Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Fronte, licet vadas, quamquam solida hora supersit
Ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus
Continuis, quia sunt talis quoque tædia vitæ
Magna; voluptates commendat rarior usus.

SATIRA XII.

5

1-16.-A sacrifice is ready, Corvinus, to celebrate the safe return
of Catullus; I would it were a costlier one.
NATALI, Corvine, die mihi dulcior hæc lux,
Qua festus promissa Deis animalia cespes
Exspectat. Niveam Reginæ ducimus agnam,
Par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura.
Sed procul extensum petulans quatit hostia funem,
Tarpeio servata Jovi, frontemque coruscat:
Quippe ferox vitulus, templis maturus et aræ
Spargendusque mero, quem jam pudet ubera matris
Ducere, qui vexat nascenti robora cornu.
Si res ampla domi similisque affectibus esset,
Pinguior Hispulla traheretur taurus, et ipsa
Mole piger, nec finitima nutritus in herba,
Læta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
Iret, et a grandi cervix ferienda ministro,

Ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi
Nuper et incolumem sese mirantis amici.

10

[ocr errors]

17-49. He has escaped both shipwreck and lightning; but he escaped with the loss of his valuable cargo, which he threw overboard to lighten the ship.

Nam præter pelagi casus et fulguris ictus

Evasit.

Densæ cælum abscondere tenebræ

Nube una, subitusque antennas impulit ignis,
Cum se quisque illo percussum crederet, et mox
Attonitus nullum conferri posse putaret
Naufragium velis ardentibus. Omnia fiunt
Talia, tam graviter, si quando poetica surgit
Tempestas. Genus ecce aliud discriminis audi
Et miserere iterum: quamquam sint cetera sortis
Ejusdem pars dira quidem, sed cognita multis,
Et quam votiva testantur fana tabella
Plurima. Pictores quis nescit ab Iside pasci?
Accidit et nostro similis fortuna Catullo.

Cum plenus fluctu medius foret alveus, et jam,
Alternum puppis latus evertentibus undis

20

25

30

Arboris incertæ, nullam prudentia cani

Rectoris conferret opem, decidere jactu

Cœpit cum ventis, cupiens evadere damno.

40

"Fundite, quæ mea sunt," dicebat, "cuncta," Catullus, 35
Præcipitare volens etiam pulcherrima, vestem
Purpuream, teneris quoque Mæcenatibus aptam,
Atque alias, quarum generosi graminis ipsum
Infecit natura pecus, sed et egregius fons
Viribus occultis et Bæticus adjuvat aer.
Ille nec argentum dubitabat mittere, lances
Parthenio factas, urnæ cratera capacem,
Et dignum sitiente Pholo vel conjuge Fusci;
Adde et bascaudas et mille escalia, multum
Cælati, biberat quo callidus emptor Olynthi.
Sed quis nunc alius, qua mundi parte, quis audet
Argento præferre caput rebusque salutem ?
Non propter vitam faciunt patrimonia quidam,
Sed vitio cæci propter patrimonia vivunt.

45

[ocr errors]

50-59. When that was not enough, the mast had to follow.

[ocr errors]

What rashness to incur such perils!

Jactatur rerum utilium pars maxima: sed nec
Damna levant. Tunc, adversis urgentibus, illuc
Reccidit, ut malum ferro submitteret; ac se
Explicat angustum; discriminis ultima, quando
Præsidia afferimus navem factura minorem.
I nunc et ventis animam committe, dolato
Confisus ligno, digitis a morte remotus
Quatuor aut septem, si sit latissima tæda !
Mox cum reticulis et pane et ventre lagenæ
Aspice sumendas in tempestate secures.

[merged small][ocr errors][merged small]

60-80.-At last when the wind fell, the ship, with a few outspread garments for a sail, managed to pass the heights of Alba Longa and to get into Ostia.

65

Sed postquam jacuit planum mare, tempora postquam 60
Prospera vectoris fatumque valentius Euro
Et pelago; postquam Parcæ meliora benigna
Pensa manu ducunt hilares, et staminis albi
Lanificæ, modica nec multum fortior aura
Ventus adest: inopi miserabilis arte cucurrit
Vestibus extentis et, quod superaverat unum,,
Velo prora suo. Jam deficientibus Austris,
Spes vitæ cum sole redit: tum gratus Iulo,
Atque novercali sedes prælata Lavinio,
Conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
Scrofa dedit, lætis Phrygibus mirabile sumen,
Et nunquam visis triginta clara mamillis.

Tandem intrat positas inclusa per æquora moles
Tyrrhenamque Pharon porrectaque brachia rursum,

70

70

Quæ pelago occurrunt medio longeque relinquunt
Italiam. Non sic igitur mirabere portus,

Quos natura dedit :-sed trunca puppe magister
Interiora petit, Baianæ pervia cymbæ,

Tuti stagna sinus, gaudent ubi vertice raso

Garrula securi narrare pericula nautæ.

75

80

81-90.-Get ready the garlands then, ye boys; I will follow to the temple, and there will offer incense to the household Jove, and the Lares.

Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes,
Sertaque delubris et farra imponite cultris,
Ac molles ornate focos glebamque virentem!
Jam sequar et, sacro quod præstat rite peracto,
Inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
Accipiunt fragili simulacra nitentia cera.

Hic nostrum placabo Jovem, Laribusque paternis
Thura dabo, atque omnes violæ jactabo colores.
Cuncta nitent; longos erexit janua ramos,
Et matutinis operatur festa lucernis.

91-112.-Don't suspect my motives.

85

90

Catullus has three young

heirs, and is therefore not worth flattering. If it had been Gallitta or Paccius who were in danger, not even an elephant would have been too costly for the legacy-hunters if only they could have got one.

Nec suspecta tibi sint hæc, Corvine: Catullus,

Pro cujus reditu tot pono altaria, parvos

Tres habet heredes. Libet exspectare, quis ægram

Et claudentem oculos gallinam impendat amico

Tam sterili. Verum hæc nimia est impensa: coturnix 95 Nulla unquam pro patre cadet. Sentire calorem

Si cœpit locuples Gallitta et Paccius orbi,

Legitime fixis vestitur tota tabellis

Porticus; exsistunt qui promittant hecatomben,
Quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
Nec Latio, aut usquam sub nostro sidere talis
Bellua concipitur sed furva gente petita
Arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,

[ocr errors]

Cæsaris armentum, nulli servire paratum

Privato siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali, et nostris ducibus, regique Molosso,
Horum majores, ac dorso ferre cohortes,

105

Partem aliquam belli, et euntem in proelia turrim.
Nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum
Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras,
Et cadat ante Lares Gallittæ victima, sola
Tantis digna Deis et captatoribus horum.

113-128.-Or another would even offer a slave or a child.
long may he enjoy his reward, and his loveless life.
Alter enim, si concedas mactare, vovebit
De grege servorum magna et pulcherrima quæque
Corpora; vel pueris et frontibus ancillarum

Imponet vittas, et, si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
Non sperat tragicæ furtiva piacula cervæ.
Laudo meum civem, nec comparo testamento
Mille rates: nam si Libitinam evaserit æger,
Delebit tabulas, inclusus carcere nassæ,

Post meritum sane mirandum, atque omnia soli
Forsan Pacuvio breviter dabit. Ille superbus
Incedet victis rivalibus. Ergo vides, quam
Grande operæ pretium faciat jugulata Mycenis.

[ocr errors]

Well,

Vivat Pacuvius, quæso, vel Nestora totum ; Possideat, quantum rapuit Nero; montibus aurum Exæquet; nec amet quemquam, nec ametur ab ullo!

115

120

125

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »