Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Templa3, Flamines, sacerdotes decerni sibi prohibuit: etiam statuas atque imagines, nisi permittente se, poni: permisitque ea sola conditione, ne inter simulacra Deorum, sed inter ornamenta ædium, ponerentur. Intercessit et, quo4 minus in acta sua juraretur, et ne mensis September, Tiberius; October, Livius vocarentur. Prænomen6 quoque IMPERATORIS, cognomenque? PATRIS PATRIÆ, et civicam in vestibulo coronam recusavit. Ac ne AUGUSTI9 quidem nomen, quamquam hereditarium, ullis, nisi ad reges ac dynastas, epistolis addidit. Nec1o

8

3. Templa, etc. Cf. Dio, LVII, 9. 4. Quo minus in acta sua juraretur. Tacit. Annal. I, 72, « neque in acta sua jurari, quamquam censente Senatu, permisit; cuncta mortalium incerta ; quantoque plus adeptus foret, tanto se magis in lubrico dictitans. » Vide Dion. LVII, 8, ubi Fabricium, et Hansen. de Jurejurando Veterum (Thes. Græv. tom. V, p. 843 seq.). Ceterum, uti notavit Ernest. inventum hoc Cæsarum ad firmandam potestatem fuit, sub Augusto jam usurpatum, quo vim legum acta sua haberent: libera Republica, in leges ipsas jurabatur.

5. Et ne mensis September, Tiberius, etc. Quum Novembri natus esset, videretur potius: « et ne mensis November, Tiberius; September, Livius vocarentur, » uti plaeuit Casaubono, atque ita Dio, LVII, 18. Sed recte Oudendorp. Suetonium aliam sequi sententiam, dicit, scil. Septembri hunc honorem datum, ut Sextilem, Augustum appellatum, insequenti. Ita ipse Sextilis Augustum nomen non acceperat ob diem Augusti natalem, qui in Septembrem incidebat, sed ob alias cau

sas, de quibus vide ad August. 31.

6. Prænomen quoque Imperatoris, etc. Conf. Dio, LVII, 2. Addit autem auctor prænomen Imperatoris, quoniam in eo singularis hujus tituli vis erat, longe diversa ab eodem alicujus nomini subjuncto. Cf. ad Cæs. 76. A militibus sensu antiquo Tiberius etiam hoc nomen admisit: Dio, LVII, 8.

7. Cognomenque Patris Patriæ. Conf. Dio, LVII, 8. Tacit. I, 72, « Nomen Patris Patriæ Tiberius, a populo sæpius ingestum, repudiavit. »

8. Et civicam in vestibulo coronam. Hanc coronam quernam seu civicam, ob servatos nimirum cives Augusto prius decretam, celebrat Ovid. Metam. I, 562; Fast. I, 614; Trist. III, 1, 36. Valer. Maxim. II, 8, fin. « Cæterum ad quercum pronæ manus porriguntur, ubi ob cives servatos corona danda est, qua postes Augustæ domus sempiterna gloria triumphant. »

9. Ac ne Augusti quidem nomen, ete. Cf. Dio, LVII, 2 et 8.

10. Nec amplius quam mox, etc. Al. quam omnino. Illud, quamquam duriore verborum ordine, unice

amplius quam mox très consulatus, unum" paucis diebus, alterum" tribus mensibus, tertium 13 absens usque in Idus Maias gessit.

XXVII. Adulationes' adeo aversatus est, ut neminem Senatorum, nisi aut officii aut negotii causa, ad lecticam

verum. Non enim sermo de omnibus omnino Tiberii consulatibus, quum duos jam ante imperium gessisset, primum ann. 741, alterum ann. 747 (vide supra ad c. 9), sed de iis tantum, quos imperium adeptus recepit.

11, Unum paucis diebus; ann. 771, cum Germanico. Tacit. Annal. II, 53; cf. Fabric. ad Dion. LVII, 20. Suffectus est ei mense adhuc Januario L. Sejus Tubero, ut apparet ex Inscript. apud Gruter. XXVI, 9, de qua vide Ernest. in Excurs. ad h. 1. et Oudend., contra Cuperum et Burmannum recte disputantes. Nimirum fuit consulatus Tiberii omnino tertius, Principis primus.

12. Alterum, etc. ann. 774, cum Druso filio. Tacit. Annal. III, 31, Sequitur Tiberii quartus, Drusi secundus consulatus, patris atque filii collegio insignis. » Dio, LVII, 20. Hunc gessit usque ad Kal. April. Quis suffectus ei fuerit, memoriæ non proditum est. Vide Pighii Annal. tom. III, pag. 551. Neminem suffectum, sed Drusum solum consulatus munia obiisse, statuit Oudendorp. ad h. 1.

13. Tertium absens, etc. ann. 784, quum Capreis degeret, adscito collega Sejano, cujus interitum meditabatur. Conf. Dion. LVIII, 4, et Nostr, infra, c. 65, ubi quintus hic Tiberii consulatus dicitur, ex vera ratione annumeratis duobus ante

imperium. Nostro autem loco legendum usque in VII Id. Maias, ex lapide Nolano docent Græv. et Oudend., et Wolf. ad Excurs. Er nest, ad h. 1.

XXVII. 1. Adulationes adeo aversatus est, etc. MONTESQUIEU, Grandeur et Décadence, etc. cap. XIV: « Il ne paraît point que Tibère vou

lût avilir le sénat: il ne se plai«gnait de rien tant que du pen« chant qui entraînait ce corps à la « servitude; toute sa vie est pleine « de ses dégoûts là-dessus : mais il « était comme la plupart des homames, il voulait des choses con

tradictoires; sa politique générale « n'était point d'accord avec ses "passions particulières. Il aurait « desiré un sénat libre, et capable « de faire respecter son gouverne«ment; mais il voulait aussi un sé« nat qui satisfìt à tous les momens « ses craintes, ses jalousies, ses « haines : enfin l'homme d'état cé❝ dait continuellement à l'homme. »

2. Ut.... nisi aut officii aut negotii causa, etc. Quod abest a plerisque, nisi, auctoritate trium Codd. restituerunt Oudend. et Wolf. Ille locum sic interpretatur: ■ Noluit, Senatores aut Equitum præcipuos lecticam suam comitari, ut satellites, ac mapanoλover, ut Dio, LVII, 11: sed si quis officii aut negotii necessarii causa se adire vellet, faoile admisit, instar Augusti, c. 53. » Hos non admisisse, superbiæ po

suam admiserit; consularem3 vero satisfacientem sibi, ac per genua orare conantem, ita suffugerit, ut caderet supinus: atque etiam, si quid in sermone, vel in continua oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare, ac reprehendere, et commutare continuo. Dominus4 appellatus a quodam, denunciavit, ne se amplius contumeliæ causa nominaret. Alium dicentem, «< sacras ejus occupationes, » et rursus alium, « auctore eo Senatum se adisse, » verba mutare, et pro auctore, suasorem; pro sacris, laboriosas dicere coegit.

XXVIII. Sed et adversus convicia malosque rumores, et famosa de se ac suis carmina, firmus ac patiens, subinde jactabat, « in civitate libera linguam mentemque liberas esse debere. » Et quondam, Senatu cognitionem de ejusmodi criminibus ac reis flagitante, « Non tantum, inquit, otii habemus, ut implicare nos pluribus negotiis

tius fuisset, ut recte judicat Bremius, qui tamen officium i. e. salutationem male explicat.

3. Consularem, etc. Q. Haterium. Tacit. Annal. I, 13: « Constat, Haterium, quum deprecandi causa (i. e. satisfacientem apud Nostrum ; vide ad Cæs. 73) Palatium introisset, ambulantisque Tiberii genua advolveretur, prope a militibus interfectum, quia Tiberius, casu an manibus ejus impeditus, prociderat: neque tamen periculo talis viri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret, ejusque curatissimis precibus protegeretur: » qui locus docet, Tiberium sævitiam potius, quam modestiam in ea re ostendisse.

4. Dominus, etc. Cf. Dio, LVII, 8. Tacit. Annal. II, 87: « acerbe increpuit eos, qui divinas occupa

[blocks in formation]

C'est aux rois que ce titre convient.
Ah! laissez prononcer aux esclaves d'Asie
Les noms avilissans qu'obtient la tyrannie.
Je ne commande point : j'obéis à la loi;
Et je suis à l'état ; l'étut n'est point à moi.
De voce dominus vide quæ notavi-
mus ad August. cap. 53. Cf. Lips.
Excurs. ad Tacit. 1. c.

XXVIII. 1. Sed et adversus convicia, etc. Conf. Dio, LVII, 9, et quæ Tacit. I, 72 seq. de lege majestatis reducta maximaque severitate exercita dicit.

debeamus. Si hanc fenestram aperueritis, nihil aliud agi sinetis: omnium inimicitiæ hoc3 prætextu ad nos deferentur. » Exstat et sermo ejus in Senatu percivilis: « Si quidem locutus aliter fuerit, dabo operam, ut rationem factorum meorum dictorumque reddam : si perseveraverit, invicem eum odero. »

1

XXIX. Atque hæc eo nobiliora erant, quod ipse in appellandis venerandisque et singulis, et universis, prope excesserat humanitatis modum. Dissentiens in Curia a Q. Haterio, « Ignoscas, inquit, rogo, si quid adversus te liberius, sicut Senator, dixero. » Et inde omnes alloquens: « Dixi et nunc, et sæpe alias, P. C., bonum et salutarem Principem, quem vos tanta et tam libera potestate instruxistis, Senatui servire debere, et universis civibus sæpe, et plerumque etiam singulis : neque id dixisse me pœnitet, et bonos et æquos et faventes vos habui dominos, et adhuc habeo. »

2

XXX. Quin etiam speciem libertatis quandam induxit, conservatis Senatui ac magistratibus et majestate pristina et potestate: neque' tam parvum quicquam, neque tam

2. Si hanc fenestram aperueritis. Ita Terent. Heautont. III, 1, 72, << quantam fenestram ad nequitiem patefeceris. Eadem prorsus formula dicimus nos, « ouvrir la porte à tels ou tels abus. »

3. Hoc prætextu. Vide Cæs. cap. 30. Postea plerique ad vos, et pro aliter al. alter vitiose. Si locutus is aliter fuerit (hominem Tiberius non nominat), si dicta, convicia in me sua revocaverit, dabo ope

ram, etc.

XXIX. 1. Q. Haterio. Conf. ad cap. 27. De ejus morte atque laudibus vide Tacit. Annal. IV, 61, et ibi Lipsium.

2. Vos habui dominos. In eo, et quod Senatui servire se debere dixit, excessit Tiberius humanitatis modum.

XXX. 1. Neque tam parvum quicquam..... de quo non.... referretur. Cf. Dio, LVII, 7. Quod ad dictionem attinet, confert Reitzius Cic. ad Div. V, 11, « ut nullam rem, neque tam magnam, neque tam parvam putet, quæ mihi aut difficilis, aut parum me digna videatur. » Ceterum referretur recte explicat Oudend. << per quosvis relationis jus habentes, civiliter patiente et permittente eo, » contra Ernest. temere conjicientem referret.

magnum publici privatique negotii fuit, de quo non ad P. C. referretur. De vectigalibus ac monopoliis, de exstruendis reficiendisve operibus, etiam de legendo vel exauctorando milite, ac 3 legionum et auxiliorum descriptione; denique, quibus imperium prorogari, aut extraordinaria bella mandari, quid et qua forma regum literis rescribi placeret. Præfectum4 alæ, de vi et rapinis reum, causam in Senatu dicere coegit. Nunquam Curiam nisi solus intravit : lectica quondam introlatus æger, co

mites a se removit.

5

XXXI. Quædam' adversus sententiam suam decerni, ne questus quidem est. Negante eo, destinatos magistratus abesse oportere, ut præsentes honori acquiescerent,

2. Monopoliis. De monopoliis crebras fuisse querimonias provinciales ad Principes, crebraque Senatusconsulta, patet e Plin. Hist. Nat. VIII, 37 (56). Est autem monopolium, quando uni homini vel societati aliquid vendendum permittitur, exclusis reliquis, quo efficitur mercium caritas; unde legibus civilibus ea sunt merito prohibita. Vide Cod. Justin. IV, tit. 59, leg. 1.

3. Ac legionum et auxiliorum descriptione; id est, non modo constituendo legionum et auxiliorum numero, uti Ernestius, sed disponendis etiam iis, distribuendisque per provincias. Vide ipsum Ernest. in Clav. Cicer. et alterum Ern. in Glossar. Liv. Ceterum liber Memm. discriptione, quod jure improbant Burmann, et Oudendorp. Primitiva enim significatio videtur in tabulam vel catalogum referre, xaτaypáqen, unde i. q. constituere, definire, et ubi de re ad varios homines vel partes pertinente sermo, distribuere, dividere.

4. Præfectum alæ. De alis vide ad Aug. 38, ubi tribunatus legionum, et præfecturæ alarum junguntur, qui locus docet, illo tempore majorem locum fuisse præfecti alæ, quam tribuni, quod mutavit Claudius (Claud. cap. 25).

5. Lectica.... æger. Conf. Dio, LVII, 17, ad ann. 770. Ut lectica Senatum adirent, sola valetudinis causa excusare poterat. De lecticarum usu vide Lipsium, Elect. I, 9; Scheffer. de Re Vehicul. II, 5, et Fabric. ad Dion. LVII, 15. De modestia in removendis comitibus cf. ad cap. 27.

XXXI. 1. Quædam... ne questus quidem est. Cf. Dio, LVII, 7.

2. Ut..... honori acquiescerent. Fuit, qui mallet adsuescerent, et probarunt Ruhnken. et Wolfius. Sed acquiescere Suetonio sæpius est operam dare, studere. Ita cap. 56, Græculos, quibus vel maxime acquiescebat; » Vitell. 14, «vaticinante Catta muliere, cui velut oraculo acquiescebat; » et Tit. 7, « ami

[ocr errors]
« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »