Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Et medio tostas æstu terit area fruges.
Nudus ara, sere nudus: hiems ignava colono.
Frigoribus parto agricolæ plerumque fruuntur,
Mutuaque inter se læti convivia curant.
Invitat genialis hiems, curasque resolvit :
Ceu pressa quum jam portum tetigêre carinæ

Puppibus et læti nautæ imposuêre coronas.

Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus,

Et lauri baccas, oleamque, cruentaque myrta;
Tum gruibus pedicas, et retia ponere cervis,
Auritosque sequi lepores, tum figere damas
Stuppea torquentem Balearis verbera fundæ,
Quum nix alta jacet, glaciem quum flumina trudunt.
Quid tempestates autumni et sidera dicam ?
Atque, ubi jam breviorque dies et mollior æstas,
Quæ vigilanda viris, vel quum ruit imbriferum ver,
Spicea jam campis quum messis inhorruit, et quum
Frumenta in viridi stipulâ lactentia turgent?
Sæpè ego, quum flavis messorem induceret arvis
Agricola, et fragili jam stringeret hordea culmo,
Omnia ventorum concurrere prælia vidi,
Quæ gravidam latè segetem ab radicibus imis
Sublimè expulsam eruerent; ita turbine nigro
Ferret hiems culmumque levem stipulasque volantes.
Sæpè etiam immensum cœlo venit agmen aquarum,
Et fœdam glomerant tempestatem imbribus atris
Collectæ ex alto nubes; ruit arduus æther,
Et pluviâ ingenti sata læta boumque labores
Diluit; implentur fossæ, et cava flumina crescunt
Cum sonitu, fervetque fretis spirantibus æquor.
Ipse Pater, mediâ nimborum in nocte, coruscâ
Fulmina molitur dextrâ ; quo maxima motu
Terra tremit, fugêre feræ, et mortalia corda
Per gentes humilis stravit pavor: ille flagranti
Aut Atho, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo
Dejicit; ingeminant austri et densissimus imber;
Nunc nemora ingenti vento, nunc littora, plangunt.
Hoc metuens, cœli menses et sidera serva,
Frigida Saturni sese quò stella receptet,
Quos ignis cœli Cyllenius erret in orbes.

In primis venerare deos, atque annua magnæ
Sacra refer Cereri, lætis operatus in herbis,
Extremæ sub casum hiemis, jam vere sereno:
Tunc pingues agni, et tunc mollissima vina,

300

305

310

315

320

325

330

335

340

Tunc somni dulces, densæque in montibus umbræ.
Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret ;
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho;

Terque novas circum felix eat hostia fruges,
Omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,
Et Cererem clamore vocent in tecta: neque antè
Falcem maturis quisquam supponat aristis,
Quàm Cereri, tortâ redimitus tempora quercu,
Det motus incompositos, et carmina dicat.

Atque hæc ut certis possimus discere signis,
Estusque pluviasque et agentes frigora ventos,
Ipse Pater statuit quid menstrua luna moneret,
Quo signo caderent austri, quid sæpè videntes
Agricolæ propiùs stabulis armenta tenerent.

Continuò, ventis surgentibus, aut freta ponti Incipiunt agitata tumescere, et aridus altis Montibus audiri fragor, aut resonantia longè

345

350

355

Littora misceri, et nemorum increbrescere murmur.

Jam sibi tum curvis malè temperat unda carinis,

360

Quum medio celeres revolant ex æquore mergi, comeran,

Clamoremque ferunt ad littora; quumque marinæ

In sicco ludunt fulicæ; notasque paludes 4

Deserit atque altam supra volat ardea nubem.
Sæpè etiam stellas, vento impendente, videbis
Præcipites cœlo labi, noctisque per umbram
Flammarum longos a tergo albescere tractus;
Sæpè levem paleam et frondes volitare caducas,
Aut summâ nantes in aquâ colludere plumas.
At Boreæ de parte trucis quum fulminat, et quum
Eurique Zephyrique tonat domus; omnia plenis
Rura natant fossis, atque omnis navita ponto

365

370

Humida vela legit. Nunquam imprudentibus imber
Obfuit: aut illum surgentem vallibus imis
Aëriæ fugêre grues; aut bucula, cœlum

375

Suspiciens, patulis captavit naribus auras;
Aut arguta lacus circumvolitavit hirundo;
Et veterem in limo ranæ cecinêre querelam ;
Sæpiùs et tectis penetralibus extulit ova
Angustum formica terens iter; et bibit ingens
Arcus; et e pastu decedens agmine magno
Corvorum increpuit densis exercitus alis.

380

Jam varias pelagi volucres, et quæ Asia circum
Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri,
Certatim largos humeris infundere rores,

385

Nunc caput objectare fretis, nunc currere in undas,
Et studio incassum videas gestire lavandi;
Tum cornix plenâ pluviam vocat improba voce,
Et sola in siccâ secum spatiatur arenâ.
Ne nocturna quidem carpentes pensa puellæ
Nescivêre hiemem, testâ quum ardente viderent
Scintillare oleum et putres concrescere fungos.

Nec minùs ex imbri soles et aperta serena
Prospicere, et certis poteris cognoscere signis:
Nam neque tum stellis acies obtusa videtur;
Nec fratris radiis obnoxia surgere Luna;
Tenuia nec lanæ per cœlum vellera ferri;
Non tepidum ad solem pennas in littore pandunt

390

395

Dilecta Thetidi alcyones; non ore solutos

Immundi meminêre sues jactare maniplos:

400

At nebula magis ima petunt, campoque recumbunt;

Solis et occasum servans de culmine summo

Nequidquam seros exercet noctua cantus:

Apparet liquido sublimis in aëre Nisus,
Et pro purpureo pœnas dat Scylla capillo;

405

Quâcumque illa levem fugiens secat æthera pennis,
Ecce inimicus atrox magno stridore per auras
Insequitur Nisus; quâ se fert Nisus ad auras,
Illa levem fugiens raptim secat æthera pennis:
Tum liquidas corvi presso ter gutture voces
Aut quater ingeminant; et sæpè cubilibus altis,
Nescio quâ præter sclitum dulcedine læti,
Inter se in foliis strepitant; juvat, imbribus actis,
Progeniem parvam dulcesque revisere nidos.

Haud equidem credo quia sit divinitùs illis
Ingenium, aut rerum fato prudentia major :
Verùm, ubi tempestas et cœli mobilis humor
Mutavêre vias, et Jupiter uvidus austris
Denset erant quæ rara modò, et quæ
densa relaxat,
Vertuntur species animorum, et pectora motus
Nunc alios, alios dum nubila ventus agebat,
Concipiunt: hinc ille avium concentus in agris,
Et lætæ pecudes, et ovantes gutture corvi.

Si verò solem ad rapidum lunasque sequentes
Ordine respicies, nunquam te crastina fallet
Hora, neque insidiis noctis capiêre serenæ.
Luna revertentes quum primùm colligit ignes,
Si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu,
Maximus agricolis pelagoque parabitur imber :

410

415

420

425

At, si virgineum suffuderit ore ruborem,

Ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe : Sin ortu in quarto (namque is certissimus auctor) obtusis per cœlum cornibus ibit,

Pura, reque

Totus et ille dies, et qui nascentur ab illo

Exactum ad mensem, pluviâ ventisque carebunt,
Votaque servati solvent in littore nautæ

Glauco et Panopeæ et Inoo Melicertæ.

Sol quoque, et exoriens, et quum se condet in undas,
Signa dabit solem certissima signa sequuntur,
Et quæ manè refert, et quæ surgentibus astris.

:

430

435

440

batal

Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum
Conditus in nubem, medioque refugerit orbe,
Suspecti tibi sint imbres namque urget ab alto
Arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese
Diversi rumpent radii, aut ubi pallida surget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile;
Heu! malè tum mites defendet pampinus uvas,
Tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
Hoc etiam, emenso quum jam decedet Olympo,
Profuerit meminisse magis; nam sæpè videmus
Ipsius in vultu varios errare colores:

Caeruleus pluviam denuntiat, igneus euros.
Sin maculæ incipient rutilo immiscerier igni,
Omnia tunc pariter vento nimbisque videbis
Fervere: non illâ quisquam me nocte per altum
Ire, neque a terrâ moneat convellere funem.

445

450

455

At si, quum referetque diem, condetque relatum, st
Lucidus orbis erit; frustra terrebere nimbis,
Et claro silvas cernes aquilone moveri.

460

Denique, quid Vesper serus vehat, unde serenas
Ventus agat aubes, quid cogitet humidus Auster,
Sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum
Audeat ille etiam cæcos instare tumultus
Sæpè monet, fraudemque et operta tumescere bella.
Ille etiam exstincto miseratus Cæsare Romam,

465

Quum caput obscurâ nitidum ferrugine texit,
Impiaque æternam timuerunt sæcula noctem :
Tempore quanquam illo tellus quoque et æquora ponti,
Obscœnique canes, importunæque volucres,

470

Signa dabant. Quoties Cyclopum effervere in agros

Vidimus undantem ruptis fornacibus Ætnam,
Flammarumque globos, liquefactaque volvere saxa!

Armorum sonitum toto Germania cœlo
Audiit; insolitis tremuerunt motibus Alpes;
Vox quoque per lucos vulgò exaudita silentes
Ingens, et simulacra modis pallentia miris
Visa sub obscurum noctis; pecudesque locutæ,
Infandum! sistunt amnes, terræque dehiscunt;
Et mæstum illacrymat templis ebur, æraque sudant:
Proluit insano contorquens vertice silvas

475

480

Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes

Cum stabulis armenta tulit; nec tempore eodem
Tristibus aut extis fibræ apparere minaces,
Aut puteis manare cruor cessavit, et altæ

485

Per noctem resonare lupis ululantibus urbes;
Non aliàs cœlo ceciderunt plura sereno
Fulgura, nec diri toties arsêre cometa.
Ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum vidêre Philippi;
Nec fuit indignum superis bis sanguine nostro
Emathiam et latos Hæmi pinguescere campus.
Scilicet et tempus veniet, quum finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,
Exesa inveniet scabrâ rubigine pila,
Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes,
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

Dî patrii indigetes, et Romule, Vestaque mater
Quæ Tuscum Tiberim et Romana palatia servas,
Hunc saltem everso juvenem succurrere sæclo
Ne prohibete! satìs jam pridem sanguine nostro
Laomedonteæ luimus perjuria Troja.

Jam pridem nobis cœli te regia, Cæsar,

490

495

500

Invidet, atque hominum queritur curare triumphos :
Quippe ubi fas versum atque nefas; tot bella per orbem ; 505
Tam multæ scelerum facies; non ullus aratro
Dignus honos; squalent abductis arva colonis,
Et curvæ rigidum falces conflantur in ensem:
Hinc movet Euphrates, illinc Germania, bellum:
Vicinæ, ruptis inter se legibus, urbes

Arma ferunt; sævit toto Mars impius orbe :
Ut, quum carceribus sese effudêre, quadrigæ
Addunt in spatia, et frustra retinacula tendens
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

510

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »