Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

CLEMENTIS ALEXANDRINI

OPERA OMNIA.

RECOGNOUIT

REINHOLDUS KLOTZ.

VOL. II.

CONTINENS STROMATORUM LIBROS I-IV.

LIPSIAE

SUMPTIBUS E. B. SCH WICKER TI.

1831.

[blocks in formation]

...

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Etsi in praefatione quam ad primum Clementis volumen adiunxi › satis est explicatum quid in hac editione adornanda secutus sim, tamen videtur de his quoque stromatorum libris breuiter dicendum, ne quae ego tum de iis potissimum libris qui volumine primo continentur dixeram, ea de his quoque libris dicta esse videantur. horum enim librorum longe alia est ratio atque illorum. quum enim plures libri manu scripti iique auctoritate ad modum diuersa istos libros contineant, stromata nobis videntur vno tantum codice, sed eo satis antiquo seruata esse, ex quo primum fluxit editio Florentina quae plerumque manifestis vitiis vix exceptis antiquissimi istius libri scri

[ocr errors]

VI

pturam exhibet. hinc Fr. Sylburgius prudenter editionem ita deriuauit suam vt librariorum menda quantum in se esset tolleret, quum non celaret quibus locis ab editione principe discedendum fuisset. ex huius editione ceterae emanarunt, quarum alia est alia vitiosior. vna tamen paullo melior, eam dico Io. Potterus edendam curauit, quanquam quam is quoque pleraque vitia in suam editionem recepit, id quod eo debet videri mirabilius, quod collationem libri Parisini habebat vnde poterat discere quid falso quid recte fecissent critici. nam ille liber siue est idem quo P. Victorius vsus erat in editione Florentina curanda siue alius, ex eodem tamen fonte est deriuatus, habet easdem lacunas quam edition: princeps, habet eandem Clementis orationem, habet eadem librariorum vitia aperta pariter atque tectiora', ita vt eius collatio quae est ad editionem Potterianam adiuncta nullam fere aliam dinersitatem contineat misi vbi editores imperitissimi artis criticae sine vllo iudicio a Victori vel Sylburgi editione discesserant, paucis exceptis locis vbi aut ex aliorum scriptorum auctoritate aut ex doctorum hominum coniectura « aliquid mutatum est:: id recte a me dici satis superque ex annotationibus quas vltimo volumini adiiciam criticis patebit. quam ob caussam nolo hic exempla quae pene sunt innumerabilia tarpissimorum errorum adscribere. illud dico

[ocr errors]
« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »