Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

READING LESSONS.

I. FABLES.

NOTE. The figures in the following sections refer to the rules on p. 256 of the Gram

mar.

7

2

1. The Kid and the Wolf.

8

Capella, stans in tecto domus, lupum 21 vidit prætereuntem, et ludificavit. Sed lupus, "Non tu," inquit "sed locus

tuus, me ludificat."

2. The Boy bathing.

Puer, balneum petens in fluvio, aqua pæne exstinctus est. Et videns viatorem quendam, clamavit "Subveni mihi!" 16 Sed hic exprobravit puero1 temeritatem. Puellulus autem dixit, "Primum subveni, deinde reprehendere 38 licet."

3. The Fox and the Lion.

66

Vulpes vidit leonem retibus 26 captum, et stans prope, ludificavit eum insolenter. Leo autem, "Non tu," inquit, me ludificas, sed malum quod in me incidit."

5

4. The Ass in the Lion's Skin.

Asinus, pellem leonis indutus, circum currebat, cetera animalia 21 terrens. Et cum vulpem videret, eam quoque ter

rere

88 conatus est. Sed hæc, asini vagitu35 audito, "Scito," inquit, "me 22

quoque territam futuram fuisse nisi te vagien

"46

tem audissem."

5. The Hound and the Lion.

Cum

Canis venaticus2 leonem vidit, et insecutus est. autem leo se verteret, ac rugiret, canis metuens retrorsum fugit. Tum vulpes, conspicata, "O malum caput!" inquit; "Tene 22 leonem sectari? cujus ne vocem quidem tolerare potuisti."

6. The Wolf and the Lamb.

Lupus insecutus est agnum. At hic in templum confugit. Lupo autem agnum invocante, et minitante pontificem eum sacrificaturum, respondit agnus, "Mallem quidem deo sacer esse quam a te trucidari."

7. The Ant.

Et maxime agri

Formica quæ nunc est, olim homo erat. culturæ 16 studens, laboribus 30 suis contentus non erat; sed semper, bonis 16 alienis invidens, fruges proximorum carpebat. Jupiter autem, iratus ejus avaritiæ,16 mutavit eum in animal quæ nunc formica1 vocatur. Sed, forma immutata, indolem non mutavit; nam etiam nunc, circumiens ad acervos frumenti, fruges alienas colligit, sibique 15 reponit.

35

8. The Ant and the Dove.

Formica quædam sitiens descendit ad fontem ; sed, flumine2o correpta, pæne est submersa. Columba autem, hoc videns, virgulam decerpsit, et in aquam injecit; super quam formica ascendens, sese servavit. Tum forte auceps, arundinibus

collectis, proficiscitur ad columbam capiendam.41 Quod 21 videns, formica pedem aucupis momordit. Et ille, punctu 26 dolens, arundinibus abjectis, columbam liberavit.

38

9. The Cat and the Mice.

In quadam domo multi erant mures. Quo cognito, felis intravit, et singulos 21 correptos2 comedebat. Et mures, dum perpetuo capiuntur, in foraminibus latuerunt, nec felis eos consequi potuit. Cum igitur dolo 28 opus esset, ut e latibulis allicerentur, de trabe suspensa, simulavit se esse mortuam. Sed quidam e muribus, videns eam, "At," inquit, "etiam si saccus esses, non aggrederemur."

46

22

10. The Farmer and the Snake.

Agricola senex, hiemis tempore, serpentem invenit gelu rigentem, et miserescens sub veste condidit. Mox serpens, incalescens, et indolem suam recuperans, benefactorem momordit interfecitque; qui moriens dixit, "Justa patior, qui animali 15 improbo vitam servaverim." 44

11. The Widow's Hen.

Vidua quædam gallinam habuit, quæ singula ova quotidie peperit. At rata, si plus hordei 10 gallina 14 dedisset, hanc bina quotidie ova parituram, ita fecit. Sed gallina, pinguis facta, ne singula quidem postea parere valebat.

12. Stratagem of the Mice.

Bellum quondam inter feles et mures exortum est. Et mures, semper victi, cum una convenissent, censuerunt se

89

talia pati, quod duces non haberent.

Duces igitur elegerunt; qui, quo 33 facilius cognosci possent,44 cornua induti sunt. Prœlio deinde facto, et muribus devictis, ceteri quidem facile effugerunt; duces autem, propter cornua, foramina “1 intrare nequiverunt, et ad unum capti sunt ac devorati.

41

13. The Stag and the Lion.

44

Cervus quondam sitiens venit ad fontem. Ubi inter bibendum, videt imaginem suam in aqua; et miratur quidem cornua, quippe quæ longa essent1 et pulchra; sed crura magnopere contempsit, ut macilenta atque debilia. Ita dum secum cogitat, leo subito apparet, et sectatur cervum; hic autem, fugiens, longe antecurrit. Et currens per campos latos, usque servatur; cum autem in silvestrem locum intrâsset, cornibus inter virgulta hærentibus, longius currere non potuit. Et a leone captus, moriturus dixit, "O me miserum! servatus enim per id quod contempsi, proditus sum ab eis quibus 16 maxime confidebam."

14. Union is Strength.

Agricola senex,1 cum mortem sibi 18 appropinquare sentiret, filios convocavit qui, ut fieri solet, interdum inter se discordes erant - et fascem 22 virgularum afferri jussit.. Quibus allatis,35 filios hortatur ut fascem frangerent. Quod cum facere non possent, distribuit singulas virgas; iisque celeriter fractis, docuit juvenes quam firma res esset concordia, discordia quam imbecilla.

45

15. The Lion's Share.

35

Societatem junxerant leo, juvenca, capra, ovis. Præda 5 autem, quam ceperant, in quattuor partes divisa, leo "Prima"

inquit "mea est; debetur enim hæc præstantiæ meæ. Tollam quoque secundam, quam meretur robur meum. Tertiam vindicat mihi1 egregius labor meus. Quartam qui sibi arrogare

voluerit, is sciat 48 se habiturum me sibi inimicum." Quid facerent imbelles bestiæ aut quæ sibi leonem infestum habere vellet ?

16. King Log and King Stork.

Ranæ, dolentes propter turbatam civitatem, legatos miserunt, qui a Jove regem postularent.44 At ille, videns earum simplicitatem, demisit trabem in paludem ubi habitabant. Primo igitur ranæ, sonitu territæ, in ima palude sese abdiderunt. Mox autem, cum viderent trabem immotam innoxiamque, paullatim ad tantum audacia 10 pervenêre, ut insilientes in eam ibi subsiderent. Tum, dedignantes se 22 talem habere regem, iterum ad Jovem convenêre, orantes ut sibi19 regem alterum daret; primum enim inertem esse, atque nequam. Sed Jupiter, iratus, immisit ciconiam, a qua27 captæ sunt ac devoratæ.

39

II. TALES FROM ROMAN HISTORY.

1. Romulus and Remus.

35

1. Proca, rex1 Albanorum, duos2 filios, 21 Numitorem et Amulium, habuit.5 Numitori, 19 qui natu 26 major erat, regnum reliquit: sed Amulius, pulso fratre, regnavit, et, ut eum subole privaret, Rheam Silviam, ejus filiam, Vesta sacerdotem1 fecit; quæ tamen Romulum 21 et Remum uno partu 26 edidit, natos deo Marte 29 creditos. Quo cognito,34 Amulius ipsam in vincula conjecit, parvulos alveo 18 impositos abjecit in

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »