Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

διάνοιαν έχουσιν, εν τω ανειμένω αυτών της γνώμης και πρίν ξυνταχθήναι μάλλον την δόξαν, εγώ μεν έχων τους μετ' εμαυτού και φθάσας, ήν δύνωμαι,

προσπεσούμαι δρόμο κατά μέσον το στράτευμα 8. Describe fully an Athenian trial before the Heliaea. 9. Give a full account of the Spartan military system.

LATIN.-PART II. (TRANSLATION.)

The Board of Examiners. 1. Translate, with concise notes in the margin wherever

points of grammar or meaning require them(a) Damnatae noctes et uos uada lenta paludes,

Et quaecumque meos implicat unda pedes, Immatura licet, tamen huc non noxia ueni:

Det pater hic umbrae mollia iura meae,
Aut, si quis posita iudex sedet Aeacus urna,

In mea sortita uindicet ossa pila :
Adsideant fratres : iuxta Minoida sellam

Eumenidum intento turba seuera foro.
Sisyphe, mole uaces; taceant Ixionis orbes;

Fallax Tantaleo corripere ore liquor; Cerberus et nullas hodie petat improbus

umbras, Et iaceat tacita laxa catena sera. Ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororum

Infelix umeros urgeat urna meos.
(6) Et modo formosis incumbens nescius undis

Errorem blandis tardat imaginibus.
Tandem haurire parat demissis flumina palmis

Innixus dextro plena trahens umero.

Cuius ut accensae Dryades candore puellae

Miratae solitos destituere choros,
Prolapsum leuiter facili traxere liquore :

Tum sonitum rapto corpore fecit Hylas..
Cui procul Alcides iterat responsa: sed illi

Nomen ab extremis fontibus aura refert.
His, o Galle, tuos monitus seruabis amores,

Formosum Nymphis credere tutus Hylam.

(c) Sed poetae, quid quemque deceat, ex persona

iudicabunt. Nobis autem personam imposuit ipsa natura magna cum excellentia praestantiaque animantium reliquarum. Quocirca poetae in magna varietate personarum etiam vitiosis quid conveniat et quid deceat videbunt; nobis autem cum a natura constantiae, moderationis, temperantiae, verecundiae partes datae sint, cumque eadem natura doceat, non neglegere, quemadmodum nos adversus homines geramus, efficitur, ut et illud, quod ad omnem honestatem pertinet, decorum, quam late fusum sit, appareat, et hoc, quod spectatur in uno quoque genere virtutis. Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt: sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet approbationem eorum, quibuscurn vivitur, ordine et constantia, et moderatione

dictorum omnium atque factorum. (d) Quanto Aristoteles gravius et verius nos re

prehendit, qui has pecuniarum effusiones non admiremur, quae fiunt ad multitudinem delenien- . dam. Aitenim,“qui ab hoste obsidentur, si emere aquae sextarium mina cogerentur, hoc primo incredibile nobis videri, omnesque mirari: sed, cum attenderint, veniam necessitati dare: in his immanibus iacturis infinitisque sumptibus nihil nos magno opere mirari, cum praesertim nec necessitati subveniatur, nec dignitas augeatur, ipsaque illa delectatio multitudinis sit ad breve exiguumque tempus, eaque a levissumo quoque, in quo tamem ipso una cum satietate memoria

quoque moriatur voluptatis." 2. Explain-ut Oresti nuper prandia in semitis de

cumae nomine magno honori fuerunt,nondum cx anni sunt, cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est-portitores—adversus hostem aeterna auctoritas-sellam geminasse curulemAttalicas vestes-Oricia terebintho-Perusina

patriae sepulchra. 3. Translate and comment on the grammar of— Nec

datur ad musas currere lata via-hoc unum iusso non moritura die—desit odoriferis ordo mihi lancibus,quis est qui nullis officii praeceptis tradendis philosophum se audeat dicere ?-rediit quod se oblitum nescio quid diceret.

4. What is the basis of the Stoic division of the

Virtues ? Analyse and offer some criticism on
Cicero's treatment of Temperantia.

5. TranslateQuis nostrum tam animo agresti ac duro fuit

, ut Rosci morte nuper non commoveretur ? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus : nos animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus ? Quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices, utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis, quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis ipsis rebus, quae tum agerentur, dicere ex tempore! Quotiens revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis !

Quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem perveniret. Ifunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem ? Atque sic a sumuis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia ex doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari.

a

Additional for Group A. 1. Translate(a) Deliberas mecum, quemadmodum pecunia, ,

quam municipibus nostris in epulum obtulisti, post te quoque salva sit. Honesta consultatio, non expedita sententia. Numeres reipublicae summam ? Verendum est, ne dilabatur. Des

Ut publici, negligentur. Equidem nihil commodius invenio, quam quod ipse feci. Nam pro quingentis milibus nummum, quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, agrum ex meis, longe pluris, actori publico mancipavi : eundem vectigali imposito recepi, tricena milia annua daturus. Per hoc enim et reipublicae sors in tuto, nec reditus incertus, et

agros ?

[ocr errors]

ager ipse propter id, quod vectigali large super-
currit, semper dominum, a quo exerceatur,
inveniet. Nec ignoro, me plus aliquanto, quam
donasse videor, erogavisse, cum pulcherrimi agri
pretium necessitas vectigalis infregerit. Sed
oportet privatis utilitatibus publicas, mortalibus
aeternas anteferre, multoque diligentius muneri

suo consulere, quam facultatibus.
(b) Citato nomine candidati, silentium summum.

Dicebat ipse pro se, explicabat vitam suam, testes et laudatores dabat, vel eum, sub quo militaverat vel eum, cui quaestor fuerat, vel utrumque, si poterat; addebat quosdam ex suffragatoribus ; illi graviter et paucis loquebantur. Plus hoc quam preces proderat. Nonnumquam candidatus aut natales competitoris aut annos aut etiam mores arguebat. Audiebat senatus gravitate censoria. Ita saepius digni quam gratiosi praevalebant. Quae nunc immodico favore corrupta ad tacita suffragia, velut ad remedium decucurrerunt; quod interim plane remedium fuit: erat enim novum

et subitum. 2. Comment on the Silver-Age use of studere, pro

fiteri, numerosus, and quote other words in which
this age differs from the preceding.

GREEK.-Part I. (COMPOSITION.)

The Board of Examiners. The supporters of Philip urged that they were bound to believe him when he denied that he was going to attack Olynthus. But the general body

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »