Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Finge tamen gladios inde, atque hinc pulpita poni :
Quid satius ? Mortem sic quisquam exhorruit, ut sit
Zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?

195

198-210.-Then worst of all, we have Gracchus appearing as a gladiator, nay more, as a retiarius, recognisable by every one.

Res haud mira tamen, citharœdo Principe, mimus
Nobilis. Hæc ultra quid erit, nisi ludus? Et illud
Dedecus urbis habes: nec mirmillonis in armis,
Nec clypeo Gracchum pugnantem aut falce supina.
Damnat enim tales habitus; [et damnat et odit
Nec galea faciem abscondit;] movet ecce tridentem,
Postquam librata pendentia retia dextra
Nequidquam effudit, nudum ad spectacula vultum
Erigit et tota fugit agnoscendus arena.
Credamus tunicæ, de faucibus aurea cum se
Porrigat et longo jactetur spira galero.
Ergo ignominiam graviorem pertulit omni
Vulnere cum Graccho jussus pugnare secutor.

200

205

210

211-230.-If the people only dared, do you think they would hesitate to prefer Seneca to Nero, the matricide?—Nero who sang on the public stage, who wrote the Troica, who disgraced the busts of his family with his parsley crowns?

Libera si dentur populo suffragia, quis tam
Perditus, ut dubitet Senecam præferre Neroni;
Cujus supplicio non debuit una parari
Simia, nec serpens unus, nec culeus unus ?
Par Agamemnonidæ crimen; sed causa facit rem
Dissimilem. Quippe ille Deis auctoribus ultor
Patris erat cæsi media inter pocula sed nec

:

Electræ jugulo se polluit aut Spartani
Sanguine conjugii; nullis aconita propinquis

215

Miscuit, in scena nunquam cantavit Orestes,
Troica non scripsit. Quid enim Verginius armis
Debuit ulcisci magis, aut cum Vindice Galba,
Quod Nero tam sæva crudaque tyrannide fecit?
Hæc opera atque hæ sunt generosi Principis artes,
Gaudentis fœdo peregrina ad pulpita cantu
Prostitui, Graiæque apium meruisse coronæ.
Majorum effigies habeant insignia vocis:
Ante pedes Domitî longum tu pone Thyestæ
Syrma vel Antigones, seu personam Menalippes,
Et de marmoreo citharam suspende colosso.

220

225

230

231-236. Catiline was nobly born, so was Cethegus; and yet like barbarous Gauls they tried to fire the city.

Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
Inveniet quisquam sublimius? Arma tamen vos
Nocturna et flammas domibus templisque parastis,
Ut Braccatorum pueri Senonumque minores,
Ausi, quod liceat tunica punire molesta.

Sed vigilat consul vexillaque vestra coercet.

235

237-244.-On the other hand, Cicero the "novus homo" gained a title from free Rome, which Augustus hardly won after the bloodshed of Actium.

Hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romæ
Municipalis eques, galeatum ponit ubique
Præsidium attonitis, et in omni gente laborat.
Tantum igitur muros intra toga contulit illi
Nominis et tituli, quantum non Leucade, quantum

Thessaliæ campis Octavius abstulit udo
Cædibus assiduis gladio. Sed Roma parentem,

Roma Patrem Patriæ Ciceronem libera dixit.

240

245-253.-Marius also rose from the ranks to be the saviour of

his country.

Arpinas alius Volscorum in monte solebat
Poscere mercedes, alieno lassus aratro ;
Nodosam post hæc frangebat vertice vitem,
Si lentus pigra muniret castra dolabra :

Hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
Excipit, et solus trepidantem protegit urbem ;

Atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant
Qui nunquam attigerant majora cadavera corvi,

Nobilis ornatur lauro collega secunda.

245

250

254-260.—And the plebeian Decii sacrificed their lives for their fellow-soldiers, while the last good king was born from a slave.

Plebeiæ Deciorum animæ, plebeia fuerunt

Nomina pro totis legionibus hi tamen et pro

Omnibus auxiliis atque omni pube Latina
Sufficiunt Dis infernis Terræque parenti :
Pluris enim Decii, quam quæ servantur ab illis.
Ancilla natus trabeam et diadema Quirini

Et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.

255

260

261-268.-The sons of Brutus again tried to betray the state, while it was a slave who preserved it.

Prodita laxabant portarum claustra tyrannis
Exsulibus juvenes ipsius Consulis et quos
Magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
Quod miraretur cum Coclite Mucius et quæ
Imperii fines, Tiberinum, virgo natavit.
Occulta ad Patres produxit crimina servus,
Matronis lugendus: at illos verbera justis
Afficiunt pœnis et legum prima securis.

265

269-275.-Go back far enough, and you will find that we are all descended from shepherds or-worse.

Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
Eacidæ similis Vulcaniaque arma capessas
Quam te Thersitæ similem producat Achilles.
Et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
Nomen, ab infami gentem deducis asylo.
Majorum primus quisquis fuit ille tuorum,
Aut pastor fuit aut-illud, quod dicere nolo.

270

275

LIBER QUARTUS.

SATIRA X.

1-22.-How few throughout the world who know what is really for their good; to one eloquence is fatal, to another strength; to Seneca his wealth; to the Laterani their palace.

OMNIBUS in terris, quæ sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona atque illis multum diversa, remota
Erroris nebula. Quid enim ratione timemus
Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te
Conatus non poeniteat votique peracti?

Evertere domos totas optantibus ipsis

5

Dî faciles; nocitura toga, nocitura petuntur
Militia; torrens dicendi copia multis

Et sua mortifera est facundia; viribus ille
Confisus periit admirandusque lacertis.
Sed plures nimia congesta pecunia cura

Strangulat, et cuncta exsuperans patrimonia census,
Quanto delphinis balana Britannica major.

Temporibus diris igitur jussuque Neronis
Longinum et magnos Senecæ prædivitis hortos
Clausit, et egregias Lateranorum obsidet ædes
Tota cohors: rarus venit in cenacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula puri,

Nocte iter ingressus gladium contumque timebis,
Et motæ ad lunam trepidabis arundinis umbram :
Cantabit vacuus coram latrone viator.

ΤΟ

15

20

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »