cognitionibus, sed solam magnitudinem opum spectabat. Passim delationes, et locupletissimus quisque in praedam correpti. Quae gravia atque intoleranda, sed necessitatearmorum excusata, etiam in pace mansere, ipso Vespasiano, inter initia imperii, ad obtinendas

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »