Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Constabit patri, quam filius.

“Unde igitur tot

Exempla novorum

Quintilianus habet saltus ?"
Fatorum transi. Felix et pulcher et acer;
Felix et sapiens et nobilis et generosus,
Appositam nigræ lunam subtexit alutæ ;
Felix, orator quoque maximus et jaculator:
Et si perfrixit, cantat bene. Distat enim, quæ
Sidera te excipiant modo primos incipientem
Edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
Si Fortuna volet, fies de rhetore Consul :
Si volet hæc eadem, fies de Consule rhetor.

Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud, quam
Sidus et occulti miranda potentia fati?

Servis regna dabunt, captivis fata triumphos.

Felix ille tamen corvo quoque rarior albo.

190

195

200

203-214. Many have repented of choosing this career too late. The old days of reverence for teachers are gone.

Poenituit multos vanæ sterilisque cathedræ,
Sicut Thrasymachi probat exitus atque Secundi
Carinatis et hunc inopem vidistis, Athenæ,
Nil præter gelidas ausæ conferre cicutas.

Dî, majorum umbris tenuem et sine pondere terram
Spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,
Qui præceptorem sancti voluere parentis

Esse loco! Metuens virgæ jam grandis Achilles
Cantabat patriis in montibus: et cuï non tunc
Eliceret risum citharodi cauda magistri ?

Sed Rufum atque alios cædit sua quemque juventus,
Rufum, qui totiens Ciceronem Allobroga dixit.

201

210

215-243.-Lastly, there is the schoolmaster's profession.

This is

still worse. to be smothered with your pupils' lamps, to know everything, to be the guide and father of your boys, and after all to get a victorious gladiator's fee at the end of the year. Quis gremio Enceladi doctique Palæmonis affert Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc Quodcunque est (minus est autem, quam rhetoris æra) Discipuli custos præmordet Acœnonoetus

You have to fee the slaves, to get up before light,

Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palamon,
Et patere inde aliquid decrescere, non aliter, quam
Institor hibernæ tegetis niveique cadurci ;
Dummodo non pereat, mediæ quod noctis ab hora
Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet,
Qui docet obliquo lanam deducere ferro;
Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas,
Quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus et hæreret nigro fuligo Maroni.
Rara tamen merces, quæ cognitione tribuni
Non egeat. Sed vos savas imponite leges,
Ut præceptori verborum regula constet,
Ut legat historias, auctores noverit omnes,
Tamquam ungues digitosque suos: ut forte rogatus,
Dum petit aut thermas aut Phœbi balnea, dicat
Nutricem Anchise, nomen patriamque novercæ
Archemoli; dicat, quot Acestes vixerit annos,
Quot Siculus Phrygibus vini donaverit urnas.
Exigite, ut mores teneros ceu pollice ducat,
Ut si quis cera vultum facit; exigite, ut sit
Et pater ipsius cœtus, ne turpia ludant.

66

[ocr errors]

Hæc," inquit, cures et, cum se verterit annus, Accipe, victori populus quod postulat, aurum."

215

220

225

230

235

240

SATIRA VIII.

1-18-What is the use of a long and noble ancestry, Ponticus,

if you disgrace them by your gambling, or sloth or avarice
or effeminacy?

STEMMATA quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo
Sanguine censeri, pictosque ostendere vultus
Majorum et stantes in curribus Æmilianos,
Et Curios jam dimidios, humeroque minorem
Corvinum, et Galbam auriculis nasoque carentem ?
Quis fructus, generis tabula jactare capaci
[Corvinum, posthac multa deducere virga]
Fumosos equitum cum dictatore magistros,
Si coram Lepidis male vivitur? effigies quo
Tot bellatorum, si luditur alea pernox
Ante Numantinos; si dormire incipis ortu
Luciferi, quo signa duces et castra movebant?
Cur Allobrogicis et magna gaudeat ara
Natus in Herculeo Fabius Lare, si cupidus, si
Vanus et Euganea quantumvis mollior agna;
Si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum
Squalentes traducit avos emptorque veneni
Frangenda miseram funestat imagine gentem?

5

ΤΟ

15

19-38.-Virtue is the only nobility. Be virtuous, and we may say with the Egyptian populace evρýкaμev; otherwise your titles will be a mockery only.

Tota licet veteres exornent undique ceræ
Atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
Paullus vel Cossus vel Drusus moribus esto;
Hos ante effigies majorum pone tuorum ;

Præcedant ipsas illi te consule virgas.
Prima mihi debes animi bona: sanctus haberi
Justitiæque tenax factis dictisque mereris,
Agnosco procerem. Salve, Gætulice, seu tu
Silanus, quocunque alio de sanguine, rarus
Civis et egregius patriæ contingis ovanti.
Exclamare libet, populus quod clamat, Osiri
Invento. Quis enim generosum dixerit hunc, qui
Indignus genere et præclaro nomine tantum
Insignis? Nanum cujusdam Atlanta vocamus,
Æthiopem cygnum, pravam extortamque puellam
Europen; canibus pigris scabieque vetusta
Levibus et siccæ lambentibus ora lucernæ
Nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est,
Quod fremat in terris violentius. Ergo cavebis
Et metues, ne tu sic Creticus aut Camerinus.

[blocks in formation]

39-55.-Be warned by this, Rubellius Blandus, you who vaunt of imperial descent. It is the plebeian who makes the skilful pleader and the successful general: you are a mere marble head, fine but useless.

His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli Blande. Tumes alto Drusorum stemmate, tamquam Feceris ipse aliquid, propter quod nobilis esses, Ut te conciperet quæ sanguine fulget Iuli, Non quæ ventoso conducta sub aggere texit. "Vos humiles," inquis, "vulgi pars ultima nostri, Quorum nemo queat patriam monstrare parentis: Ast ego Cecropides!" Viyas et originis hujus Gaudia longa feras: tamen ima plebe Quiritem Facundum invenies; solet hic defendere causas

40

45

Nobilis indocti; veniet de plebe togata,
Qui juris nodos et legum ænigmata solvat.
Hic petit Euphraten juvenis domitique Batavi
Custodes aquilas, armis industrius: at tu
Nil nisi Cecropides truncoque simillimus Hermæ
Nullo quippe alio vincis discrimine, quam quod
Illi marmoreum caput est, tua vivit imago.

50

55

56-70.- Who values a horse simply because of its ancestry, if it never wins a race or gains a prize? it is sold to turn a mill.

Dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta
Quis generosa putet, nisi fortia? nempe volucrem
Sic laudamus equum, facili cui plurima palma
Fervet et exsultat rauco victoria Circo.

Nobilis hic, quocunque venit de gramine, cujus
Clara fuga ante alios et primus in æquore pulvis:
Sed venale pecus Coryphæi posteritas et
Hirpini, si rara jugo victoria sedit.

Nil ibi majorum respectus, gratia nulla
Umbrarum dominos pretiis mutare jubentur
Exiguis, trito ducunt epirhedia collo

Segnipedes, dignique molam versare Nepotis.
Ergo ut miremur te, non tua, primum aliquid da,
Quod possim titulis incidere, præter honores,
Quos illis damus et dedimus, quibus omnia debes.

60

65

70

71-86.-Do you, Ponticus, choose a nobler lot; do your duty as soldier, judge, or witness: prefer death to dishonour.

Hæc satis ad juvenem, quem nobis fama superbum Tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo:

Rarus enim ferme sensus communis in illa

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »