Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

mit, quam Mithridatico bello meruerant. Hostiles motus, nulla postea expeditione suscepta, per legatos compescuit: nec per eos quidem, nisi cunctanter et necessario. Reges infestos suspectosque comminationibus magis et querelis, quam vi, repressit. Quosdam, per blanditias atque promissa extractos ad se, non remisit: ut Maroboduum Germanum, & Rhascupolim Thracem, 9Archelaum Cappadocem, cujus etiam regnum in formam provinciæ redegit.

XXXVIII. Biennio continuo post adeptum imperium, pedem porta non extulit: sequenti tempore, præterquam in propinqua oppida, et quum longissime, Antio tenus, nusquam abfuit: idque perraro et paucos dies, quamvis, provincias quoque et exercitus revisurum se, sæpe pronunciasset, et prope quotannis profectionem præpararet, vehiculis comprehensis, commeatibus per municipia

Id addere non attinebat, quum Tiberius omnia ad Senatum referret. Est, Toti Cyzicenorum civitati, non singulis quibusdam civibus, illi publicam, non his privatam, libertatem ademit. Muller, mutata interpunctione, suadebat, ausis publice. At verborum ordo ita minus placet.

7. Maroboduum. Marcomannorum rex fuit, qui eo duce Boiohemum occuparunt. Ejus ingenium describit Vellei. II, 108. Victus est ann. 770 ab Arminio; Tac. Annal. II, 46; et ann. 772, auctore Catualda, desertus a suis ad Tiberii misericordiam profugit, a quo Ravennæ habitus per duodeviginti annos Italia non excessit. Tacit. Annal. II, 62 et 63.

8. Rhascupolim. De maxima in scribendo hoc nomine varietate vide præter interpretes ad h. 1. Fa

bric. ad Dion. XLVII, 25, et quos ille laudat. Quum fratrem Cotyn interfecisset, per dolum a Romanis captus inque Urbem tractus, postea Alexandriam devectus et ibi interemtus est: ann. 772; vide Vell. II, 129; Tacit. Ann. II, 64-67.

9. Archelaum. Hunc accusatum a suis Tiberius juvenis defenderat: vide supra, c. 8. Quum quinquagesimum annum Cappadocia potiretur, invisus Tiberio, quod eum Rhodi agentem nullo officio coluisset, ann. 770 Liviæ literis Romam evocatus et in Senatu accusatus periculum quidem evasit, sed mox, incertum sponte an fato, ibi mortuus est, et regnum in provinciam redactum. Cf. Tacit. Annal. II, 42; Dion. LVII, 17.

XXXVIII. 1. Et.... profectionem præpararet. Ita ann. 767, auctore

et colonias dispositis, ad extremum vota pro itu et reditu suo suscipi passus, ut vulgo jam per jocum' Callippides vocaretur: quem cursitare, ac ne cubiti quidem mensuram progredi, proverbio Græco notatum est.

XXXIX. Sed orbatus utroque filio, quorum' Germamicus in Syria, Drusus Romæ obierat, secessum2 Campaniæ petiit, constanti3 et opinione et sermone pæne omnium, quasi neque rediturus unquam, et cito mortem etiam obiturus: quod paulo minus utrumque evenit. Nam neque Romam amplius rediit; sed et paucos post dies

[ocr errors]

Tacit. Annal. I, 47, « ut jamjamque iturus, legit comites, conquisivit impedimenta (id est vehicula comprehendere Nostri), adornavit naves; mox hiemem aut negotia varie causatus, primo prudentes, dein vulgum, diutissime provincias fefellit. Idem, IV, 4, « vetus et sæpe simulatum proficiscendi in provincias consilium » dicit. Commeatus Ernest. et Oudend. non de cibariis, sed de jumentis vehiculisque, quæ certis intervallis mutabantur, intelligunt, atque convenit ei significationi verbum disponere. Consentit etiam Schellerus in Le

xico sub voc. commeatus.

2. Callippides. Ita edidimus, non Gallipides, ut plerique. Sine dubio enim Καλλιππίδης ille est, τῶν τραJædiŵv væoxpitás, quem Xen. Sympos. III, 11, et Plutarch. Agesil. 21, et in Apophthegm. Lacon.commemorant, omnes motus gestusque tanta corporis agilitate et imitationis veritate exprimere solitus, ut simia etiam nominaretur. Aristotelis, de Poet. cap. 18, Græcum proverbium, quod singularem quemdam hujus hominis mimum, nobis ignotum, spectare videtur,

ni

et, ut Erasmus in Adagiis sub hoe nomine dicit, de iis adhibebatur, qui in moliendis negotiis, quum multa se facturos minarentur, hil tamen conficiebant, aut, quemadmodum Terentius ait, qui sedulo moventes sese nihil promovebant, occurrit etiam apud Cicer. ad Attic. XIII, 12, ubi de Varrone spem de dedicando Ciceroni libro factam dudum frustrante, « Biennium præteriit, quum ille Καλλιπ idns assiduo cursu cubitum nullum processerit;» vide Manutium.

XXXIX. 1. Quorum Germanicus in Syria.. obierat; Antiochiæ, ann. 772. Vide Tacit. Annal. II, 69 seq. cf. infra cap. 52. Drusus Romæ ; veneno a Sejano exstinctus, aun. 776. Tacit. Ann. IV, 8; Dio, LVII, 22, qui ad ann. 775 refert.

2. Secessum Campaniæ petiit; ann. 779. Dio, LVIII, 1. Varias secessus causas memorat Tacit. Annal. IV, 57.

3. Constanti.... sermone.... et cito mortem etiam obiturus. Tacit. Annal. IV, 58: «Ferebant periti cælestium, iis motibus siderum excessisse Roma Tiberium, ut reditus illi negaretur; unde exitii causa

5

juxta Terracinain in prætorio, cui Speluncæ nomen est, incœnante eo, complura et ingentia saxa fortuitu superne delapsa sunt: multisque convivarum et ministrorum elisis, præter spem evasit.

XL. Peragrata Campania, quum Capuæ Capitolium, Nolæ templum Augusti, quam' causam profectionis prætenderat, dedicasset, Capreas se contulit; præcipue delectatus insula, quod uno parvoque litore adiretur, septa undique præruptis immensæ altitudinis rupibus, et' profundo maris. Statimque revocante assidua obtestatione

multis fuit, properum finem vitæ conjectantibus vulgantibusque : neque enim tam incredibilem casum providebant, ut undecim per annos libens patria careret, etc. »

4. In prætorio; villa, palatio. Tacit. Annal. IV, 59: « Vescebantur in villa, cui vocabulum Spelunca, mare Amuclanum inter Fundanosque montes, nativo in specu: ejus os, lapsis repente saxis, obruit quosdam ministros; hinc metus in omnes et fuga eorum, qui convivium celebrabant. Sejanus genu vultuque et manibus super Casarem suspensus, opposuit sese incidentibus; atque habitu tali repertus est a militibus, qui subsidio vePro est, vulg. erat. A Spelunca, quam memorat etiam Plin. Hist. Nat. III, 9, nune adhuc dicitur il mar di Sperlonga.

nerant. »

[ocr errors]

5. Incœnante eo. Explicant intus cœnante. Sed nullus dubito, quin legendum sit cœnante, quod in Cod. invenit Lipsius. Idem ad Tacit. 1. c. emendat in cœnantem eum. Ita Tiberium non evasisse, dudum monuerunt alii.

XL. 1. Quam causam profectionis prætenderat. Tacit. Annal. IV,

57: «diu meditato prolatoque sæpius consilio, tandem Cæsar in Campaniam, specie dedicandi templa, apud Capuam Jovi, apud Nolam Augusto, sed certus procul Urbe degere, » quo loco ferri posse existimo ellipsin verbi, cui varie subvenire conantur interpretes. Capitolium pro templo Jovis dicitur, ut Calig. 57. Capitolium Beneventi commemoratur a Nostro, Illustr. Gramm. e. 9.

2. Et profundo maris. Al. mari. Nolui mutare Græcismum, Tacito maxime frequentatum. Ille enim, obstantia silvarum, occulta saltuum, humidum paludum, prominentia montium, asperrimum hiemis, etc. Plura collegit Heinsius ad Ann. I, 41. Profundum est pro substantivo, quod non convenit loco Calig. 37, jacta moles infesto ac profundo mari, quem temere adducunt, quibus hic placet mari. De ipso loco Tacit. IV, 67: «Solitudinem ejus (insula) placuisse maxime crediderim, quoniam importuosum circa mare, et vix modicis navigiis pauca subsidia, neque appulerit quisquam, nisi gnaro custode. » Id est unum parvumque litus Nostri.

populo, propter cladem, qua apud Fidenas supra3 xx hominum millia, gladiatorio munere, amphitheatri ruina perierant, transiit in continentem, potestatemque omnibus adeundi sui fecit: tanto magis, quod Urbe egrediens, ne4 quis se interpellaret, edixerat, ac toto itinere adeun

tes summoverat.

XLI. Regressus in insulam, Reipublicæ quidem curam usque adeo abjecit, ut postea non decurias' equitum unquam supplerit; non Tribunos militum Præfectosque, non 3provinciarum præsides ullos mutaverit; Hispaniam et Syriam per aliquot annos sine4 consularibus legatis habuerit; Armeniam a Parthis occupari, Mosiam

"

3. Supra XX hominum millia... perierant. Describit rem Tacit. IV, 62 seq. qui cap. 63, « quinquaginta hominum millia eo casu debilitata vel obtrita sunt. » Suetonius mortuos tantum numerat. Sequitur eum Oros. VII, 4, « Amphitheatri cavea populo gladiatorium munus spectante collapsa est, et plus quam XX millia hominum occidit. »>

4. Ne quis.... edixerat, ac... adeuntes summoverat. Tacit. IV, 67: «At Cæsar, dedicatis per Campaniam templis, quamquam edicto monuisset, ne quis quietem ejus irrumperet (lege emendatione certissima interrumperet), concursusque oppidanorum, disposito milite, prohiberentur, perosus tamen municipia et colonias omniaque in continenti sita, Capreas se in insulam abdidit. »

XLI. 1. Decurias equitum. De re militari intelligo cum Oudend. et Wolfio aliisque, quoniam de ea in toto capite sermo, non de decuriis judicum cum Lipsio et Ernestio.

5

2. Præfectosque, scil. alarum. Junguntur enim Tribuni militum. Male Casaubon. eos intelligit, qui exercitibus rebusque bellicis præerant. Reliqui tacent.

3. Non provinciarum præsides ullos mutaverit. Tacit. Annal. I, 80: « Id quoque morum Tiberii fuit, continuare imperia, ac plerosque ad finem vitæ in iisdem exercitibus aut jurisdictionibus habere. Caussæ variæ traduntur: alii tædio novæ curæ semel placita pro æternis servavisse; quidam invidia, ne plures fruerentur. Sunt qui existiment, ut. callidum ejus ingenium, ita anxium judicium.» Cf. et Annal. IV, 6, et Joseph. XVIII, 6, 5.

4. Sine consularibus legatis. Conf. ad August. cap. 47. Provinciarum autem Cæsarearum præsides legati Cæsaris vel Proprætores dicebantur, quamquam Consulares essent. Hispaniam Tarraconensem, et Lusitaniam, et Syriam, ad Cæsaris provincias refert Dio, LIII, 12.

5. Armeniam, etc. Conf. Dio,

a Dacis Sarmatisque, Gallias a Germanis vastari neglexerit; magno dedecore imperii, nec minori discrimine.

XLII. Ceterum secreti licentiam nactus, et quasi civitatis oculis remotus, cuncta simul vitia, male diu dissimulata, tandem profudit : de quibus singillatim ab exordio referam. In castris, tiro etiam tum, propter' nimiam vini aviditatem, pro Tiberio, Biberius; pro Claudio, Caldius; pro Nerone, Mero vocabatur. Postea Princeps in ipsa publicorum' morum correctione cum3 Pomponio Flacco et 4L. Pisone noctem continuumque biduum epu

LVIII, 26, ad ann. 788, et Tacit. VI, 31, qui, non prorsus neglexisse rem Tiberium, docet. De Mosia Galliaque, a vicinis populis infestatis, nihil, quod scio, reliqui scriptores.

XLII. 1. Propter nimiam vini aviditatem, etc. Plin. Hist. Nat. XIV, 22 (28), « ipsa juventa ad merum pronior fuerat (Tiberius). » Attulit Burmann. carmen ineditum, cujus clausula :

Exinde plebs Quiritium vocavit Non Claudium Tiberium Neronem, Sed Caldium Biberium Meronem. 2. Publicorum morum correctione; de qua vide cap. 33.

3. Cum Pomponio Flacco; qui Consul ann. 770 (Tacit. Annal. II, 41; Dio, LVII, 17), Mosiæ præfectus ann. 772, Rhascupolim per fraudes cepit (Tacit. II, 66 seq. Velleius, II, 129), Syriæque Proprætor obiit ann. 786 (Tacit. VI, 27). Vide Glandorp. Onomast. pag. 703, et Heinsium ad Ovid. ex Ponto, IV, 9, 58.

4. Et L. Pisone. Obiit ann. 785. Tacit. VI, 10: « Per idem tempus L. Piso Pontifex, rerum in tanta elaritudine, fato obiit; nullius ser

vilis sententiæ sponte auctor, et quotiens necessitas ingrueret, sapienter moderans. Patrem ei Censorium fuisse memoravi; ætas ad octogesimum annum processit; decus triumphale in Thracia meruerat sed præcipua ex eo gloria, quod Præfectus Urbis recens continuam (lege recens conditam vel constitutam) potestatem, et insolentia parendi graviorem, mire temperavit.» Cf. Dio, LVIII, 19. De ejus ebrietate Seneca, Epist. LXXXIII: « L. Piso, Urbis custos, ebrius, ex quo semel factus est, fuit; majorem partem noctis in convivio exigebat; usque in horam sextam fere dormiebat; hoc erat ejus matutinum. Officium tamen suum, quo tutela Urbis continebatur, diligentissime administravit, etc. » De annis præfecturæ ejus disputat Ernest. ad h. 1. et ad Tacit. Annal. VI, 11. Meruisse eam compotatio

[blocks in formation]
« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »